History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Thasii vero victi proeliis et obsessi Lacedaemoniorum auxilium implorabant, eosque hortabantur, ut, irruptione

38
in Atticam facta, opem sibi (errent.

Illi vero se boc (a-ctnros clam Atheniensibus promiserunt, ac facturi erani, sed terne motu impediti sunt, in quo et Helotes et ex municipibus Thurialae et £theenses 1 thomen secesserunt. F ue-runt autem ex Helotibus plurimi ab antiquis illis Messeniis, tunc in servitutem redactis, oriundi, quamobrem etiam omnes vocati sunt Messenii.

Adversus illos igitur, qui erant Ithomae, bellum susceperant Lacedaemonii. Thasii vero tertio obsidionis anno Atheniensibus sese dediderunt bis conditionibus, ut moenia demolirentur, naves traderent, et imperatam pecuniam persolverent, tam eam, quam in praesentia eos numerare, quam eam, quam in posterum pendere oportebat, utque ipsis et continente et metallis cederent.