De Anima

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Cum animae corpus asserimus propriae qualitatis et sui generis, iam haec condicio proprietatis de ceteris accidentibus corpulentiae praeiudicabit et haec adesse ei, quam corpus ostendimus, sed et ipsa sui generis pro corporis proprietate, aut etsi non adsint, hoc esse proprietatis, non adesse corpori animae quae corporibus ceteris adsint. Et tamen non inconstanter profitebimur sollemniora quaeque et omnimodo debita corpulentiae adesse animae quoque, ut habitum, ut terminum, ut illud trifariam distantivum,

longitudinem dico, et latitudinem, et sublimitatem, quibus metantur corpora philosophi. Quid nunc quod et effigiem animae damus? Platone nolente, quasi periclitetur de animae immortalitate. Omne enim effigiatum compositum et structile affirmat: dissolubile autem omne compositicium et structile; sed animam immortalem, igitur indissolubilem, qua immortalem, et ineffigiatam, qua indissolubilem, ceterum compositiciam et structilem, si effigiatam; tamquam alio eam modo effigians intellectualibus formis, pulchram iustitia et disciplinis philosophiae, deformem vero contrariis artibus. Sed nos corporales quoque illi inscribimus lineas, non tantum ex fiducia corporalitatis per aestimationem, verum et ex constantia gratiae per revelationem. Nam quia spiritalia charismata agnoscimus, post Ioannem quoque prophetiam meruimus consequi. Est hodie soror apud nos revelationum charismata sortita, quas in ecclesia inter dominica sollemnia per ecstasin in spiritu patitur; conversatur cum angelis, aliquando etiam cum domino, et videt et audit sacramenta, et quorundam corda dinoscit, et medicinas desiderantibus submittit. Iam vero prout scripturae leguntur aut psalmi canuntur aut allocutiones proferuntur aut petitiones delegantur, ita inde materiae visionibus subministrantur. Forte nescio quid de anima disserueramus, cum ea soror in spiritu esset. Post transacta sollemnia dimissa plebe, quo usu solet nobis renuntiare quae viderit (nam et diligentissime digeruntur, ut etiam probentur), Inter cetera, inquit, ostensa est mihi anima corporaliter, et spiritus videbatur, sed non inanis et vacuae qualitatis, immo quae etiam teneri repromitteret, tenera et lucida et aërii
coloris, et forma per omnia humana. Hoc visio, et deus testis, et apostolus charismatum in ecclesia futurorum idoneus sponsor: tu nec si res ipsa de singulis persuaserit, credas? Si enim corpus anima, sine dubio inter ilia quae supra sumus professi. Proinde et coloris proprietas omni corpori adhaeret. Quem igitur alium animae aestimabis colorem quam aërium ac lucidum? Non ut aër sit ipsa substantia eius, etsi hoc Aenesidemo visum est et Anaximeni, puto secundum quosdam et Heraclito, nec ut lumen, etsi hoc placuit Pontico Heraclidi. Nam et cerauniis gemmis non ideo substantia ignita est quod coruscent rutilato rubore, nec beryllis ideo aquosa materia est quod fluctuent colato nitore. Quanta enim et alia color sociat, natura dissociat? Sed quoniam omne tenue atque perlucidum aëris aemulum est, hoc erit anima, qua flatus est et spiritus tradux, siquidem prae ipsa tenuitatis subtilitate de fide corporalitatis periclitatur. Sic et effigiem de sensu iam tuo concipe non aliam animae humanae deputandam praeter humanam, et quidem eius corporis quod unaquaeque circumtulit. Hoc nos sapere interim primordii contemplatio inducat. Recogita enim, cum deus flasset in faciem hominis flatum vitae, et factus esset homo in animam vivam, totum utique per faciem statim flatum illum in interiora transmissum et per universa corporis spatia diffusum simulque divina aspiratione densatum omni intus linea expressum esse, quam densatus impleverat, et velut in forma gelasse. Inde igitur et corpulentia animae ex densatione solidata est et effigies expressione formata. Hic erit homo interior,
alius exterior, dupliciter unus; habens et ille oculos et aures suas, quibus Paulus dominum audire et videre debuerat, habens et ceteros artus, per quos et in cogitatibus utitur et in somniis fungitur. Sic et diviti apud inferos lingua est, et pauperi digitus, et sinus Abrahae. Per has lineas et animae martyrum sub altari intelleguntur. A primordio enim in Adam concreta et configurata corpori anima, ut totius substantiae, ita et conditionis istius semen effecit.

