Historia persecutionis Africanae provinciae

Victor Vitensis

Victor Vitensis. Victoris episcopi Vitensis Historia persecutionis Africanae provinciae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 7). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1881.

(II, 5) Ipse autem, qui sese iamdudum omnibus lenem osten- derat, desiderans post obitum suum filiis, quod non contigit, regnum statuere, Theodericum fratrem filiosque eius Gentunisque fratris nihilominus filios crudeliter coepit insequi. Quorum nullum dimitteret, nisi ei mors desiderii sui uolumtatem auferret. Primo sciens uxorem Theoderici fratris astutam, credo ne forte maritum aut maiorem filium, qui prudens et sapiens uidebatur, consiliis acrioribus aduersus tyrannum armasset, crimine adposito gladio eam intercipi iubet.

Post occiditur et ille filius magnis litteris institutus, cui secundum constitutionem Geiserici, eo quod maior omnibus esset, regnum inter nepotes potissimum debebatur. Accenditur adhuc crudelius aliquid perpetrare. Adstante uulgo in media ciuitate pro gradibus plateae nonae episcopum suae religionis, nomine Iucundum, quem patriarcham uocitabant, praecepit incendio concremari, ob hoc quod in domo Theoderici germani regis acceptissimus habebatur; cuius forte suffragio memorata domus regnum poterat optinere. In quo impietatis scelere futurum nobis adesse prospeximus malum, aientes inuicem singuli nobis: *qui in suo ita crudelis effectus est sacerdote, quando 25 [*](3 inoolumis a§ 4 hunurici Bs hunuri VC uniri.. WP hunerici Ma honorici b 6 ipso 0 lenem] bene β 7 contingit PR 8 theodericum MsP: teudericum W teudoricum BVCa theodoricum bRL eius] fratris eius a 9 nihil hominus WPb 10 ei] et a 11 auferret Cb theoderici P: teoderici W teudorici BVCa theodorici MsbRL 12 fortS arida W maioremj marem P quia β 14 imposito β interfici Msa iussit C 15 magnus Μβ 16 Meet omnibus a 17 potisaimu et acceditur P 18 astaote a asstante Pb medio P 19 platae P sua b ineundum BRP2 : iucũdũ b iocundum reU. 31 cremari y theoderici Ms : teu4erici BVCW theuddrici a theodorici βL 23 obtinere Msb 24 perspeximus p aientes W2C2Ms2L : Agnentes Wl agentes rell. 25 sua b )

29
nostrae religioni uel nobis parciturus est iste?

\' Tunc et Gentunis maiorem filium, nomine Godagis, cum uxore absque solacio seruuli ant ancillae crudeli exilio delegauit, fratrem uero Theodericum post occisionem uxoris et filii nudum atque destitutum similiter exulauit; post cuius mortem filium qui supererat infantulum duasque filias eius adultas inpositas asinis longius affligendo proiecit. Sed et comites quam plurimos et nobiles gentis suae obiectionibus falsis insectans, ob hoc quod germano fauerent, alios incendit, alios iugulauit, imitator existens Geiserici patris, qui sui fratris uxori ligato pondere lapidum in Ansaga fluuium Cirtensem famosum iactando demersit, et post necem matris etiam filios interfecit.

Sed et multos ei Geisericus pater moriens sacramento interposito commendauerat, quos ille inmemor fidei et sacra-menti uiolator diuersis poenis et incendiis trucidauit. Nam Heldicam quondam, quem pater eius praepositum fecerat regni, iam annosum atque ueteranum, cum dedecore capite detruncauit, eiusque uxorem cum alia, nomine Teucharia, in medio ciuitatis incendit. Quarum corpora per uicus et plateas trahi mandauit, quae tota die iacentia rogatus a suis episcopis uix uespere sepeliri concessit. Gamuth namque Heldicae fratrem, quia ad ecclesiam eorum confugerat, occidere non potuit; quem tamen in loco latrinarum obsceno conclusit temporeque multo eum ibi degere statuit. Postea.

cum caprario quodam et rustico ad faciendas scrobes uineis profuturas condemnauit; quos etiam duodecies per annum, id [*]( 3 aeniili 0 4 theodricum VC theodoricum PRL filium PR 7 adfligendo Pb 9 feberent BV1C1 iugnlauit] gtadio iugulauit β 10 uxori s1a : xuoris BVC uxorem rell. et uulgo; cf. In- ctic. III \'abl. abs. mire positus\' 11 amsaga hR ansatam W cirtense β famoaum] fe (foe- b) tilosum a 12 ei om. b 14 niolatar P 15 inoendii PR incendio b eldicam b quendam W2C2Msa 16 eine om. β propositum WI 17 trancauit β 18 tenchariam BVCMW thencariam a theucaria fi 19 ulcus] sic BVC1 platheas P 20 sepelire b camnt 0 21 heldice BVCMa hel (el- b) dici 0 qui Wβ 22 loca ϕ obscena 8 28 multoque tempore eum ibi Ms multoque eam ibi tempore βv stauit P 24 quondam W1 presẽturas T (ese in ras.) profnturos b )

30
est per singulos menses, flagellis crudelibus dissipabat, uix modico aquae cibarioque pane concesso.. Hoc per quinque uel amplius perpessi sunt annos; quibus haec supplicia proficere poterant ad aeternam mercedem, si catholici fuissent et fidei suae merito ista perferrent. Sed ideo istud silere nequiuimus ut impietatem regis etiam in suis minime sileremus, qui non solum episcopum suum Iucundum, ut superius demonstrauimus, flammis adussit, sed et presbyteros et diacones suos id est Arrianos quam plurimos incendit nec non et bestiis mancipauit.

