De Anima

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Quomodo igitur animal conceptum? simulne conflata utriusque substantia corporis animaeque, an altera earum praecedeute? Immo simul ambas et concipi et confici et perfici dicimus, sicut et promi, nec ullum intervenire momentum in conceptu quo locus ordinetur. Recogita enim de novissimis prima. Si mors non aliud determinatur quam disiunctio corporis animaeque, contrarium morti vita non aliud definietur quam coniunctio corporis animaeque. Si disiunctio simul utrique substantiae accidit per mortem, hoc debet coniunctionis forma mandasse pariter obvenientis per vitam utrique substantiae. Porro vitam a conceptu agnoscimus, quia animam a conceptu vindicamus; exinde enim vita, quo anima. Pariter ergo in vitam compinguntur quae pariter in mortem separantur. Tunc

si alteri primatum damus, alteri secundatum, seminis quoque discernenda sunt tempora pro statu ordinis. Et quando collocabitur corporis semen, quando animae? Immo si tempora seminum dividentur, et materiae diversae habebuntur, ex distantia temporum. Nam etsi duas species confitebimur seminis, corporalem et animalem, indiscretas tamen vindicamus, et hoc modo contemporales eiusdemque momenti. Ne itaque pudeat necessariae interpretationis. Natura veneranda est, non erubescenda. Concubitum libido, non condicio foedavit. Excessus, non status est impudicus, siquidem benedictus status apud deum: Crescite et in multitudinem proficite. Excessus vero maledictus, adulteria et stupra et lupanaria. In hoc itaque sollemni sexuum officio quod marem ac feminam miscet, in concubitu dico communi, scimus et animam et carnem simul fungi, animam concupiscentia, carnem opera, animam instinctu, carnem actu. Unico igitur impetu utriusque toto homine concusso despumatur semen totius hominis, habens ex corporali substantia humorem, ex animali calorem. Et si frigidum nomen est anima Graecorum, quare corpus exempta ea friget? Denique, ut adhuc verecundia magis pericliter quam probatione, in illo ipso voluptatis ultimae aestu, quo genitale virus expellitur, nonne aliquid de anima quoque sentimus exire? atque adeo marcescimus et devigescimus cum lucis detrimento? Hoc erit semen animale protinus ex animae destillatione, sicut et virus illud corporale semen ex carnis defaecatione. Fidelissima primordii exempla. De limo caro in Adam. Quid aliud limus quam liquor opimus? inde erit genitale virus. Ex afflatu dei anima. Quid aliud afflatus dei quam vapor spiritus? inde erit quod per virus illud efflamus. Cum igitur in primordio duo diversa atque divisa, limus et flatus, unum hominem coëgissent, confusae substantiae ambae iam in uno semina quoque sua miscuerunt, atque exinde generi propagando formam
tradiderunt, ut et nunc duo, licet diversa, etiam unita pariter effluant, pariterque insinuata sulco et arvo suo pariter hominem ex utraque substantia effruticent, in quo rursus semen suum insit secundum genus, sicut omni conditioni genitali praestitutum est. Igitur ex uno homine tota haec animarum redundantia, observante scilicet natura dei edictum: Crescite et in multitudinem proficite. Nam et in ipsa praefatione operis unius, Faciamus hominem, universa posteritas pluraliter praedicata est: Et praesint piscibus maris. Nihil mirum; repromissio segetis in semine.

Quis ille nunc vetus sermo apud memoriam Platonis de animarum reciproco discursu, quod hinc abeuntes eant illuc, et rursus huc veniant et vivant, et dehinc e vita abeant, rursus ex mortuis effici vivos? Pythagoricus, ut volunt quidam; divinum Albinus existimat, Mercurii forsitan Aegyptii. Sed nullus sermo divinus nisi dei unius, quo prophetae, quo apostoli, quo ipse Christus intonuit. Multo antiquior Moyses etiam Saturno nongentis circiter annis, nedum pronepotibus eius, certe divinior multo, qui decursus generis humani ab exordio mundi quoque per singulas nativitates nominatim temporatimque digessit, satis probans divinitatem operis ex divinatione vocis. Si vero Samius sophista Platoni auctor est de animarum recidivatu revolubili semper ex alterna mortuorum atque viventium suffectione, certe ille Pythagoras, etsi bonus cetera, tamen ut hanc sententiam exstrueret, non turpi modo, verum etiam temerario mendacio incubuit. Cognosce, qui nescis, et crede nobiscum. Mortem simulat, subterraneo latitat, septennio illic patientiam damnat, interea quae de posteris defunctis ad fidem rerum esset relaturus ab unica conscia et ministra matre cognoscit; ut

satis sibi visus est corpulentiam interpolasse ad omnem mortui veteris horrorem, de adytis fallaciae emergit, ut ab inferis redditus. Quis non crederet revixisse quem crediderat obisse, audiens praesertim ab eo quae de posteris mortuis nisi apud inferos non videretur cognoscere potuisse? Sic ex mortuis vivos effici senior sermo est. Quid enim, si et iunior? Neque veritas desiderat vetustatem, neque mendacium devitat novellitatem. Teneo plane falsum, antiquitate generosum; quidni falsum, cuius testimonium quoque ex falso est? Quomodo credam non mentiri Pythagoram, qui mentitur ut credam? quomodo mihi persuadebit Aethalidem et Euphorbum et Pyrrhum piscatorem et Hermotimum se retro ante Pythagoram fuisse, ut persuadeat vivos ex mortuis effici, qui iterum se Pythagoram peieravit? Quanto enim credibilius ipse ex semetipso semel redisset in vitam quam totiens alius atque alius, tanto et in durioribus fefellit, qui molliora mentitus est. Sed clypeum Euphorbi olim Delphis consecratum recognovit, et suum dixit, et de signis vulgo ignotis probavit. Respice ad hypogeum eius, et si capit, crede. Nam qui talem commentus est stropham, cum iniuria bonae valetudinis, cum fraude vitae septennio excruciatae infra terram inedia, ignavia, umbra, cui tanti fuit fastidium caeli, quam non accesserit temeritatem, quam non temptaverit curiositatem, ut ad notam clypei illius perveniret? Quid autem, si in historiis aliquibus occultioribus repperit? Quid si defectae iam traditionis superstites aliquas famae aurulas hausit? Quid si ab aedituo redempta clam inspectione cognovit? Scimus etiam magiae licere explorandis occultis per catabolicos et paredros et pythonicos spiritus. Non enim et Pherecydes, Pythagorae magister, his
forsitan artibus divinabat, ne dicam somniabat? Quid si idem daemon in illo fuit qui et in Euphorbo res sanguinis gessit? Denique qui se Euphorbum ex argumento clypei probarat, cur neminem Troianorum commilitonum aeque recognovit? Nam et illi iam revixissent, si vivi ex mortuis fierent.