Pertinet ad statum fidei simplicem animam determinare secundum Platonem, id est uniformem, duntaxat substantiae nomine. Viderint artes et disciplinae, viderint et effigies. Quidam enim volunt aliam illi substantiam naturalem inesse spiritum, quasi aliud sit vivere, quod venit ab anima, aliud spirare, quod fiat a spiritu. Nam et animalibus non omnibus utrumque adesse. Pleraque enim vivere solummodo, non etiam spirare, eo quod non habeant organa spiritus, pulmones et arterias. Quale est autem in examinatione humanae animae culicis atque formicae argumenta respicere, quando et vitalia pro cuiusque generis dispositione omnibus propria animalibus temperaverit artifex deus, ut nulla inde coniectura captanda sit? Nam neque homo, si pulmonibus et arteriis structus est, idcirco aliunde spirabit, aliunde vivet, neque formica, si membris huiusmodi caret, idcirco negabitur spirare, quasi solummodo vivens. Cui vero tantum patuit in dei opera, ut alicui haec deesse praesumpserit? Heropbilus ille medicus aut lanius, qui sexcentos exsecuit, ut naturam scrutaretur, qui hominem odit, ut nosset, nescio an omnia interna eius liquido explorarit, ipsa morte mutante

quae vixerant, et morte non simplici, sed ipsa inter artificia exsectionis errante. Philosophi pro certo renuntiaverunt culicibus et formicis et tineis deesse pulmones et arterias. Dic mihi, inspector curiosissime, oculos habent ad videndum? Atquin et pergunt quo volunt, et vitant et appetunt quae videndo sciunt; designa oculos, denota pupillas. Sed et exedunt tineae: demonstra mandibulas, deprome genuinos. Sed et personant culices, ne in tenebris quidem aurium caeci: tubam pariter et lanceam oris illius ostende. Quodvis animal unius licet puncti aliquo alatur necesse est: exhibe pabuli transmittendi, decoquendi defaecandique membra. Quid ergo dicemus? Si per haec vivitur, erunt haec in omnibus utique quae vivent, etsi non videntur, etsi non apprehenduntur pro mediocritate. Hoc magis credas, si deum recogites tantum artificem in modicis quantum et in maximis. Si vero non putas capere tam minuta corpuscula dei ingenium, sic quoque magnificentiam eius agnoscas, quod modicis animalibus sine necessariis membris nihilominus vivere instruxerit, salvo etiam visu sine oculis, et esu sine denticulis, et digestu sine alveis, quemadmodum et incedunt quaedam sine pedibus manante impetu, quod angues, et insurgente conatu, quod vermes, et spumante reptatu, quod limaces. Ita et spirari cur non putes sine pulmonum follibus et sine fistulis arteriarum, ut pro magno amplectaris argumento idcirco animae humanae spiritum accedere, quia sint quae spiritu careant, et idcirco ea spiritu carere, quia flaturalibus artibus structa non sint? Vivere sine spiritu existimas aliquid, spirare sine pulmonibus non putas? Quid est, oro te, spirare? flatum, opinor, ex semetipso agere. Quid est non vivere? flatum, opinor, ex semetipso non agere. Hoc enim respondere debebo, si non idem est spirare quod vivere. Sed mortui erit non agere flatum: ergo viventis est agere flatum. Sed et spirantis est agere flatum: ergo et spirare viventis est. Utrumque si sine anima decurrere potuisset, non fuisset animae spirare, sed solummodo vivere. At enim vivere spirare est, et spirare vivere est. Ergo totum
hoc et spirare et vivere eius est cuius et vivere, id est animae. Denique si separas spiritum et animam, separa et opera. Agant in discreto aliquid ambo, seorsum anima, seorsum spiritus; anima sine spiritu vivat, spiritus sine anima spiret; alterum relinquat corpora, alterum remaneat, mors et vita conveniant. Si enim duo sunt anima et spiritus, dividi possunt, ut divisione eorum alterius discedentis, alterius manentis, mortis et vitae concursus eveniat. Sed nullo modo eveniet: ergo duo non erunt, quae dividi non possunt, quae dividi possent, si fuissent. Sed licet et duo esse concreta. Sed non erunt concreta, si aliud est vivere, aliud spirare. Distinguunt substantias opera. Et quanto nunc firmius est ut unum credas, cum distantiam non das ut ipsa sit anima spiritus, dum ipsius est spirare cuius et vivere? Quid enim, si diem aliud haberi velis, aliud lucem, quae accidat diei, cum dies ipsa lux sit? Plane erunt et alia genera lucis, ut ex ignium ministerio. Erunt enim et aliae spiritus species, ut ex deo, ut ex diabolo. Ita cum de anima et spiritu agitur, ipsa erit anima spiritus, sicut ipsa dies lux. Ipsum est enim quid per quod est quid.