De Anima
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Quidam de caelis devenisse se credunt, tanta persuasione quanta et illuc indubitate regressuros repromittunt, ut Saturninus Menandri Simoniani discipulus induxit, hominem affirmans ab angelis factum primoque opus futile et invalidum et instabile in terra vermis instar palpitasse, quod consistendi vires deessent, dehinc ex misericordia summae potestatis, ad cuius effigiem nec tamen plene perspectam temere structus fuisset, scintillulam vitae consecutum, quae illud exsuscitarit et erexerit et constantius animarit et post decessum vitae ad matricem relatura sit. Sed et Carpocrates tantundem sibi de superioribus vindicat, ut discipuli eius animas suas iam et Christo, nedum apostolis, et peraequent et cum volunt praeferant, quas proinde de sublimi virtute conceperint, despectrice mundi potentium principatuum. Apelles sollicitatas refert animas terrenis escis de supercaelestibus sedibus ab igneo angelo, deo Israëlis et nostro, qui exinde illis peccatricem circumfinxerit carnem. Examen Valentini semen Sophiae infulcit animae, per quod historias atque Milesias Aeonum suorum ex imaginibus visibilium recognoscunt. Doleo bona fide Platonem omnium haereticorum condimentarium factum. Illius est enim et in Phaedone quod animae bine euntes sint illuc, et inde huc. Item
in Timaeo, quod genimina dei delegata sibi mortalium genitura accepto initio animae immortali mortale ei circumgelaverint corpus; tum quod mundus hic imago sit alterius alicuius. Quae omnia ut fidei commendet, et animam retro in superioribus cum deo egisse in commercio idearum, et inde huc transvenire, et hic quae retro norit de exemplaribus recensere, novum elaboravit argumentum, μαθήÏÎµÎ¹Ï á¼Î½Î±Î¼Î½á½µÏειÏ, id est discentias reminiscentias esse. Venientes enim inde huc animas oblivisci eorum in quibus prius fuerint, dehinc ex his visibilibus edoctas recordari. Cum igitur huiusmodi argumento illa insinuentur a Platone quae haeretici mutuantur, satis haereticos repercutiam, si argumentum Platonis elidam.Primo quidem oblivionis capacem animam non cedam, quia tantam illi concessit divinitatem, ut deo adaequetur. Innatam eam facit, quod et solum armare potuissem ad testimonium plenae divinitatis; adicit immortalem, incorruptibilem, incorporalem, quis hoc et deum credidit, invisibilem, ineffigiabilem, uniformem, principalem, rationalem, intellectualem. Quid amplius proscriberet animam, si eam deum nuncuparet? Nos autem, qui nihil deo adpendimus, hoc ipso animam longe infra deum expendimus quod natam eam agnoscimus, ac per hoc dilutioris divinitatis, et exilioris felicitatis, ut flatum, non ut spiritum, et si immortalem, ut hoc sit divinitatis, tamen passibilem, ut hoc sit nativitatis, ideoque et a primordio exorbitationis capacem, et inde etiam oblivionis affinem. Satis de isto cum Hermogene. Ceterum quae, ut haberi merito possit ex peraequatione omnium proprietatum deus, nulli passioni subiacebit, ita nec oblivioni, cum tanta sit iniuria oblivio quanta est gloria eius cuius iniuria est, memoria scilicet, quam et
ipse Plato sensuum et intellectuum salutem, et Cicero thesaurum omnium studiorum praedicavit. Nec hoc iam in dubium deducetur, an tam divina anima memoriam potuerit amittere, sed an quam amiserit recuperare denuo possit. Quae enim non debuit oblivisci, si oblita sit, nescio an valeat recordari. Ita utrumque meae animae, non Platonicae congruet. Secundo gradu opponam: Natura compotem animam facis idearum illarum, an non? Immo natura, inquis. Nemo ergo concedet naturalem scientiam naturalium excidere artium. Excidet studiorum, excidet doctrinarum, disciplinarum; excidet fortasse et ingeniorum et affectuum, quae naturae videntur, non tamen sunt, quia, ut praemisimus, et pro locis et pro institutionibus et pro corpulentiis ac valetudinibus et pro potestatibus dominatricibus et pro