Historia persecutionis Africanae provinciae

Victor Vitensis

Victor Vitensis. Victoris episcopi Vitensis Historia persecutionis Africanae provinciae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 7). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1881.

[*]( a. 477 mense Ianuario). (II, 1) Mortuo igitur Geiserico Huniricus maior filius patri succedit. Qui in primordia regni, ut habet subtilitas barbarorum, coepit mitius et moderatius agere, et maxime circa religionem nostram; ut etiam ubi antea sub rege Geiserico praeiudicatum fuerat, ne spiritales fierent conuentus, conuenticula concurrerent populorum. Et ut se religiosum ostenderet, statuit sollicitius requirendos hereticos Manicheos; ex quibus multos incendit, plurimos autem distraxit nauibus transmarinis. Quos paene omnes Manicheos suae religionis inuenit et praecipue presbyteros et diaconos Arrianae hereseos; unde magis erubescens amplius in illis exarsit.

De quibus repertus est unus, nomine Clementianus, monachus illorum, scriptum habens in femore: Manicheus discipulus Christi Iesu. Propter quod magis laudabilior memoratus tyrannus uidebatur, in uno displicens, quia cupiditati insatiabili uehementius inhiabat et prouincias regni sui uariis calumniis atque indictionibus onerabat, ut de illo praecipue diceretur: crex egens reditibus magnus est [*]( a. 479—481 ) calumniator.\' Dedit autem licentiam Zenone imperatore atque Placidia relicta Olibri rogantibus, ut Carthaginiensis ecclesia sibi quem uellet episcopum ordinasset, quae iam per XXIIII annos tali ornamento fuerat destituta. [*]( 2 hunericus VMs honoricus P hundricus b patris W 8 primordio W\'MsL 5 ut om. W p//dicatum b 7 Bollicitus C 8 e W 9 destruxit β 11 djaconee P herese//s V herescs C heresis Ms 12 reppertus BVC 13 foemore b 14 discipulos F1 popter W laudabilior om. p 15 qua cupiditate P 17 indicciouibuB P et sic plerumque cc ante io honerabat W ut de] unde W\' 18 magnos (magno b) est calumniatus β 20 relicta] per edicta β olibrii WM libri β cartagiDiensis B VCP1 charthaginiensis P2R cartaginensis WMb ecclesiam P )

25

(II, 2) Mittit ergo nunc ad eocleeiam Alexandrum inlastrem, huiusmodi legationem ferentem, ut praesentia eius catholicus populus dignum sibi peteret sacerdotem, destinans quoque per notarium suum, nomine Uitarit, edictum quod publice legeretur, in hunc continens modum:

\'Iussit nobis domnus dici: qaia imperator Zenon et nobilissima Placidia per Alexandrum uirum inlustrem scripserunt, petentes ut ecclesia Carthaginis religionis uestrae proprium episcopum habeat, hoc fieri praecepit atque eis rescripsit uel legatis ab eis directis dici iussit, ut, sicut petierunt, nobis episcopum quem uolueritis ordinetis, sub eo ut nostrae religionis episcopi, qui in Constantinopolim sunt et per alias prouincias Orientis, ex eius praecepto episcopi nostri liberum arbitrium habeant, in ecclesiis suis quibus uoluerint linguis populo tractare et legem Christianam colere, quemadmodum uos hic uel in aliis ecclesiis, quae in prouinciis Africanis constitutae sunt, liberum arbitrium habetis in ecclesiis uestris missas agere uel tractare, et quae legis uestrae sunt quemadmodum uultis facere. Nam si hoc circa eos non fuerit obseruatum, tam episcopus qui ordinatus fuerit uel clerici, sed et alii episcopi cum clericis suis, qui in Africanis prouinciis sunt, iubentur inter Mauros mitti.

Qui, dum edictum nobis praesentibus quarto decimo Kalendarum Iuliarum uniuersae ecclesiae legeretur, gemere coepimus musitantes, eo quod meditantibus dolis malorum esset futura persecutio praeparata; et ita legato dixisse probamur: (si ita est, interpositis his condicionibus periculosis haec ecclesia episcopum non delectatur habere. Gubernat eam Christus, qui semper dignatur [*](1 tunc β 2 ligationem b in praesentia 82 5 in addidi: cf. Indic. III \'continere\' nobU s dominus WMfl dicere β 8 nostrae b fierit W1 9 ael] nt P dicere 0 11 in] apud β conatantinopoli W 82 12 epiacopi noatri 0m. β : cf. lndic. III \'locutiones mirae\' 16 africanis L: africane (-ae) BcpW africae 82β sint P 17 et quae... facere om. β 18 quemammodum B 19 reaeruatum β clericia B clerlens tp 21 Qui] quod 0 cum b 24 meditationibus dolisque W 26 condietionibus VC haeo om. β ecoleeiae b 27 eaml eciam Y et iam 0 dipator] dignatus est W$ )

26
gubernare.\' Quam suggestionem legatus accipere neglexit. Simul et populus, ut tunc fieret, ut ignis exarsit, cuius erat clamor intolerabilis, qui nulla posset ratione sedari.

