De Anima

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Sed ne illi quidem praetereundi qui vel modico temporis viduant animam intellectu. Proinde enim viam sternunt postea inducendi eius, sicut et animi, a quo scilicet proveniat intellectus.

Volunt infantiam sola anima contineri, qua tantummodo vivat, non ut pariter sapiat, quia nec omnia sapiant quae vivant. Denique arbores vivere, nec tamen sapere, secundum Aristotelem, et si quis alius substantiam animalem in universa communicat, quae apud nos in homine privata res est, non modo ut dei opus, quod et cetera, sed ut dei flatus, quod haec sola quam dicimus cum omni instructu suo nasci. Et si ad arbores provocamur, amplectemur exemplum, siquidem et illis necdum arbusculis, sed stipitibus adhuc et surculis etiamnunc, simul de scrobibus oriuntur, inest propria vis animae. Verum pro temporis ratione remoratur coalescens et coadulescens robori suo, donec aetas adimpleat habitum, quo natura fungatur. Aut unde mox illis et frutices inoculantur et folia formantur et germina inflantur et flosculi inornantur et suci condiuntur, si non in ipsis omnis paratura generis quiescit, et partibus promota grandescit? Inde igitur et sapiunt unde vivunt, tam vivendi quam sapiendi proprietate, et quidem ab infantia et ipsae sua. Video enim et vitem adhuc teneram et inpuberem intellegentem tamen iam opera sua et volentem alicui adhaerere, cui innixa et innexa proficiat. Denique non expectata rustica disciplina, sine arundine, sine cervo, si quid attigerit, ultro amabit, et quidem viriosius amplexabitur de suo ingenio quam de tuo arbitrio. Properat esse secura. Video et hederas quantum velis primas statim ad superna conari et nullo praeeunte suspendi, quod malint parietibus invehi textili silva quam humi teri voluntaria iniuria. Contra quibus de aedificio male est, ut crescendo recedunt, ut refugiunt? Sentias ramos aliorsum destinatos, et animationem arboris de divortio parietis intellegas; contenta sua est parvitate, quam ex primordio providentissimi fruticis edidicit, timens etiam
ruinam. Has ego sapientias et scientias arborum cur non contendam? Vivant ut philosophi volunt, sapiant ut philosophi nolunt, intellegat et infantia ligni, quo magis hominis? cuius anima velut surculus quidam ex matrice Adam in propaginem deducta et genitalibus feminae foveis commendata cum omni sua paratura pullulavit tam intellectu quam et sensu? Mentior si non statim infans, ut vitam vagitu salutavit, hoc ipsum se testatur sensisse atque intellexisse quod natus est, omnes simul ibidem dedicans sensus, et luce visum et sono auditum et humore gustum et aëre odoratum et terra tactum. Ita prima illa vox de primis sensuum vocibus et de primis intellectuum pulsibus cogitur. Plus est quod de prospectu lacrimabilis vitae quidam augurem incommodorum vocem illam flebilem interpretantur, quo etiam praesciens habenda sit ab ingressu nativitatis, nedum intellegens. Exinde et matrem spiritu probat, et nutricem spiritu examinat, et gerulam spiritu agnoscit, fugiens extranea ubera, et recusans ignota cubilia, neminem appetens nisi ex usu. Unde illi iudicium novitatis et moris, si non sapit? unde illi et offendi et demulceri, si non intellegit? Mirum satis ut infantia naturaliter animosa sit non habens animum, et naturaliter affectiosa sit non habens intellectum. At enim Christus ex ore lactantium et parvulorum experiendo laudem nec pueritiam nec infantiam hebetes pronuntiavit, quarum altera cum suffragio occurrens testimonium ei potuit offerre, altera pro ipso trucidata utique vim sensit.

Et hic itaque concludimus omnia naturalia animae ut substantiva eius ipsi inesse et cum ipsa procedere atque proficere, ex quo ipsa censetur. Sicut et Seneca saepe noster: Insita sunt nobis omnium artium et aetatum semina, magisterque ex occulto deus producit ingenia, ex seminibus scilicet insitis et occultis per infantiam, quae sunt et intellectus. Ex his enim producuntur ingenia.

Porro et frugum seminibus una generis cuiusque forma est, processus tamen varii, alia integro statu evadunt, alia etiam meliora respondent, alia degenerant pro condicione caeli et soli, pro ratione operis et curae, pro temporum eventu, pro licentia casuum: ita et animam licebit semine uniformem, fetu multiformem. Nam et hic etiam de locis interest. Thebis hebetes et brutos nasci relatum est, Athenis sapiendi dicendique acutissimos; ubi penes Colyttum pueri mense citius eloquuntur praecoca lingua. Siquidem et Plato in Timaeo Minervam affirmat, cum urbem illam moliretur, nihil aliud quam regionis naturam prospexisse, talia ingenia pollicitam, unde et ipse in Legibus Megillo et Cliniae praecipit condendae civitati locum procurare. Sed Empedocles causam argutae indolis et obtusae in sanguinis qualitate constituit; perfectum ac profectum de doctrina disciplinaque deducit. Tamen vulgata iam res est gentilium proprietatum. Comici Phrygas timidos inludunt, Sallustius vanos Mauros et feroces Dalmatas pulsat, mendaces Cretas etiam apostolus inurit. Fortassean et de corpore et de valetudine aliquid accedat. Opimitas sapientiam impedit, exilitas expedit, paralysis mentem prodigit, phthisis servat. Quanto magis de accidentibus habebuntur, quae citra corpulentiam et valentiam vel acuunt vel obtundunt. Acuunt doctrinae, disciplinae, artes et experientiae, negotia, studia, obtundunt inscitiae, ignaviae, desidiae, libidines, inexperientiae, otia, vitia; super haec si et alia quae praesunt potestates. Enimvero praesunt; secundum nos quidem deus dominus et diabolus aemulus, secundum communem autem opinionem et providentiae fatum et necessitas, et fortunae arbitrii libertas. Nam haec et philosophi distinguunt,
et nos secundum fidem disserenda suo iam vovimus titulo. Apparet quanta sint quae unam animae naturam varie collocarint, ut vulgo naturae deputentur, quando non species sint, sed sortes naturae et substantiae unius, illius scilicet quam deus in Adam contulit et matricem omnium fecit; atque adeo sortes erunt, non species substantiae unius, item varietas ista moralis, quae quanta nunc est, tanta non fuerit in ipso principe generis Adam. Debuerant enim fuisse haec omnia in illo, ut in fonte naturae, atque inde cum tota varietate manasse, si varietas naturae fuisset.