Alethia
Victor, Claudius Marius
Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.
- et quocumque loci fallentia sulphura uelox
- spiritus inflammans angusto tramite fusus
- effluit in lucem rupta tellure uaporans.
- non quod non possit pluuias quoque uertere in ignes,
- totum de nihilo licuit cui condere mundum: [*]( 717 permixtamque M Permixtum quae 718 colligat M Colligit 721 proprinqua (a ex a w3) 725 montisque (e supra i ra3) 727 Post (t s. zc. ms) 728 poene (e ex e m3) ira G irai 735 rotata ah*na (post h eras. e; Eth supra ah w3) 73G Inarime G inarimis (I supra i pr. 7»3) aponus (A supra a m3) 737 Exhalat (h s. u. m3) uesaeuo (Y supra u pr. m3) 738 Lyciae G laetitiae Cliimaerae G chemaere 739 trinae G trino fornaces (is supra es m3) anhelat G anhelas (h s. u.) 740 loco G sulphora (u supra 0 TO3) 741 inflamans (a ex a ra3) 742 Efflua (it supra & JH3) tellurae (e supra ae IH3) 743 ignis (e supra i alt. mr) )
- sed maiore bonus iudex damnare paratu
- mauult quos miserans orbis morumque ruinae
- punit in exemplum. cuncta ergo ex omnibus oris
- concurrunt undante globo stipataque flatu
- quaeque suo coeunt flammarum pabula in unum,
- corpus et ut solidum terrasque urbesque nocentes
- sulphurei testudo tegit curuata metalli,
- quam citus et uires angusto tramite sumens
- spiritus incussam tanto crepitare fragore
- conpulit et crebro tonitrus referente corusco
- consternare animos, coniunx miserabilis ut Loth [*]( Gen. 19, 26 )
- lumina, quod uetitum, pauitans conuersa referret
- et poenas raptim uiolata lege subiret
- m statuam conuersa salis: spoliataque luce
- sic animam infelix cum corpore perdidit omni,
435