(II, 6) Amputatis igitur in breui omnibus quos timebat et solidans sibi, ut putabat, regnum, quod breue fuerat et caducum, omni ex parte otiosus atque securus uniuersa tela furoris in persecutione ecclesiae catholicae rugiens sicut leo conuertit. Ante persecutionis tamen tempestatem multis praeeuntibus uisionibus et signis inminens demonstratum fuerat malum.

Nam ferme ante biennium quam fieret, uidit quidam Fausti ecclesiam solito in ornatu fulgentem, cereis quoque fulgentibus palleisque uelaminum ac lampadibus rutilantem: et dum laetaretur tanti fulgoris candore, subito, ait ; luminis illius concupiscibilis extinctus est fulgor ac tenebris succedentibus aduersarius naribus natus est fetor; omnisque illa beatorum turba expellentibus quibusdam Aethiopibus minata est foras, ob hoc iugiter lamentantum, quod eam in claritate pristina nequaquam uiderit iterum restitutam. Nam uisionem [*]( 13 Pe. 21, 14. ) [*]( 2 modico WsaL: modicum reU. aqua § panis 0 3 passi a haec] ex P suplicia P sufficere Pb 5 nequimus ϕ 6 impietates PB impietas b . siliremus VCl sileretur b taceremus a 7 iocundum mss praeter BW 8 adusit BVCW1 sed et] sed P diacouos ϕb 10 imbreui PB 11 et] atque a 12 ex omni W occiosus W odiosus β 13 persecutionis (-es b) 0 17 solitu BVCWs in ornato BVCs insolito ornatu a post fulgentem mss uerba et dum ... candore habent: transpos. Chiffletius 18 pallcisque BVC: palliisque rell. 19 candore tanti fulgoris β 20 fulgur BVCa fulgore PlB Buccendentibus W 21 fętor VCM foetor b 22 beatorum] oblatorum § 23 iugiterj igitur β lamentandum Wp claritatem pristinam W )

31
istam nobis praesentibus sancto rettulit Eugenio. Uidit et quidam presbyter ipsam Fausti refertam turbis innumerabilium populorum et post paululum euacuatam et repletam porcorum multitudine atque caprarum.

Item alius uidit aream triticeam uentilationi paratam, granis adbuc uentilatoris iudicio necdum a palea separatis. Et dum ingentis massae, licet confusae, magnitudinem miraretur, subito ecce turbo ueniens tempestatis soniuago flatu coepit aduentum suum surgente puluere demonstrare; cuius impetu palea illa omnis omnino uolauit remanentibus granis. Post haec uenit quidam procerus splendido uultu habituque nitido fulgens, et coepit grana uacua macilenta atque simulagini reproba purgando proicere. Quae diu examinans uix magnitudinem illius massae, licet probatae, ad aceruum tamen perduxit exiguum.

Item alius ait: Stabat quidam praecelsus super montem, qui Ziquensis dicitur, et clamabat dextra laeuaque: migrate, migrate. Alius conspicit rugiente caelo atque turbato sulphureas nubes, quae ingentes coeperunt lapidesiaculari: qui lapides dum cecidissent in terram, plus accendebantur et maioribus flammis ardebant, atque intrantes in penetralio domorum quos inuenerant incendebant. Qui autem uidit, ait, cum se in quodam cubiculo abscondisset, miseratione diuina ad eum flamma non potuit peruenire; reor ut illud propheticum conpleretur: claude ostium tuum et absconde te pusillum aliquantulum, donec transeat ira dei.

Uidit et uenerabilis Paulus episcopus arborem usque ad caelos ramis [*](23 Esai. 26, 20. ) [*]( 1 persentibus P rectulit VG retulit WMsaP2b 4 multitudinem BV1 multitudine por (par- B) corum 0 5 uel toris uentilationis W 7 magnitudine BVCP magnitudo a subito om. a 8 flato b\' monstrare b 9 impetn] impulsu a 11 abituqae 0 et] qui av: om. 0 12 simulagini W: similagini rell. 13 magnitndine β 15 tiqaensis b dextera Mab\' 16 alterum migrate deest in P conspexit av 17 atque turbato] ac turbatas β sulphur//as V coperunt VC1. 18 ascendebantur P 19 peuetralio] sic BV: penetralia rell. 23 hostium WR absconde te pusillum aliquantulum a recte (ἀποϰϱύβηϑι μιϰϱὸν ὃσον oaov): absconde te pusillù W abscondere aliquantulum pv 24 pertranseat a )

32
florentibus extensam, quae etiam dilatatione sua omnem paene Africam opacabat. Et cum uniuersi eius magnitudini et speciositati gauderent, ecce subito, inquit, uenit unus asinus uiolentus, qui defricans ceruicem suam super robur radicum eius, inpulsu suo cum ingenti sonitu illam mirabilem arborem elisit ad terram.

Sed et Quintianus honorabilis episcopus uidit se super quendam montem stare, de quo conspiciebat gregem innumerabilium ouium suarum, et in medio gregis duae erant ollae nimium bullientes. Aderant autem ouium occisores, quarum carnes ollis bullientibus demergebant; et cum ita fieret, omnis illa magnitudo consumpta est gregis. Reor ergo illas duas ollas Sicca Ueneria et Laribus duas esse ciuitates, in quibus multitudo prima fuerat congregata, e quibus incendium initium sumpsit, aut Huniricum regem et Cyrilam episcopum eius. Sed de multis uisionibus, quia breuitati consulendum fuit, haec dixisse sufficiat.