Alethia
Victor, Claudius Marius
Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.
- imperio explicuit dumque imperat esse peregit?
- nos facit esse mora, nos circum impendere sacri
- dignatur curam studii suadetque patrari
- paene laboris opus; facilem nam cedere limum [*]( Gen. 2. 7 )
- et flexum formamque sequi qua ducitur arte
- arripit ac sacra qualem iam mente gerebat
- explicat in speciem, flatuque inmissa uaporo
- uita rigauit humum. tellus mollita liquore
- partim facta caro est: sanguis, qui lubricus umor,
- distendit molles per nota foramina uenas:
- et mentis iam plenus homo est terraque repulsus
- exilit ac dominum prudens rationis adorat.
- non aliter ruptis mandata resurgere bustis
- corpora uera fides, cum caelo inlapsa patenti
- maiestas grauidae reserat caua uiscera terrae.
- nam quod non habuit, cum sic e puluere summo [*]( 208] cf. Ouid. Met. I, 402 sqq. )[*]( 188 faciat ego faceret donet ego donat 191 *Ut (U ex corr.) quia B quae 196 manu (nu in ras.) doceat (eat in ras.) 197 solidoque 198 iubente B iuuentem 200 sacra M sa ora 202 circa B 203 studii suadetque M studiis uaditque patrari ego potari 204 paene M pone 207 uoporo 209 partim M partem, raptim Brandes 210 Distendit (i pr. s. u.) mollis 211 mentis G mentes 216 quod* (h eras.) habuit (h s. u.) epuluere (lu s. u.) )[*]( 24* )
- informante deo propriae uirtutis egena
- ediderit, facile est, ut iudice reddat eodem
- iussa quod accepit. sic totum forma futuri est
- quod prius est genitum, dumque ipse ita conditur Adam,
372