Historia persecutionis Africanae provinciae

Victor Vitensis

Victor Vitensis. Victoris episcopi Vitensis Historia persecutionis Africanae provinciae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 7). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1881.

(II, 7) Quid ultra ? Censet primo tyrannus iussione terribili, ut nemo in eius palatio militaret neque publicas ageret actiones, nisi sese Arrianum fecisset. Quorum ingens numerus, uigore inuicti, ne fidem perderet, militiam temporalem abiecit; quos postea domibus proiectos omnique substantia expoliatos in insulis Sicilia et Sardinia relegauit. Quodam tempore statuere per totam Africam festinauit, ut nostrorum episcoporum defunctorum fiscus sibi substantiam uindicasset; qui autem [*]( 1 extensum a dilatatione P2 : delatione b dilatione rell. pone VC: om. β 2 occupabat M ocupabat 81 pacabat 0 magnitudine P2 b spetiositate Pb 3 congauderent Msa inquid VC unus om. β 5 BUO cum] uocum b 6 et om. PB uenerabilis a 7 quondam BVC1 8 innumeralium b 9 bulligentes VCl, item infra bulligentibus adherant W 11 ergo Βϕ : ego reU. 12 sicca ueneria (uentria o) et laribus αW : siccensam (succensas &) et larensem laribus β 13 e] et Wβ 14 in inicium VCl hunericum cpa honoricum β cyrillam Βϕ Wa tirilam b 15 consolendum VC 17 cesset P aisione PB 18 palitio W 19 se a 20 inuictus 82ab2L meliciam W 21 eiectos a insulas s\'a 22 sicilia et sardinia W: sardiniam et siciliam a siciliam et sardiniam rell. religauit WPb 23 defuctorum et 24 defucto W )

33
defuncto succedere poterat, non ante ordinaretur, nisi fisco regali quingentos solidos obtulisset.

Sed hoc aedificium ubi construere nisus est diabolus, statim illud destruere dignatus est Christus. Suggerunt ei domestici sui dicentes: csi istud firmauerit praeceptio uestra, nostri episcopi in partibus Traciae et aliis regionibus constituti peiora incipient pati\'. Praecepit deinde sacras uirgines congregari, dirigens Uuandalos cum suae gentis obstetricibus ad inspicienda et contrectanda contra iura uerecundiae uerecunda pudoris, ubi nec matres aderant nec aliqua matronarum. Cremantes graui suspendio atque ingentia pondera pedibus conligantes, lamminasque ferri ignitas dorso, uentri, mamillis et lateribus adponebant.

Quibus inter supplicia dicebatur: dicite quoniam episcopi uobiscum concumbunt et clerici uestri\'. Quarum acerbitate poenarum plurimas tunc scimus extinctas; aliae, quae remanserunt, cutibus arescentibus factae sunt curuae. Nitebatur enim semitam inuenire, per cuius aditum publicam, sicut fecit, faceret persecutionem. Et ita faciens nullo modo inuestigare potuit, quomodo Christi ecclesiam macularet.

(II, 8) Quibus autem prosequar fluminibus lamimarum, quando [*](a. 488 ) episcopos, presbyteros, diacones et alia ecclesiae membra, id est quattuor milia DCCCCLXVI, ad exilium heremi destinauit? in quibus erant podagri quam plurimi, alii per aetatum annos a lumine temporali priuati. In quorum erat numero beatus [*]( 1 euccede P potuit cp 2 optolisset WaP 4 sugerunt a firmauerat V 6 precipit P deinde] de W 7 genti PxbR 8 inspienda V contractanda VC iura WMsa L: iure BV ius Cβ; cf. III, 21 contra iura naturae uerecundiae} uerecundia b 9 uerecunda) uerecundia BVWa: om. p adherant P\'bR aliqua] aliqua catholica Wβ 10 ingendia W 11 laminasque BVCWMa (I, 10; III, 28) lamminas b dorsi BVC 14 aceruitate BVC1 17 additum P feceret B facet W 18 ecclesia B 20 perseqaar W 21 diaconos yaMs aliae PR eccleaia B 22 quattuor milia om. W LXVII W eeptuaginta sex β 23 podagrici a per aetatum annos a a: per aetatem annos a BVl per aetatem annorum a VCMsL per aetatem (aetate W) aBnosam Wβ; cf. Indic. m a—ab et Roensch, It. «. Vulg2 p. 426 ) [*]( VII. ) [*]( 3 )

34
Felix Abbiritanus episcopus, habens iam in episcopatu XLHII annos, qui paralysi morbo percussus nec sentiebat quicquam nec penitus loquebatur.

