Commentarii in Apocalypsin

Victorinus, Saint, Bishop of Poetovio

Victorinus Saint, Bishop of Poetovio. Victorini Episcopi Petavionensis Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 49). Haussleiter, Johann, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

Quinta classis, electio aut conuersatio sanctorum declarat homines neglegentes, aliud quam quod oportet in saeculo agentes, opere inanes, nomine tantummodo Christianos. et ideo [fol. 5V] hortatur illos, si quo modo reuersi (a) neglegentia[*]( 3, 2 ) periclitanti possint salui esse. stabili, inquit. ea quae moritura erant; non inuenio operam tuam plenam coram deo meo. non enim satis est arborem uiuere (et uirere) et fructum non habere: sic nec satis est Christianum dici et se ipsum confiteri et Christiani opera non habere.

Sexta classis, [et] conuersatio electionis optima, consuetudo sanctorum (declaratur, horum scilicet, qui humiles in saeculo et rusticani in scripturis et fidem inmobiliter tenent nec omnino ullo casu timefacti retrahuntur a fide. ideo ait ad illos: [*]( 3, 8 ) dedi ante uos ostium apertum, et ait: quoniam seruasti[*]( 3,10 ) uerbum patientiae meae — in tam paruis uiribus — et [*]( 2 electio scripsi, est lectio A 4 opere inanes, cf. p. 32, 10: dei opus b a addidi, om. A 8 et uirere addidi, om. A 10 id est: es geniigt nicht, ein Christ zu heiBen und sich selbst (als solchen) zu bekennen 11 et uncis inclusi 12 declaratur.. p. 42, .3 fiet columna om. A; uocem sanctorum excipiunt haec uerba: Deinde in templo dei etc. )

41
42
ego te seruabo de hora temptationis: ut sciant huiusmodi gloriam suam, nec in temptationis eos tradi permittit. [*]( 2, 12 ) qui uicerit, inquit, fiet columna) in templo dei: columna autem decor est aedificii, id est qui perseuerauerit, tantam nobilitatem in ecclesia consequetur\'.

Haec quoque electio, septima classis, declarat homines locupletes, credentes in dignitatibus conlocatos, sed credentes ut homines locupletes, apud quos in cubiculo scripturae quidem tractantur, foris autem an sint fideles a nemine intelleguntur, scilicet iactantes et dicentes se omnia cognoscere, praediti fiducia litteraturae, opera autem uacantes. et ideo ait ad illos neque frigidos neque calidos eos esse, id est \'neque incredibiles (neque fideles)\'; ad omnes enim omnia sunt. et quoniam (qui) neque frigidus est neque calidus est, tepidus [*]( 3, 16 ) sit necesse est, ut nausiam faciat: et euomam eum, inquit, de ore meo. nausia quia sit odibilis, neminem latet: sic et huiusmodi homines. cum fuerint proiecti. sed quia tempus est [*]( 3, 18 ) paenitentiae, ait: consulo tibi. emas a me aurum conflatum, id est <si quo modo poteris pro nomine domini aliquid [*]( 12 cf. Apoc. 3, 15 ) [*]( 7 in] cum A 11 fiducia litteraturae] fiducialiter maturo A uocantes A 13 incredibiles = uxhxooq neque fideles om. A 14 qui om. A 15 nausiam A, cf. Georges, Wortformen s. u. )

43
44
[*](3, 18 ) pati\'. collirio, inquit, inunge oculos tuos, id est ut quod libenter cognoscis per scripturas. huic et opus facere [fol. 6r] coneris\'. et quoniam si huiusmodi homines de magno excidio ad magnam redeant paenitentiam, non solum sibi utiles esse, sed multis prodesse possunt, non mediocrem mercedem eis[*](3, 21 )promisit, id est: sedere super solium iudicii.