De Anima
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Ad hoc dispicere superest principalitas ubi sit, id est quid cui praeest, ut cuius principalitas apparuerit, illa sit substantiae massa, id autem, cui massa substantiae praeerit, in officium naturale substantiae deputetur. Enimvero quis non animae dabit summam omnem cuius nomine totius hominis mentio titulata est? Quantas animas pasco, ait dives, non animos, et animas salvas optat gubernator, non animos, et rusticus in opere, et in proelio miles animam se, non animum, ponere affirmat. Cuius nominatiora pericula aut vota sunt, animi an animae? Quid autem agere dicuntur moribundi, animum an animem? Ipsi postremo philosophi ipsique medici, quamvis de animo quoque disputaturi, faciem tamen operis frontemque materiae de anima unusquisque proscripsit. Ut autem et a deo discas, animam semper deus alloquitur, animam compellat atque advocat, ut animum sibi advertat. Illam salvam venit facere Christus, illam perdere in gehennam comminatur, illam pluris fieri vetat, illam et ipse bonus pastor pro pecudibus suis ponit. Habes animae principalitatem, habes in illa et substantiae unionem, cuius intellegas instrumentum esse animum, non patrocinium.
Singularis alioquin et simplex et de suo tota est non magis instructilis aliunde quam divisibilis ex se, quia nec dissolubilis. Si enim structilis et dissolubilis, iam non immortalis. Itaque quia iam non mortalis, neque dissolubilis neque divisibilis. Nam et dividi dissolvi est, et dissolvi mori est. Dividitur autem in partes, nunc in duas a Platone, nunc in tres a Zenone, nunc in quinque et in sex a Panaetio, in septem a Sorano, etiam in octo
penes Chrysippum, etiam in novem penes Apollophanem, sed et in duodecim apud quosdam Stoicorum, et in duas amplius apud Posidonium, qui a duobus exorsus titulis, principali, quod aiunt ἡγεμονικὸν, et a rationali, quod aiunt λογικὸν, in decem et septem exinde prosecuit; ita aliae ex aliis species dividunt animam. Huiusmodi autem non tam partes animae habebuntur quam vires et efficaciae et operae, sicut de quibusdam et Aristoteles iudicavit. Non enim membra sunt substantiae animalis, sed ingenia, ut motorium, ut actorium, ut cogitatorium, et si qua in hunc modum distinguunt, ut et ipsi illi quinque notissimi sensus, visus, auditus, gustus, tactus, odoratus. Quibus omnibus etsi certa singulis domicilia in corpore determinaverunt, non idcirco haec quoque distributio animae ad animae sectiones pertinebit, quando ne ipsum quidem corpus ita dividatur in membra ut isti volunt animam. Atquin ex multitudine membrorum unum corpus efficitur, ut concretio sit potius ipsa divisio. Specta portentosissimam Archimedis munificentiam, organum hydraulicum dico, tot membra, tot partes, tot compagines, tot itinera vocum, tot compendia sonorum, tot commercia modorum, tot acies tibiarum, et una moles erunt omnia. Sic et spiritus, qui illic de tormento aquae anhelat, non ideo separabitur in partes, quia per partes administratur, substantia quidem solidus, opera vero divisus. Non longe hoc exemplum est a Stratone et Aenesidemo et Heraclito; nam et ipsi unitatem animae tuentur, quae in totum corpus diffusa, et ubique ipsa, velut flatus in calamo per cavernas, ita per sensualia variis modis emicet, non tam concisa quam dispensata. Haec omnia quibus titulis nuncupentur, et quibus ex se divisionibus detineantur, et quibus in corpore metationibus sequestrentur, medici potius cum philosophis considerabunt, nobis pauca convenient.