De quo nos maxime cogitantes, quod non posset iumento portari, suggessimus ut a suis rex peteretur, ut saltem eum propere moriturum Carthagini esse iussisset, quod ad exilium nulla posset ratione perduci. Qui ita fertur tyrannus cum furore dixisse: csi animali sedere non potest, iungantur boues indomiti, qui eam conligatis funibus trahendo perducant ubi ego praecepi\'. Quem ex trauerso super burdonem uinctum quasi quoddam ligni truncum toto itinere portabamus.

(II, 9) Congregantur uniuersi in Siccensem et Larensem ciuitates, ut illuc occurrentes Mauri sibi traditos ad heremum perduxissent. Superuenientes igitur comites duo subtilitate damnabili blandis sermonibus cum dei confessoribus agere coeperunt. cQuid uobis\', inquiunt, (uidetur, ut ita pertinaces sitis et domni nostri praeceptis minime obtemperetis, qui esse poteratis in conspectu regis honorabiles, si eius festinetis facere uoluntatem? Statim illis clamantibus et dicentibus ingenti uociferatione: Christiani sumus, catholici sumus, trinitatem unum deum inuiolabilem confitemur\', includuntur grauiori quidem sed adhuc latiori custodia, ubi nobis copia dabatur et introire et uerbum ammonitionis fratribus facere et diuina mysteria celebeare.

Ibiet infantuli fuere quam plurimi, quos genetrices materne sequebantur affectu, aliae gaudentes, aliae retrahentes; aliae gaudebant se martyres peperisse, aliae moriendos diluuio [*]( 1 filii: M albiritanus W abiritanus M episcopatũ W 2 paralisiD P sentiebant BVC1 3 poenitnr W 4 non om. Pb 5 saltim VCMsL salutem b iusisset C iussiset W 6 Qui] quibus OMs\'a 7 post W 8 colligatum Pb2R 9 tranuerso W transuerso 82 a β 10 uictum W quodam PR quendam 82 et W a. l. tota V itenere C 12 ciuitatem Pb occurentes W 18 perducerent Ma 16 domni] sic Bb ueetri W 17 poteritis Wβ festinaretis Ms2 18 ingenti uociferatione clamantibus et dicentibus 0 20 inuocabilem P 21 copie dabantur β et ante uerbum om. PB 22 admonitionis Wβ facere fratribus a ministeria Ma 23 genitrices CMsa 24 trahentes 0 25 morituros s2L moliendo 0 baptizationis 0 )

35
rebaptizationis nitebantur a confessione fidei reuocare. Nullum tamen tunc nec blandimenta uicerunt nec carnalis pietas aliquem inclinauit ad terram. Nam quaedam quid tunc fecerit anus, breuiter referre delectat.

Dum iter ageremus cum dei exercitu comitantes et forte magis noctibus promoneremus propter solis ardorem, conspicimus mulierculam sacculum et alia uestimenta portantem, manu infantulum unum tenentem atque in his sermonibus consolantem : (curre, domne meus; uides uniuersos sanctos quomodo pergunt et festinant hilares ad coronas\'. Quam nos cum increparemus, quod inportuna uideretur aut uiris pro sexu iungi aut exercitui Christi sociari, respondit: \'benedicite, benedicite, et orate pro me et pro isto nepote paruulo meo, quia, etsi peccatrix, filia sum quondam Zuritanae ciuitatis episcopi\'. Cui nos: cet quare ita abiecte ambulas, uel qua ratione de tam longo itinere hac pergere demonstraris\' ? Quae respondit: cum hoc seruo uestro paruulo ad exilium pergo, ne inueniat eum solum inimicus et a uia ueritatis reuocet ad mortem). Ad haec uerba repleti lacrimis nihil dicere ualuimus nisi ut uoluntas fieret dei.

