Alethia
Victor, Claudius Marius
Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.
- quodque Palaestinus lacero flet uulnere ramus
- aera diuerso cessant infundere sensu.
- namque huc cuncta deus pariter, quae singula certis
- accepit natura locis, conferta regessit:
- motaque dum leni uibrat nemus aura meatu,
- unum ex diuerso nectar permiscet odore
- fitque nouum munus, sibi nulla quod asserat arbor,
- quaque tremens blando sensim iactata fragore
- commotis trepidat foliis, sonat arbore cuncta
- hymnum silua deo modulataque sibilat aura
- carmina: nec uacuus uanum quatit aera motus,
- quippe apud auctorem, qui totum mole sub una
- res rebus nectens alterna lege retentat,
- nil uacat aut uanam species tenet ulla figuram.
- atque ipsum fortasse nemus siluaeque coruscae
- argumenta operum sunt et plantaria rerum,
- inque hominum cultum nudo quod nomine uenit,
- certum ibi corpus habet proprioque in stipite floret.
- gloria simplicitas, studium uigilantia somnus
- cura, -salus terror, facundia gratia, motus