De Anima
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Quodsi uniformis natura animae ab initio in Adam ante tot ingenia, ergo non multiformis per tot ingenia, nec qua triformis, ut adhuc trinitas Valentiniana caedatur, quae nec ipsa in Adam recognoscitur. Quid enim spiritale in illo? Si quia prophetavit magnum illud sacramentum in Christum et ecclesiam: Hoc os ex ossibus meis, et caro ex carne mea, vocabitur mulier; propterea relinquet homo patrem et matrem, et agglutinabitur mulieri suae, et erunt duo in carnem unam; hoc postea obvenit, cum in illum deus amentiam immisit, spiritalem vim, qua constat prophetia. Si et malum in eo apparuit transgressionis admissum, nec hoc naturale deputandum est, quod instinctu serpentis operatus est, tam non naturale quam nec materiale, quia et materiae fidem iam exclusimus. Quodsi nec spiritale nec quod dicitur materiale proprium in illo fuit (et si ex materia, fuisset mali semen), superest ut solum in illo et unicum fuerit naturale quod censetur animale, quod statu simplex et uniforme defendimus. De hoc plane relinquitur quaeri an demutabile debeat credi, quod naturale dicatur. Idem enim convertibilem negant naturam, ut trinitatem suam in singulis proprietatibus figant; quia arbor bona malos non ferat fructus nec mala bonos, et nemo de spinis metat ficus et de tribulis uvas.
Ergo si ita est neque de lapidibus filios Abrahae suscitare poterit deus, nec genimina viperarum facere paenitentiae fructus. Et erravi apostolus scribens: Eratis et vos aliquando tenebrae, et fuimus et nos aliquando natura filii irae, et in his vos quoque fuistis, sed abluti estis. Sed nunquam discordabunt sententiae sanctae. Non dabit enim arbor mala bonos fructus, si non inseratur, et bona malos dabit, si non colatur. Et lapides filii Abrahae fient, si in fidem Abrahae formentur. Et genimina viperarum fructum paenitentiae facient, si venena malignitatis exspuerint. Haec erit vis divinae gratiae, potentior utique natura, habens in nobis subiacentem sibi liberam arbitrii potestatem, quod αá½ÏεξούÏιον dicitur; quae cum sit et ipsa naturalis atque mutabilis, quoquo vertitur, natura convertitur. Inesse autem nobis Ïὸ αá½ÏεξούÏιον naturaliter iam et Marcioni ostendimus et Hermogeni. Quid nunc, si naturae condicio sic erit definienda, ut duplex determinetur, natorum et innatorum, factorum et infectorum? atque ita quod natum factumque constiterit, eius natura capiet demutationem; et renasci enim poterit et refici. Innatum autem et infectum immobile stabit. Quod cum soli deo competat, ut soli innato et infecto et idcirco immortali et inconvertibili, absolutum est ceterorum omnium natorum atque factorum convertibilem et demutabilem esse naturam, ut, et si trinitas animae adscribenda esset, ex mutatione accidentiae, non ex institutione naturae deputaretur.Cetera animae naturalia iam a nobis audiit Hermogenes cum ipsorum defensione et probatione, per quae dei potius quam materiae propinqua cognoscitur. Hic solummodo nominabuntur, ne praeterita videantur. Dedimus enim illi et libertatem arbitrii, ut supra scripsimus, et dominationem rerum et divinationem interdum, seposita quae per dei gratiam obvenit ex prophetia. Itaque iam ab isto dispositionis retractatu recedam, ut ordinem eius expungam. Definimus animam dei flatu natam, immortalem, corporalem, effigiatam, substantia simplicem, de suo sapientem, varie procedentem, liberam arbitrii, accidentiis obnoxiam, per ingenia
mutabilem, rationalem, dominatricem, divinatricem, ex una redundantem. Sequitur nunc ut quomodo ex una redundet consideremus, id est unde et quando et qua ratione sumatur.