De Anima
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Iam vero si ex mortuis vivi, utique singuli ex singulis. Singulorum ergo corporum animas ut singulas in singula corpora reverti oportuerat. Porro si et binae et trinae et quinae usque uno utero resumuntur, non erunt ex mortuis vivi, quia non singuli ex singulis. Et hoc autem modo primordii forma signatur, cum et
nunc plures animae de una proferuntur. Item cum varia aetate discedant animae, cur una revertuntur? Omnes enim ab infantia imbuuntur. Quale est autem ut senex defunctus infans revertatur? si decrescit foris anima retrograda aetate, quanto magis erat ut progressior reverteretur mille post annis? Certe vel coaetanea suae mortis, ut aevum quod reliquisset iterum recepisset. Sed et si eaedem semper revolverentur, licet non corporum quoque formas easdem, tamen vel ingeniorum et studiorum et affectionum pristinas proprietates secum referre deberent, quoniam temere eaedem haberentur carentes his per quae eaedem probarentur. Unde scias, inquis, an ita quidem fiat occulte, sed conditio miliarii aevi interimat facultatem recensendi, quia ignotae tibi revertuntur? Atquin scio non ita fieri, cum Pythagoran Euphorbum mihi opponis. Ecce enim Euphorbum, militarem et bellicam animam satis constat vel de ipsa gloria clypeorum consecratorum, Pythagoran vero tam residem et imbellem, ut proelia tunc Graeciae vitans Italiae maluerit quietem geometriae et astrologiae et musicae devotus, alienus studio et affectu Euphorbi. Sed et Pyrrhus ille fallendis piscibus agebat, Pythagoras contra nec edendis, ut animalibus abstinens. Aethalides autem et Hermotimus fabam quoque in pabulis communibus irruerat, Pythagoras vero ne per fabalia quidem transeundum discipulis suis tradidit. Quomodo ergo eaedem animae recuperantur, quae nec ingeniis nec institutis iam nec victibus eaedem probabuntur? Iam nunc de tanto Graeciae censu quatuor solae animae recensentur. Sed et quid utique de solo Graeciae censu, ut non ex omni gente, et ex omni aetate ac dignitate, ex omni denique sexu, μεÏεμÏÏ Ïá½½ÏÎµÎ¹Ï et μεÏενÏÏμαÏá½½ÏÎµÎ¹Ï quotidie existant, cur solus Pythagoras alium atque alium se recognoscat, non et ego? aut si privilegium philosophorum est, et utique Graecorum, quasi non et Scythae et ludi philosophentur, cur neminem se retro meminit Epicurus, neminem Chrysippus, neminem Zeno, ne ipse quidem Plato, quem forsitan Nestorem credidissemus ob mella facundiae?Sed enim Empedocles, qui se deum delirarat, idcirco, opinor, dedignatus aliquem se heroum recordari, Thamnus et piscis fui, inquit. Cur non magis et pepo, tam insulsus, et chamaeleon, tam inflatus? Plane ut piscis, ne aliqua sepultura conditiore putesceret, assum se maluit in Aetnam praecipitando. Atque exinde in illo finita sit metensomatosis, ut aestiva coena post assum. Perinde igitur et hic dimicemus necesse est adversus portentosiorem praesumptionem, bestias ex hominibus et homines ex bestiis revolventem. Viderint thamni. Licebit et raptim; ne plus ridere quam docere cogamur. Dicimus animam humanam nullo modo in bestias posse transferri, etiamsi secundum philosophos ex elementiciis substantiis censeretur. Sive enim ignis anima, sive aqua, sive sanguis, sive spiritus, sive aer, sive lumen, recogitare debemus contraria quaeque singulis speciebus animalia: igni quidem ea quae rigent, colubros, stelliones, salamandras, etiam quaecunque de aemulo producentur elemento, de aqua scilicet: Perinde contraria
