De Anima

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Mortuos quidem ex vivis effici constat, non ideo tamen et ex mortuis vivos. Ab initio enim vivi priores, unde ab initio aeque mortui posteriores. Non aliunde quam ex vivis. Illi habuerunt unde potius orirentur, dum ne ex mortuis. Isti non habuerunt unde magis deducerentur, nisi ex vivis. Igitur si ab initio vivi non ex mortuis, cur postea ex mortuis? Defecerat ille, quicunque est, originis fons? An formae paenituit? et quomodo in mortuis salva est? Non quia ab initio mortui ex vivis, idcirco semper ex vivis? Aut enim in utraque parte forma initii perseverasset, aut in utraque mutasset, ut si vivos ex mortuis postea fieri oportuerat, perinde oporteret etiam non ex vivis effici mortuos. Si non peraequare deberet fides institutionis, non usquequaque contraria ex contrariis reformari alternant. Et nos enim opponemus contrarietates nati et innati, visualitatis et caecitatis, iuventae et senectae, sapientiae et insipientiae; nec tamen ideo innatum de nato provenire,

quia contrarium ex contrario fiat, nec visualitatem iterum ex caecitate, quia de visualitate caecitas accidat, nec iuventam rursus de senecta revivescere, quia ex iuventa senecta marcescat, nec insipientiam ex sapientia denuo obtundi, quia de insipientia sapientia acuatur. Haec et Albinus Platoni suo veritus subtiliter quaerit contrarietatum genera distinguere. Quasi non et haec tam absolute in contrarietatibus posita sint quam et illa quae ad sententiam magistri sui interpretantur, vitam dico et mortem. Nec tamen ex morte vita reddatur quia ex vita mors deferatur.

Quid autem ad cetera respondebimus? Primo enim si ex mortuis vivi, sicut mortui ex vivis, unus omnino et idem numerus semper haesisset omnium hominum, ille scilicet numerus qui primus vitam introisset. Priores enim mortuis vivi, dehinc mortui ex vivis, et rursus ex mortuis vivi. Et dum hoc semper ex isdem, ita totidem semper, qui ex isdem. Nam neque plures aut pauciores exissent quam redissent. Invenimus autem apud Commentarios etiam Humanarum Antiquitatum paulatim humanum genus exuberasse, dum Aborigines vel vagi vel extorres vel gloriosi quique occupant terras, ut Scythae Parthicas, ut Temenidae Peloponnesum, ut Athenienses Asiam, ut Phryges Italiam et Phoenices Africam, dum sollemnes etiam migrationes, quas ἀποικίας appellant, consilio exonerandae popularitatis, in alios fines examina gentis eructant. Nam et Aborigines nunc in suis sedibus permanent, et alibi amplius gentilitatem feneraverunt. Certe quidem ipse orbis in promptu est, cultior de die et instructior pristino. Omnia iam pervia, omnia nota, omnia negotiosa, solitudines

famosas retro fundi amoenissimi obliteraverunt, silvas arva domuerunt, feras pecora fugaverunt, harenae seruntur, saxa panguntur, paludes eliquantur, tantae urbes quantae non casae quondam. Iam nec insulae horrent, nec scopuli terrent; ubique domus, ubique populus, ubique respublica, ubique vita. Summum testimonium frequentiae humanae. Onerosi sumus mundo, vix nobis elementa sufficiunt, et necessitates artiores, et querellae apud omnes, dum iam nos natura non sustinet. Revera lues et fames et bella et voragines civitatum pro remedio deputanda, tamquam tonsura insolescentis generis humani; et tamen, cum eiusmodi secures maximam mortalium vim semel caedant, nunquam restitutionem eius vivos ex mortuis reducentem post mille annos semel orbis expavit. Et hoc enim sensibile fecisset aequa vis amissionis et restitutionis, si vivi ex mortuis fierent. Cur autem mille annis post, et non statim ex mortuis vivi, cum, si non statim supparetur quod erogatum, in totum absumi periclitetur praeveniente restitutionem defectione, quia nec pariasset commeatus hic vitae miliario tempori longe scilicet brevior et idcirco facilior ante extingui quam redaccendi? Igitur quae hoc modo intercidisset, si vivi ex mortuis fierent, quando non intercidit, non erit credendum vivos ex mortuis fieri.