De Anima
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Sed ut animam spiritum dicam praesentis quaestionis ratio compellit, quia spirare alii substantiae adscribitur. Hoc dum animae vindicamus, quam uniformem et simplicem agnoscimus, spiritum necesse est certa condicione dicamus, non status nomine, sed actus, nec substantiae titulo, sed operae, quia spirat, non quia spiritus proprie est. Nam et flare spirare est. Ita et animam, quam flatum ex proprietate defendimus, spiritum nunc ex necessitate pronuntiamus. Ceterum adversus Hermogenem, qui eam ex materia, non ex dei flatu contendit, flatum proprie tuemur. Ille enim adversus ipsius scripturae fidem flatum in spiritum vertit, ut, dum incredibile est spiritum dei in delictum et mox in indicium devenire, ex materia potius anima credatur quam ex dei spiritu. Idcirco nos et illic flatum eam defendimus, non spiritum, secundum scripturam et secundum spiritus distinctionem, et hic spiritum ingratis pronuntiamus secundum spirandi et flandi communionem. Illic de substantia quaestio est; spirare enim substantiae actus est.
Nec diutius de isto, nisi propter haereticos, qui nescio quod spiritale semen infulciunt animae de Sophiae matris occulta liberalitate conlatum ignorante factore; cum scriptura factoris magis dei sui conscia nihil amplius promulgaverit quam deum flantem in faciem hominis flatum vitae, et hominem factum in animam vivam, per quam exinde et vivat et spiret, satis declarata differentia spiritus et animae in sequentibus instrumentis, ipso deo pronuntiante, Spiritus ex me prodivit, et flatum omnem ego feci. Et anima enim flatus factus ex spiritu. Et rursus, Qui dedit flatum populo super terram, et spiritum calcantibus eam. Primo enim anima, id est flatus, populo in terra incedenti, id est in carne carnaliter agenti, postea spiritus eis qui terram calcant, id est opera carnis subigunt, quia et apostolus non primum quod spiritale est, sed quod animale, postea spiritale. Nam etsi Adam statim prophetavit magnum illud sacramentum in Christum et ecclesiam: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro ex carne mea; propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et agglutinabit se uxori suae, et erunt duo in unam carnem, accidentiam spiritus passus est. Cecidit enim ecstasis super illum, sancti spiritus vis operatrix prophetiae. Nam et malus spiritus accidens res est. Denique Saulem tam dei spiritus postea vertit in alium virum, id est in propheten, cum dictum est, Quid hoc filio Cis? an et Saul in prophetis? quam et malus spiritus postea vertit in alium virum, in apostatam scilicet. Iudam quoque aliquamdiu cum electis deputatum usque ad loculorum officium, etsi iam fraudatorem, traditorem tamen nondum postea diabolus intravit. Igitur si neque dei neque diaboli spiritus ex nativitate conseritur animae, solam eam constat ante eventum spiritus utriusque; si solam, et simplicem et uniformem substantiae nomine, atque ita non aliunde spirantem quam ex substantiae suae sorte.Proinde et animum, sive mens est, ÎÎΥΣ apud Graecos, non aliud quid intellegimus quam suggestum animae ingenitum et insitum et nativitus proprium, quo agit, quo sapit, quem secum
habens ex semetipsa se commoveat in semetipsa, atque ita moveri videatur ab illo tanquam substantia alia, ut volunt qui etiam universitatis motatorem animum decernunt, illum deum Socratis, illum Valentini Unigenitum ex patre ÎÎ¥ÎΩ et matre ΣÎÎÎÎ. Quam Anaxagorae turbata sententia est! Initium enim omnium commentatus animum, et universitatis oscillum de illius axe suspendens, purumque eum affirmans et simplicem et incommiscibilem, hoc vel maxime titulo segregat ab animae commixtione, et tamen eundem alibi animae addicit. Hoc etiam Aristoteles denotavit, nescio an sua paratior implere quam aliena inanire. Denique et ipse definitionem animi cum differret, interim alterum animi genus pronuntiavit, illum divinum, quem rursus et inpassibilem subostendens abstulit et ipse eum a consortio animae. Cum enim animam passibilem constet eorum quae sortita est pati, aut per animum et cum animo patietur; si concreta est animo, non potest animus inpassibilis induci, aut si non per animum, nec cum animo patietur anima, non erit concreta illi, cum quo nihil et qui nihil patitur. Porro si nihil per illum et cum illo anima patietur, iam nec sentiet nec sapiet nec movebitur per illum, ut volunt. Nam et sensus passiones facit Aristoteles. Quidni? et sentire enim pati est, quia pati sentire est. Proinde et sapere sentire est, et moveri sentire est, ita totum pati est. Videmus autem nihil istorum animam experiri ut non et animo deputetur, quia per illum et cum illo transigitur. Iam ergo et commiscibilis est animus adversus Anaxagoran, et passibilis adversus Aristotelem. Ceterum si discretio admittitur, ut substantia duae res sint, animus atque anima, alterius erit et passio et sensus et sapor omnis et actus et motus, alterius autem otium et quies et stupor et nulla iam causa, et aut animus vacabit aut anima. Quodsi constat ambobus haec omnia reputari, ergo unum erunt utrumque, et Democritus obtinebit differentiam tollens, et quaeretur quomodo unum utrumque, ex duarum substantiarum confusione, an ex unius dispositione. Nos autem animum ita dicimus animae concretum, non ut substantia alium, sed ut substantiae officium.