(II, 10) Sed ubi aduersarius, qui iam forte dicebat: Cpartibo spolia, replebo animam meam, interficiam gladio meo, dominabitur manus mea\', nullum potuit aucupari, inquirit angusta et teterrima loca, in quorum conclauibus dei exercitum coartaret. Tunc eis etiam uisitationis humanae [*]( 20 Exod. 15, 9. ) [*]( 1 ad confessionē W 2 nec post tunc om. W 3 aliquid β quid (quod W) tunc] tunc quae β 4 refferre W referri β agerimus V 5 promouemue Βϕ promoueremur W promouimus (J 6 sacculam V 7 infantulo uno BVC 8 in om. a domne] sic BYCs 10 coronam a 11 iungeri BVC exercitu 0 13 peocatris B qondam W 14 cui///nos B et et abiecte om. a 15 abbnlas PB 16 parunlo ueatro seruo W paruulo aeruo uestro βv 20 partibor CWb 22 aucupari WMs1 accupari B VC aoupari a* occupare rell. 23 agusta VC1 deterrima M cumclauibus b 24 coartaret exercitum dei ϕ negato ϕa est negata W negata est β ) [*]( 3* )

36
negata consolatio: ponuntur et custodes postibus et grauiter affliguntur; iactantur confessores Christi super inuicem angustia coartante, unus super alium, ut agmina lucustarum, et ut proprie dicatur, ut grana pretiosissima frumentorum.

In qua constipatione secedendi ad naturalem officium nulla ratio sinebat loci; sed stercora et urinam urguente necessitate ibidem faciebant, ut ille tunc fetor et horror uniuersa poenarum genera superaret. Ad quos aliquando, data ingentia munera Mauris, dormientibus Uuandalis uix clam ammissi sumus intrare. Qui introeuntes ueluti in gurgite luti usque ad genua coepimus mergi, illud tunc Hieremiae uidentes fuisse conpletum: qui nutriti sunt in croceis, amplexati sunt stercora sua. Quid multa? praecepti sunt undique perstrepentibus Mauris ad iter, ubi destinati fuerant, praeparari.

(II, 11) Exeuntes itaque diedominica linita habentes stercoribus uestimenta, facies simul et capita, a Mauris tamen crudeliter minabantur, hymnum cum exultatione domino decantantes: haec est gloria omnibus sanctis eius. Aderat enim ibi tunc beatus pontifex Cyprianus Unizibirensis episcopus, consolator egregius, qui singulos pio et paterno fouebat affectu non sine fluminibus currentium lacrimarum, paratus pro fratribus animam ponere et se ultroneum, si dimitteretur, talibus passionibus dare, qui totum quod habuit egentibus fratribus in illa tunc necessitate expendit; quaerebat enim [*]( 11 Thren. 4, 5. 18 Ps. 149, 9. 21 cf. I Ioh. 3, 16. ) [*]( 1 solatio CPMs ponuntur C7: puniuntur rell. postibos scripsi : fustibus mss et ante grauiter om. M 2 adfiiguntur Pb iactatur W 3 acmina W locustarum mss praeter B 5 naturalem BY naturale rell, silebat W 6 stercoris et urinae p 7 fętor WMs foetor b orror BVCWs1 8 datu BVs1 dantes Ws* poBt data C2 daturi a Mauris] auri W 9 admissi WMsaβ 10 luti] lici V laci MS: om. W lutius quę B latique a 11 ieremiae WMsa cdvpletum B, n ut uid. erasa: cdpletum reU. 12 amplezi W 14 ad iter] aliter W 17 cu W decantabant a 19 umzibbirinensis PR umzibbilinensis b 20 con I consolator B 21 decurrentium a 22 ponore P 23 daret a )

37
cocasionem qualiter confessoribus sociaretur, ipse animo et uirtute confessor. Qui postea per multos agones et squalores carceris ad exilium quod desiderabat cum eznltatione perrexit.