Alethia

Victor, Claudius Marius

Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. difficilis fidei credat, cum linquere sedes
  2. Loth quoque dissimulet. quem postquam luce propinqua [*]( Gen 19, 16 et 17 )
  3. cunctantem pigrasque moras sine fine trahentem
  4. hospes uterque uidet, manibus cum coniuge raptum
  5. uirginibusque suis procul extra moenia ducunt
  6. et celerare iubent montesque euadere in altos
  7. tali lege data, ne quis quae praeterit ultra
  8. pos se respiciat cautus male. sed metuens Loth, [*]( Gen. 19, 18. )
  9. ne tardum uelox poenae praeuerteret ira,
  10. ipse Segor lacrimis petiit placuitque rogando,
  11. quod dominum multos pariter seruare coegit
  12. concessumque sibi donum speciale salutis
  13. pluribus inpertit meritumque e munere fecit.
  14. et iam non solitas raptim obducentia caelum
  15. a patria uirtute deo miscente coacta
  16. nubila densarant nebulas, sed quas rotat Aetna,
  17. quas uomit Inarime, calidis quas Aponus undis
  18. exalat, quas uicino concussa Uesaeuo
  19. eructat tellus, Lyciae quas saeua Chimaerae
  20. ora sinu uasto trinae fornacis anhelat,