De Anima

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 20). Reifferscheid, August; Wissowa, Georg, editors. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1890.

Inprimis an sit aliqui summus in anima gradus uitalis et sapientialis, quod Y;Y £ !xovi*ov appellant, id est principale, quia si negetur, totus animae status periclitatur. denique qui negant [*](1 Xoftxov in lacuna relicta om. A septem] quattuor fort. in alias B, aliae A 6 distingunt A 7 in quinque Gel nouissimi A 11 corpussit adiuidatur A 13 portentossissimam A 14 tot* A 16 commertia A 20 est om. A 21 *ipsi A 22 defusa A 25 deriuentur B, detineantur ABmg 26 tum philosophi Gel 28 DE HEGEMONICO B, 6e bE*mO<;ENICON; A, DE HEGEMONICO AN SIT ET VBI SIT Gel aliquis B 29 egemonicon A quia om. A 30 anima estatus periclitetur A )

320
principale, ipsam prius animam nihil censuerunt. Messenius aliqui Dicaearchus, ex medicis autem Andreas et Asclepiades, ita abstulerunt principale, dum in animo ipso uolunt esse sensus, quorum uindicatur principale. Asclepiades etiam illa argumentatione uectatur, quod pleraque animalia ademptis eis partibus corporis, in quibus plurimum existimatur principale consistere, et insuper uiuant aliquatenus et sapiant nihilominus, ut muscae et uespae et lucustae, si capita decidens, ut caprae et testudines et anguillae, si corda detraxeris; itaque principale non esse, quod si fuisset, amissus cum suis sedibus uigor animae non perseueraret. sed plures et philosophi aduersus Dicaearchum, Plato Strato Epicurus Democritus Empedocles Socrates Aristoteles, et medici aduersus Andrean et Asclepiaden, Herophilus Erasistratus Diocles Hippocrates et ipse Soranus, iamque omnibus plures Christiani, qui apud deum de utroque docemur, et esse principale in anima et certo in corporis recessu consecratum. si enim scrutatorem et dispectorem cordis deum legimus, si etiam prophetes eius occulta cordis traducendo probatur, si dominus ipse recogitatus cordis in populo praeuenit: quid cogitatis in cordibus uestris nequam? si et Dauid: cor mundum conde in me deus, et Paulus corde ait credi in iustitiam, et Iohannes corde ait suo unumquemque reprehendi, si postremo qui uiderit feminam ad concupiscendum, iam adulterauit in corde, simul utrumque dilucet, et esse principale in anima, quo intentio diuina conueniat, id est uim sapientialem atque uitalem (quod enim sapit, uiuidum est) et in eo thensauro corporis haberi, ad quem deus respicit, ut neque [*](17] Sap. 1, 6. 181 cf. Prou. 24, 12. 19] cf. Ps. 139, 23. 20] Matth. 9, 4. 21] Ps. 50, 12. 22] Rom. 10, 10. 23] 1 Ioh. 3,17. 24] Matth. 5, 28. ) [*]( 2 aliquis B 3 abstulerint A corr. 7 aliquatinus A 8 lucustae A, locustae B 10 amisso A sedibus om. A 11 aduerdi ce arcum; A 13 Andream B 14 Asclepiadem B herasistratus A ipocrates A 16 docemur Mercerus: ducimur A, deducimur B 18 despectorem A 19 dns A, deus B 26 quod B intensio Rig 27 rapit Bmg 28 thesauro B quem om. A nec A )
321
extrinsecus agitari putes principale istud secundum Heraclitum neque per totum corpus uentilari secundum Moschionem neque in capite concludi secundum Platonem neque in uertice potius praesidere secundum Xenocraten neque in cerebro cubare secundum Hippocraten, sed nec circa cerebri fundamentum, ut Herophilus, nec in membranulis, ut Strato et Erasistratus, nec in superciliorum meditullio, ut Strato physicus, nec in tota lorica pectoris, ut Epicurus, sed ** quod et Aegyptii renuntiauerunt, et qui diuinarum litterarum commentatores uidebantur, ut et ille uersus Orphei uel Empedoclis: namque homini sanguis circumcordialis est sensus. etiam Protagoras, etiam Apollodorus et Chrysippus haec sapiunt, ut uel ab istis retusus Asclepiades capras suas quaerat sine corde balantes et muscas suas abigat sine capite uolitantes, et omnes iam sciant se potius sine corde et cerebro uiuere, qui dispositionem animae humanae de condicione bestiarum praeiudicarint.

