Ad hoc dispicere superest principalitas ubi sit, id est . quid cui praeest, ut cuius principalitas apparuerit, illa sit [*]( 2] cf. Aristot. de animo I 2. 13] cf. Aristot. 1. c. I 5. ) [*]( 1 titulos A commistione B 2 animae addicit Rig: anima edicit (*edicit A) AB, animam edicit Gel aristotiles A sic semper 3 inanire ABmg, damnare B 6 ipsum scripsi: ipse cum AB 7 aut per om. A 8 patiatur A 9 poterit A, potest B 10 nec cum B, necum A patiatur A quo Urs: qua AB 11 qui Urs: cui AB, per quem Iun 17 transigatur A 18 Anaxagoram B 19 Aristotelem B 23 uocabit A 29 despicere A 30 quid] qui B )
318
substantiae massa, id autem, cui massa substantiae praeerit, in officium naturale substantiae deputetur. enimuero quis non animae dabit summam omnem, cuius nomine totius hominis mentio titulata est? quantas animas pasco, ait diues, non ait animos, et animas saluas optat gubernator, non animos, et rusticus in opere, et in proelio miles animam se, non animum, ponere affirmat. cuius nominatiora pericula aut uota sunt, animi an animae? quid autem agere dicuntur moribundi, animum an animam? ipsi postremo philosophi ipsique medici, quamuis de animo quoque disputaturi, faciem tamen operis frontemque materiae de anima unusquisque proscripsit. ut autem et a deo discas, animam semper deus alloquitur, animam conpellat atque aduocat, ut animum sibi aduertat. illam saluam uenit facere Christus, illam perdere in gehennam comminatur, illam pluris fieri uetat, illam et ipse bonus pastor pro pecudibus suis ponit. habes animae principalitatem, habes in illa et substantiae unionem, cuius intellegas instrumentum esse animum, non patrocinium.
Singularis alioquin et simplex et de suo tota est non magis instructilis aliunde quam diuisibilis ex se, quia nec dissolubilis. si enim structilis et dissolubilis, iam non immortalis. itaque quia iam non mortalis, neque dissolubilis neque diuisibilis. nam et diuidi dissolui est et dissolui mori est. diuiditur autem in partes, nunc in duas a Platone, nunc in tres a Zenone, nunc in quinque et in sex a Panaetio, in septem a Sorano, etiam in octo penes Chrysippum, etiam in nouem penes Apollophanem, sed et in duodecim apud quosdam Stoicorum, et in duas amplius apud Posidonium, qui a duobus exorsus titulis, principali, quod aiunt ἡγεμονικὸν, et a rationali, quod [*]( 1 substantia A massa id-praeerit in om. A 4 mentiot A ait om. B 8 moribun*dum A 9 anima A 10 disputaturi A, disputarent B 12 deus semper B conpellatque aduocat A 16 animae (ni ex m) A principali*tatem A 17 intelligam Gel 22 iam om. A 23 diuidetur A 25 inquitque A panetio A et in B -YII A 26 in om. A VIII A VIlII. A 27 apolphanen A duodecim ABmg, decem B 28 qui a duobus Gel: quia duobus B, quiaduobus A 29 tituli A hegemonicon A )
319
aiunt λογικὸν, in decem et septem exinde prosecuit; ita in alias ex aliis species diuidunt animam. huiusmodi autem non tam partes animae habebuntur quam uires et efficaciae et operae, sicut de quibusdam et Aristoteles iudicauit. non enim membra sunt substantiae animalis, sed ingenia, ut motorium, ut actorium, ut cogitatorium, et si qua in hunc modum distinguunt, ut et ipsi illi quinque notissimi sensus, uisus, auditus, gustus, tactus, odoratus. quibus omnibus etsi certa singulis domicilia in corpore determinauerunt, non idcirco haec quoque distributio animae ad animae sectiones pertinebit, quando ne ipsum quidem corpus ita diuidatur in membra ut isti uolunt animam. atquin ex multitudine membrorum unum corpus efficitur, ut concretio sit potius ipsa diuisio. specta portentosissimam Archimedis munificentiam, organum hydraulicum dico, tot membra, tot partes, tot compagines, tot itinera uocum, tot compendia sonorum, tot commercia modorum, tot acies tibiarum, et una moles erunt omnia. sic et spiritus, qui illic de tormento aquae anhelat, non ideo separabitur in partes, quia per partes administratur, substantia quidem solidus, opera uero diuisus. non longe hoc exemplum est a Stratone et Aenesidemo et Heraclito; nam et ipsi unitatem animae tuentur, quae in totum corpus diffusa et ubique ipsa, uelut flatus in calamo per cauernas, ita per sensualia uariis modis emicet, non tam concisa quam dispensata. haec omnia quibus titulis nuncupentur et quibus ex se diuisionibus deriuentur et quibus in corpore metationibus sequestrentur, medici potius cum philosophis considerabunt, nobis pauca conuenient.