aquae illa quae arida et exsucida; denique siccitatibus gaudent locustae, papiliunculi, chamaeleontes: item contraria sanguini quae carent purpura eius, cochleas, vermiculos et maiorem piscium censum: spiritui vero contraria quae spirare non videntur, carentia pulmonibus et arteriis, culices, formicas, tineas et hoc genus minutalia: item aeri contraria, quae semper subterraneum et subaquaneum viventia carent haustu eius (res magis quam nomina noveris): item contraria lumini quae caeca in totum, vel solis tenebris habent oculos, talpas, vesperugines, noctuas. Haec ut ex apparentibus et manifestis substantiis doceam. Ceterum si et atomos Epicuri tenerem, et numeros Pythagorae viderem, et ideas Platonis offenderem, et entelechias Aristotelis occuparem, invenirem fors his quoque speciebus animalia quae nomine contrarietatis opponerem. Contendo enim ex quacunque substantia supra dicta constitisset humana anima, non potuisse eam in tam contraria unicuique substantiae animalia reformari et censum eis de sua translatione conferre, a quibus excludi ac respui magis haberet quam admitti et capi nomine huius primae contrarietatis, quae substantivi status diversitatem committit, tunc et reliquae per consequentem ordinem cuiusque naturae. Nam et sedes alias humana anima sortita est et victus et instructus et sensus et affectus et concubitus et fetus; item ingenia, tum opera, gaudia, taedia, vitia, cupidines, voluptates, valetudines, medicinas, suos postremo et vitae modos et exitus mortis. Quomodo igitur illa anima quae terris inhaerebat, nullius sublimitatis, nullius profunditatis intrepida, ascensu etiam scalarum fatigabilis, submersu etiam piscinarum strangulabilis, aeri postea insultabit in aquila aut mari postea desultabit in anguilla? Quomodo item pabulis liberalibus et delicatis atque curatis educata, non dico paleas, sed spinas et agrestes amaritudines frondium et bestias sterquiliniorum, vermium etiam venena ruminabit, si in capram transierit, vel in coturnicem, immo et cadaverinam, immo et humanam, sui utique memor in urso et leone? Sic et cetera ad incongruentiam rediges, ne singulis perorandis immoremur. Ipsius animae humanae quisquis modus, quaecunque mensura, quid faciet in amplioribus longe vel minutioribus animalibus? Necesse est enim et corpus omne anima compleri, et animam omnem corpore obduci. Quomodo ergo anima hominis complebit elephantum? quomodo item obducetur in culice? si tantum extendetur aut contrahetur, profecto periclitabitur. Et ideo adicio, si nulla ratione capax est huiusmodi translationis in animalia nec modulis corporum nec ceteris naturae suae legibus adaequantia, numquid ergo demutabitur secundum qualitates generum et vitam eorum contrariam humanae vitae, facta et ipsa contraria humanae per demutationem? Enimvero si demutationem capit amittens quod fuit, non erit quae fuit, et si quae fuit non erit, soluta est metensomatosis, non adscribenda scilicet ei animae quae si demutabitur non erit. Illius enim metensomatosis dicetur quaecunque eam in suo statu permanendo pateretur. Igitur si nec mutari potest, ne non sit ipsa, nec permanere in statu, quia contraria non capit quaero adhuc causam aliquam fide dignam huiusmodi translationis. Nam etsi quidam homines bestiis adaequantur pro qualitatibus morum et ingeniorum et affectuum, quia et deus, Assimilatus est, inquit, homo inrationalibus iumentis, non ideo milvi ex rapacibus fient, et canes ex spurcis, et pantherae ex acerbis, aut oves ex probis, et hirundines ex garrulis, et columbae ex pudicis, quasi eadem substantia animae ubique naturam suam in animalium proprietatibus repetat. Aliud est autem substantia, aliud natura substantiae; siquidem substantia propria est rei cuiusque, natura vero potest esse communis. Suspice exemplum. Substantia est lapis, ferrum: duritia lapidis et ferri natura substantiae est. Duritia communicat, substantia discordat. Mollitia lanae, mollitia plumae, pariant naturalia earum, substantiva non pariant. Sic et si saeva bestia vel proba vocetur homo, sed non eadem anima. Nam et tunc naturae similitudo notatur cum substantiae dissimilitudo conspicitur. Ipsum enim quod hominem similem bestiae iudicas, confiteris animam non eandem, similem dicendo, non ipsam. Sic et divina pronuntiatio sapit, pecudibus adaequans hominem natura, non substantia. Ceterum nec deus hominem hoc modo notasset, si pecudem de substantia nosset.