Est et illud ad fidem pertinens, quod Plato bifariam partitur animam per rationale et inrationale. cui definitioni et nos quidem adplaudimus, sed non ut naturae deputetur utrumque. naturale enim rationale credendum est, quod animae a primordio sit ingenitum, a rationali uidelicet auctore. quid enim non rationale, quod deus iussu quoque ediderit, nedum id quod proprie afflatu suo emiserit? inrationale autem posterius intellegendum est, ut quod acciderit ex serpentis instinctu, ipsum illud transgressionis admissum, atque exinde inoleuerit et coadoleuerit in anima ad instar iam naturalitatis, quia statim in naturae primordio accidit. ceterum cum idem Plato solum [*](10] cf. Stob. Anth. I p. 424,19 Wachsm. (Empedocl. fr. 329 Stein). 17] cf. Plat. de rep. IV p. 436 sqq. ) [*]( 2 Moschiouem Bmg, Moscionem B, oschionem A 4 Xenocrate B 5 Hippocrate B 6 herophilo A membranu*lis A 8 lacvmam signaui; interciderunt in corde habere sedem sed et quod Pam, secundum quod et Hartelius renunciauerunt A 9 et] ei B litterarum addidi commentatores B, commemoratores ABmg 10 ut del. Gel orphaei A empledoclis A corr. 11 hominis B 12 apollo durus A hac A 16 humanae de om. A conditione A 18 rationalem et irrationalem B 19 adplaudimus B, applaudimus A 22 *ediderit A 23 propriae A 25 et coadoleuerit om. A ) [*]( XX. Tert I. ) [*]( 21 )

322
rationale dicat ut in anima dei ipsius, si nos etiam inrationale naturae adscripserimus, quam a deo anima nostra sortita est, aeque inrationale de deo erit, utpote naturale, quia naturae deus auctor est. sed enim a diabolo inmissio delicti, inrationale autem omne delictum, igitur a diabolo inrationale, a quo et delictum, extraneum a deo, a quo est inrationale alienum. proinde delicti ** diuersitas horum ex distantia auctorum. proinde cum Plato soli deo segregans rationale duo genera subdiuidit ex inrationali, indignatiuum, quod appellant θυμικόν, et concupiscentiuum, quod uocant ἐπιθυμητικόν, ut illud quidem commune sit nobis et leonibus, istud uero cum muscis, rationale porro cum deo, uideo et de hoc mihi esse retractandum propter ea quae in Christo deprehenduntur. ecce enim tota haec trinitas et in domino, et rationale, quo docet, quo disserit, quo salutis uias sternit, et indignatiuum, quo inuehitur in scribas et Pharisaeos, et concupiscentiuum, quo pascha cum discipulis suis edere concupiscit. igitur apud nos non semper ex inrationali censenda sunt indignatiuum et concupiscentiuum, quae certi sumus in domino rationaliter decucurrisse. indignabitur deus rationaliter, quibus scilicet debet, et concupiscet deus rationaliter, quae digna sunt ipso. nam et malo indignabitur et bono concupiscet salutem. dat et apostolus nobis concupiscentiam. si quis episcopatum concupiscit, bonum opus concupiscit. sed bonum opus dicens rationalem concupiscentiam ostendit. concedit et indignationem. quidni, quam et ipse suscepit? utinam et praecidantur, inquit, qui uos subuertunt. rationalis est indignatio, quae ex affectu disciplinae est. at cum dicit: fuimus aliquando natura filii irae, inrationale indignatiuum suggillat, quod non sit ex ea [*]( 23] 1 Tim. 3, 1. 26] Gal. 5, 12. 28] Eph. 2, 3. ) [*]( 1 ut fort. delendum 2 adscribimus A sortita st A 3 quia naturae om. A 7 proinde del. Iun delicti del. Gel lacwnam signaui 8 rationali e rationale corr. A 9 thymicon A 10 *illnd A 14 et posterim om. A prius quo Rig: quae AB 16 et posterius del. Rig 19 certi sumus B, certissimus A dum A 24 sed B, et A 25 et om. A 27 est B, et A 29 suggilat A )
323
natura, quae a deo est, sed ex illa, quam diabolus induxit, dominus et ipse dictus sui ordinis: non potestis duobus dominis seruire, pater et ipse cognominatus: uos ex diabolo patre estis. ne timeas et illi proprietatem naturae alterius adscribere, posterioris et adulterae, quem legis adulterae superseminatorem et frumentariae segetis nocturnum interpolatorem.