De Anima
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Quantum ad philosophos satis haec, quia quantum ad nostros, ex abundanti; quibus corporalitas animae in ipso evangelio relucebit. Dolet apud inferos anima cuiusdam, et punitur in flamma, et
cruciatur in lingua, et de digito animae felicioris implorat solatium roris. Imaginem existimas exitum illum pauperis laetantis et divitis maerentis? et quid illic Lazari nomen, si non in veritate res est? Sed etsi imago credenda est, testimonium erit veritatis. Si enim non haberet anima corpus, non caperet imago animae imaginem corporis, nec mentiretur de corporalibus membris scriptura, si non erant. Quid est autem illud quod ad inferna transfertur post divortium corporis, quod detinetur illic, quod in diem iudicii reservatur, ad quod et Christus moriendo descendit? Puto, ad animas patriarcharum. Sed quamobrem, si nihil anima sub terris? Nihil enim, si non corpus. Incorporalitas enim ab omni genere custodiae libera est, immunis et a poena et a fovella. Per quod enim punitur aut fovetur, hoc erit corpus. Reddam de isto plenius et opportunius. Igitur si quid tormenti sive solatii anima praecerpit in carcere seu diversorio inferum, in igni vel in sinu Abrahae, probata erit corporalitas animae. Incorporalitas enim nihil patitur, non habens per quod pati possit, aut si habet, hoc erit corpus. In quantum enim omne corporale passibile est, in tantum quod passibile est corporale est.Abruptum alioquin et absurdum idcirco quid de corporalium eximere ceusu quia ceteris corporalibus exemplis non adaequet. Et ubi proprietatum privata discrimina, per quae magnificentia auctoris ex operum eorundem diversitate signatur, ut sint tam discreta quam paria, tam amica quam et aemula? Siquidem et ipsi philosophi ex contrariis universa constare condicunt secundum amicitiam et inimicitiam Empedoclis. Sic igitur etsi corporalia incorporalibus obiacent, ipsa quoque ita inter se differunt, ut differentia
species eorum ampliet, non genus mutet, ut sint corporalia, sic multa in dei gloriam, dum varia, sic varia, dum diversa, sic diversa, dum his alii qualitatum sensus, alii illis, dum his alia alimenta, alia illis, dum haec invisibilia, ilia visibilia, dum haec gravia, ilia levia. Aiunt enim et idcirco animam incorporalem renuntiandam, quia digressa ea graviora efficiantur corpora defunctorum, cum leviora esse deberent, unius corporis pondere exempto, si anima corpus. Quid enim, inquit Soranus, si mare negent corpus, quia extra mare immobilis et gravis navis efficitur? Quanto ergo validius corpus animae, quod tanti postea ponderis corpus levissima mobilitate circumfert? Ceterum et si invisibilis anima, est pro condicione corporis sui et pro proprietate substantiae et pro natura etiam eorum quibus invisibilis esse sortita est. Solem noctuae nesciunt oculis: aquilae ita sustinent ut natorum suorum generositatem de pupillarum audacia iudicent; alioquin non educabunt, ut degenerem, quem solis radius averterit. Est adeo alteri quid invisibile, alteri non, quod non ideo incorporale sit quia non ex aequo vis valet. Sol enim corpus, siquidem ignis; sed quod aquila confiteatur, neget noctua, non tamen praeiudicans aquilae. Tantundem et animae corpus invisibile carni, si forte, spiritui vero visibile est. Sic Ioannes in spiritu dei factus animas martyrum conspicit.