libertatibus arbitrii ex accidentibus constant. Naturalium vero scientia ne in bestiis quidem deficit. Plane obliviscetur feritatis leo, mansuetudinis eruditione praeventus, et cum toto suggestu iubarum delicium fiet Berenices alicuius reginae, lingua genas eius emaculans. Mores bestiam relinquent, scientia naturalium permanebit. Non obliviscetur idem naturalium pabulorum, naturalium remediorum, naturalium terrorum; et si de piscibus, et si de placentis regina ei obtulerit, carnem desiderabit, et si languenti theriacam composuerit, simiam leo requiret, et si nullum illi venabulum offirmabit, gallum tamen formidabit. Perinde et homini omnium forsitan obliviosissimo inobliterata perseverabit sola scientia naturalium, ut sola scilicet naturalis, memor semper manducandi in esurie et bibendi in siti, et oculis videndum et auribus audiendum et naribus odorandum et ore gustandum et manu contrectandum. Hi sunt certe sensus, quos philosophia depretiat intellectualium praelatione. Igitur si naturalis scientia sensualium permanet, quomodo intellectualium, quae potior habetur, intercidit? Unde nunc ipsa vis oblivionis antecedentis recordationem? Ex multitudine, ait, temporis. Satis inprospecte. Quantitas enim temporis non pertinebit ad eam rem quae innata dicatur, ac per hoc potissimum aeterna credatur. Quod enim aeternum est, eo quia et innatum est neque initium neque finem temporis admittendo nullum modum temporis patitur. Cui temporis modus nullus est, nec ulla demutatione tempori subest, nec ea de multitudine temporis vis est. Si tempus in causa est oblivionis, cur ex quo anima corpori inducitur, memoria delabitur, quasi exinde tempus anima sustineat, quae sine dubio prior corpore non fuit utique sine tempore? Ingressa vero corpus statimne obliviscitur, an aliquanto post? Si statim, ecquae erit temporis nondum subputandi multitudo? infantia scilicet. Si aliquando post, ergo illo in spatio ante tempora oblivionis memor adhuc aget anima? Et quale est ut postea obliviscatur, et rursus postea recordetur? Quoquo autem tempore illam oblivio inruerit, quantus hic etiam habebitur modus temporis? tota, opinor, vitae decursio satis non erit ad evertendam memoriam tanti ante corpus aevi. Sed rursus Plato causam demutat in corpus, quasi et hoc fide dignum, ut nata substantia innatae vim extinguat. Magnae autem ac multae differentiae corporum pro gentilitate, pro magnitudine, pro habitudine, pro aetate, pro valetudine. Num ergo et oblivionum differentiae aestimabuntur? Sed uniformis oblivio est; ergo non erit corporalitas multiformis in causa exitus uniformis. Multa item documenta, teste ipso Platone, divinationem animae probaverunt, quae proposuimus iam Hermogeni. Sed nec quisquam hominum non et ipse aliquando praesagam animam suam sentit, aut ominis aut periculi aut gaudii augurem. Si divinationi non obstrepit corpus, nec memoriae opinor officiet. In eodem certe corpore et obliviscuntur animae et recordantur. Si qua corporis ratio incutit oblivionem, quomodo contrariam eius admittet recordationem? quia et ipsa post oblivionem recordatio memoria recidiva est. Quod primae memoriae adversatur, cur non et secundae refragetur? Postremo, qui magis reminiscerentur quam pueruli, ut recentiores animae, ut nondum immersae domesticis ae publicis curis, ut ipsis solis deditae studiis, quorum discentiae reminiscentiae fiunt? Immo cur non ex aequo omnes recordamur, cum ex aequo omnes obliviscamur? Sed tantummodo philosophi. Ne hi quidem omnes. Plato scilicet solus in tanta gentium silva, in tanto sapientium prato, idearum et oblitus et recordatus est. Igitur si nullo modo consistit argumentatio ista praecipua, totum illud pariter eversum est cui accommodata est, ut animae et innatae et in caelestibus conversatae et consciae divinorum illic et inde delatae et hic recordatae crederentur, ad occasiones plane haereticis subministrandas.