Alethia

Victor, Claudius Marius

Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. uirginitas, offert quos plebs uoluisset in usus:
  2. per sexum factura minus. sed corda profana
  3. uile putant quodcumque licet gaudentque uetari,
  4. ut sit quod cupiant. ipsum ergo affligere certant
  5. auctorem fidei, morum iustique magistrum.
  6. ut uis iam maior, quam quae uirtute repelli [*]( Gen. 19, 10 et II )
  7. humani ualeat nisus, tunc hospes uterque
  8. angelicas nudant mentito corpore uires
  9. et Loth subreptum retrahunt caecantque furentes.
  10. seruauit morem iuris sententia recti:
  11. quod poenam anteuenit, damnandis lumina clausit.
  12. tunc ad Loth sancti trepidum uix mente recepta
  13. condicione sui (non) dissimulata ministri [*]( Gen. 19, 12-15 )
  14. iam semet sensisse animo, quod (et) ipse timebat,
  15. qui sint, quid ueniant, quae sint praecepta, fatentur,
  16. quae praestare uelint. generi, si credere digni,
  17. nuntiet excidium Loth quippe euadere iussum
  18. [*]( 698] Cypr. Gen. 590. 701] Cypr. Gen. 593. )[*]( 691 occasum G occasu .692 dixisese (e pr. eras.) uirilis (lis ex bus m-) 694 exacuunt (un in ras.) 695 Dederit (e supra i mz) 696 ah B At 697 quod iam ego qdaim (q ex n? corr., i del.) 698 lex M ex erat (t add. m2 ut uidetur) molliere (e pr. exp. m3) furentis (e supra i 1113) 700 offerit (i exp. mz) 702 uetari M liaetari (li = 11, i pr. longa) 703 sit M siti 704 magistum 705 ma*ior quam (qu ex corr.) 708 cecantque (e ex e m3) furentis (e supra i m3) 709 iuris M uiris (s in ras. m2) sententia (sente in ras. m2) 710 anteuenit (te m2 in ras.) clausit 712 non (s. u. m3) 713 iam M Tam et addidi 714 ueniant (n in ras.) 715 generi M generis sic (c exp. m3) 716 excidium (i alt. s. u.) )[*]( XVI. Poet. clirist. rain. pars 1. )[*]( 28 )
    434
  19. permixtamque domum, cuius per plurima nomen,
  20. colligat et generos: sed turpis origo timorem
  21. non meruit sentire dei. ne quis tamen istos