(II, 3) Ordinato itaque episcopo Eugenio, uiro sancto deoque accepto, sublimis nata est laetitia et gaudium cumulatum est ecclesiae dei. Exultans multitudo catholica sub barbara dominatione de ordinatione pontificis reparati: nam maximus iuuenum numerus atque adulescentularum sibimet in commune congaudens attestabatur, quod numquam uidisset episcopum in throno sedentem. Porro ille uir dei sacerdos Eugenius coepit per conuersationem operum bonorum uenerabilis et reuerendus haberi etiam ab eis, qui foris sunt, et ita esse ab omnibus gratus, ut, si fas esset, animam suam pro eodem uniuersos ponere delectaret.

Elemosynas quoque tales per eum dommus dignatus est facere, ut incredibile uideatur tanta eum inpendere, ubi ecclesia totum barbaris tenentibus ne unius nummi habere cognoscitur facultatem. Humilitatem in illo, caritatem, pietatem diuinitus condonatam, si quisquam incipiat, non poterit explicare. Pecunia apud eum numquam mansisse probatur, nisi forte tali hora offerretur, quando iam sol diei explicans cursum nocturnis tenebris ordinem daret et locum. Tantum reseruabat, quantum diei sufficeret, non quantum cupiditas expetisset, deo nostro subinde cotidie ingentia et maiora donante.

Sed cum fama eius esset celebris atque manifesta, coeperunt exinde Arrianorum episcopi inuidia graui torqueri, cotidianis et praecipue eum Cyrila calumniis insectantes. Quid plurimum? [*]( 2 tunc om. W 3 intollerabilis VCb 4 ordinatur B1V1 ordinator C\' ordinata B1 5 commulatum BV1W1 6 dominatio P 7 numerus iuuenum s 8 gaudens β 9 adtestabatur a 12 aberi W\' esset BVCXW ab ow. 0 13 eisdem uniuersis b 14 elemosinas cpW helemosinas (J 17 agnoscitur 0 18 si quisquam] *** nisquam B, sed stq euanuisse manifestum si quis inspiciat ax 19 pecuniam BVCWla numquam om. a non mansisse M mansisse non s2aL 20 offerreretur B offeretur C eiplicat BVCWMs1 explicaret cursum et a: num ezplicato cursn ? 21 seruabat a 22 quantn (poat non) W 28 maiora et ingentia a 24 aius] ei M celebris] ubique celebris 0 26 eum Cynla] cum cirilla M cyrileas eum 0 cotidianis eum et p. cirilla a qui W )

27
suggerunt de illo, ut suum nequaquam sederet thronum neque dei populo uerbum faceret consuetum; deinde quoscumque mares uel I feminas in habitu barbaro incedentes in ecclesia conspiceret, prohiberet. Ille respondit ut decuit: (domus dei omnibus patet, intrantes nullus poterit repellere\'; maxime quia ingens fuerat multitudo nostrorum catholicorum in habitu illorum incedentium, ob hoc quod domui regiae seruiebant.

(II, 4) At ubi ab homine dei tale responsum accepit, statuit in portis ecclesiae collocari tortores. Qui uidentes feminam uel masculum in specie suae gentis ambulantes, ilico palis minoribus dentatis iectis in capite crinibusque in eisdem conligatis ac uehementius stringentes simul cum capillis omnem pelliculam capitis auferebant. Nonnulli dum fieret statim oculos amiserunt, alii ipso dolore defuncti. Mulieres uero post hanc poenam capitibus pelle nudatis praecone praeeunte per plateas ad ostensionem totius ciuitatis ducebantur. Quod sibi magis quae patiebantur lucrum maximum conputabant. Quorum nos plurimos nouimus, nec scimus eorum aliquem tunc etiam poenis urguentibus ■ a recto itinere destitisse.

At ubi isto modo fidei infringere non ualuit murum, cogitat ut nostrae religionis homines in aula. eius constituti neque annonas neque stipendia solita potirentur. Addidit quoque et laboribus eos conterere rusticanis; Dirigit uiros ingenuos et admodum delicatos ad campum Uticensem, ut sub ardentis solis incendio cespites messium desecarent; ubi omnes cum gaudio pergentes in domino laetabantur.

In quorum contubernio quidam fuit aridam habens manum, quae per annos quam plurimos nullum ei praestiterat obsequium. Qui cum ueraciter excusaret se operari [*]( -I 1 Buggerunt] snggernnt regi αβ 2 dei populo] ad dei populum β quocumque β 3 incendentes V1 in ecclesiā V2C intrare ecclesiam M 4 conspicere BtpB docuit P 5 reppellere a 7 incendentium VJb 10 gentes b 11 reotis M ictis o1 iactis L criminibusque V cremibusque C conlegatis VC . 13 auferrent M aufferebant b 15 platheas W 18 nescimus β eorum tunc aliquem o tunc aliquem eorum Wβ 19 itenere C 20 murum] ullum 0 21 aula eius] eculeis a stipendio solito a 22 poterentur b1 25 mensium PR 26 arida BC 28 uerater b )

28
non posse, magis uiolenter iussus est pergere. Sed ubi ad locum uentum est et praesertim pro eo orando ingemuerunt omnes, pietate diuina illa arida incolomis confessoris restituta est manus. Hinc iam Hunirici persecutio doloris atque parturitionis nostrae sumpsit initium.