Alethia
Victor, Claudius Marius
Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.
- ut repetita sacrum geminet narratio munus,
- utile praeseritur populos quandoque renasci.
- quorum fonte dato iam tunc et origine summa,
- Eoos aperit felix qua terra recessus,
- editiore globo nemoris paradisus amoeni [*]( Gen. S, 8 )
- pangitur et teretis distinguitur ordine siluae.
- hic, ubi iam spatiis limes discernitur aequis
- solis et aeternum paribus uer temperat horis,
- illic quaeque suis diues stat fructibus arbor [*]( Gen. 2, 9 )
- pomaque succiduis pelluntur mitia pomis,
- quae sunt blanda oculis et miri plena uigoris
- membra animosque fouent pascuntque sapore et odore.
- tellus sidereos uibrat distincta colores
- semper flore nouo, quaeque arida tegmine sicco
- iam fragiles soluunt calamos, animata uigore
- muneris ambrosii spirantia cinnama fundunt,
- sed nec quod Medus redolet uel crine soluto
- fragrat Achaemenius, quod molli diues amomo
- Assyrius messisque rubens Mareotica nardo,
- quod Tartesiaci frutices, quod uirga Sabaei,