De Anima

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 20). Reifferscheid, August; Wissowa, Georg, editors. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1890.

Sed ut animam spiritum dicam, praesentis quaestionis ratio compellit, quia spirare alii substantiae adscribitur. hoc dum animae uindicamus, quam uniformem et simplicem agnoscimus, spiritum necesse est certa condicione dicamus, non [*]( 3 uiuentis — 4 ergo om. A 4 si] sin A corr. 6 et] si et B est A, si B, sic Pam 7 id est om. A 8 separs A corr. et animam Urs: naturam B, natura A 13 inmanentis A, manentis B 15 quae diuidi — 17 sed non erunt in B uncinis inclusa possunt, quae diuidi om. B quae diuidi possent — 17 non erunt om. Gel 16 si A, et B prius duo addidi et om. B 18 distingunt A 21 accidat B 22 planae A ut] aut A 23 *spiritus A 30 conditione A )

315
status nomine, sed actus, nec substantiae titulo, sed operae, quia spirat, non quia spiritus proprie est. nam et flare spirare est. ita et animam, quam flatum ex proprietate defendimus, spiritum nunc ex necessitate pronuntiamus. ceterum aduersus Hermogenem, qui eam ex materia, non ex dei flatu contendit, flatum proprie tuemur. ille enim aduersus ipsius scripturae fidem flatum in spiritum uertit, ut, dum incredibile est spiritum dei in delictum et mox in iudicium deuenire, ex materia potius anima credatur quam ex dei spiritu. idcirco nos et illic flatum eam defendimus, non spiritum, secundum scripturam et secundum spiritus distinctionem, et hic spiritum ingratis pronuntiamus secundum spirandi et flandi communionem. illic de substantia quaestio est; spirare enim substantiae actus est. nec diutius de isto, nisi propter haereticos, qui nescio quod spiritale semen infulciunt animae de Sophiae matris occulta liberalitate conlatum ignorante factore; cum scriptura factoris magis dei sui conscia nihil amplius promulgauerit quam deum flantem in faciem hominis flatum uitae et hominem factum in animam uiuam, per quam exinde et uiuat et spiret, satis declarata differentia spiritus et animae in sequentibus instrumentis, ipso deo pronuntiante: spiritus ex me prodiuit, et flatum omnem ego feci. et anima enim flatus factus ex spiritu. et rursus: qui dedit flatum populo super terram et spiritum calcantibus eam. primo enim anima id est flatus populo in terra incedenti id est in carne carnaliter agenti, postea spiritus eis qui terram calcant id est opera carnis subigunt, quia et apostolus non primum quod spiritale est, sed quod animale, postea spiritale. nam et si Adam statim prophetauit magnum illud sacramentum in Christum et ecclesiam: hoc nunc os ex ossibus meis et caro [*]( 21] Es. 57, 16. 23] ibid. 42, 5. 27] cf. 1 Cor. 15, 46. 30] Eph. 5, 30 sq. Gen. 2, 23 sq. ) [*]( 2 propriae A 5 hermogenen A 6 ipsius om. A 12 conditionem B 14 hereticos A nestio A 17 sui om. A conscientia A, consciam B 19 et om. A 20 declarata differentia Oehlerus: declarat ad differentia (differentias B) AB, declarans differentias Gel 21 pronuntiant A 24 sup* A 27 carne B 28 est om. A et si scripsi: etsi imlgo )
316
ex carne mea; propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adglutinabit se mulieri suae, et erunt duo in unam carnem, accidentiam spiritus passus est. cecidit enim ecstasis super illum, sancti spiritus uis operatrix prophetiae. nam et malus spiritus accidens res est. denique Saulem tam dei spiritus postea uertit in alium uirum, id est in propheten, cum dictum est: quid hoc filio Cis? an et Saul in prophetis? quam et malus spiritus postea uertit in alium uirum, in apostatam scilicet. ludam quoque aliquamdiu cum electis deputatum usque ad loculorum officium, etsi iam fraudatorem, traditorem tamen nondum, postea diabolus intrauit. igitur si neque dei neque diaboli spiritus ex natiuitate conseritur animae, solam eam constat ante euentum spiritus utriusque; si solam, et simplicem et uniformem substantiae nomine, atque ita non aliunde spirantem quam ex substantiae suae sorte.

Proinde et animum, siue mens est, NOV apud Graecos, non aliud quid intellegimus quam suggestum animae ingenitum et insitum et natiuitus proprium, quo agit, quo sapit, quem secum habens ex semetipsa se commoueat in semet ipsam, atque ita moueri uideatur ab illo tamquam substantia alia, ut uolunt qui etiam uniuersitatis motatorem animum decernunt, illum deum Socratis, illum Valentini Monogenen ex patre BVSQV et matre SirHI. quamuis Anaxagorae turbata sententia est! initium enim omnium commentatus animum et uniuersitatis oscillum de illius axe suspendens purumque eum affirmans et simplicem et incommiscibilem, hoc uel maxime [*](7] 1 Reg. 10, 12. ) [*]( 2 adglutinabit B, agglutinabit A mulieri A, uxori B 3 carnem . unam Big 4 ecstasis Rig: extasis AB uis B, sui A 5 de*nique A 6. malum A corr. 8 mali A euertit B 9 malum A aliquandiu A 11 sed postea B 17 DE ANIMO AB, NON SEPARARI ANIMAM ET ANIMVM Gel NOYC- A 18 non Gel: quo non AB 19 natiuitus ABmg, natiuum B 20 se commoueat in semet ipsa om. A 21 ipsam scripsi: ipsa B 22 alio A mutatorem Bmg 23 Monogenen B, uni- genitum A 24 BreQ. A, j3usaj B, Bytho Rig Sige Rig: -C€ITHN€; A, xetpavT) B, sip,wr Gel, ivvou* Pam quam A 25 enim om. A et A, ut B 27 incommissibilem B )

317
titulo segregat ab animae commixtione et tamen eundem alibi animae addicit. hoc etiam Aristoteles denotauit, nescio an sua paratior implere quam aliena inanire. denique et ipse definitionem animi cum differret, interim alterum animi genus pronuntiauit, illum diuinum, quem rursus et impassibilem subostendens abstulit et ipsum a consortio animae. cum enim animam passibilem constet eorum quae sortita est pati, aut per animum et cum animo patietur, si concreta est animo: non poterit animus inpassibilis induci: aut si non per animum -nec cum animo patietur anima, non erit concreta illi, cum quo nihil et qui nihil patitur. porro si nihil per illum et cum illo anima patietur, iam nec sentiet nec sapiet nec mouebitur per illum, ut uolunt. nam et sensus passiones facit Aristoteles. quidni? et sentire enim pati est, quia pati sentire est. proinde et sapere sentire est et moueri sentire est, ita totum pati est. uidemus autem nihil istorum animam experiri ut non et animo deputetur, quia per illum et cum illo transigitur. iam ergo et commiscibilis est animus aduersus Anaxagoran et passibilis aduersus Aristotelen. ceterum si discretio admittitur, ut substantia duae res sint, animus atque anima, alterius erit et passio et sensus et sapor omnis et actus et motus, alterius autem otium et quies et stupor et nulla iam causa, et aut animus uacabit aut anima. quodsi constat ambobus haec omnia reputari, ergo unum erunt utrumque, et Democritus obtinebit differentiam tollens, et quaeretur, quomodo unum utrumque, ex duarum substantiarum confusione an ex unius dispositione. nos autem animum ita dicimus animae concretum, non ut substantia alium, sed ut substantiae officium.