De Anima
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Inprimis an sit aliqui summus in anima gradus vitalis et sapientialis, quod ἡγεμονικὸν appellant, id est principale, quia si negetur, totus animae status periclitatur. Denique qui negant principale, ipsam prius animam nihil censuerunt. Messenius aliqui Dicaearchus, ex medicis autem Andreas et Asclepiades, ita abstulerunt principale, dum in animo ipso volunt esse sensus, quorum vindicatur principale. Asclepiades etiam illa argumentatione vectatur, quod pleraque animalia ademptis eis partibus corporis, in quibus plurimum existimatur principale consistere, et insuper vivant aliquatenus et sapiant nihilominus, ut muscae et vespae et locustae si capita decideris, ut caprae et testudines et anguillae, si corda detraxeris; itaque principale non esse, quod si fuisset, amissus cum suis sedibus vigor animae non perseveraret. Sed plures et philosophi adversus Dicaearchum, Plato, Strato, Epicurus, Democritus, Empedocles, Socrates, Aristoteles, et medici adversus Andrean et Asclepiaden, Herophilus, Erasistratus, Diocles, Hippocrates, et ipse Soranus, iamque omnibus plures Christiani, qui apud deum de utroque deducimur, et esse principale in anima et certo in corporis recessu consecratum. Si enim scrutatorem et dispectorem cordis deum legimus, si etiam prophetes eius occulta cordis traducendo probatur, si deus ipse recogitatus cordis in populo praevenit, Quid cogitatis in cordibus vestris nequam? si et David, Cor mundum conde in me deus, et Paulus corde ait credi in iustitiam, et Ioannes corde ait suo unumquemque reprehendi, si postremo qui viderit feminam ad concupiscendum, iam adulteravit in corde, simul utrumque dilucet, et esse principale in anima, quod intentio divina conveniat, id est vim sapientialem atque vitalem (quod enim sapit, vividum est), et in eo thesauro corporis haberi ad quem deus respicit, ut neque extrinsecus agitari putes principale istud secundum Heraclitum, neque per totum corpus
ventilari secundum Moschionem, neque in capite concludi secundum Platonem, neque in vertice potius praesidere secundum Xenocratem, neque in cerebro cubare secundum Hippocraten, sed nec circa cerebri fundamentum, ut Herophilus, nec in membranulis, ut Strato et Erasistratus, nec in superciliorum meditullio, ut Strato Physicus, nec in tota lorica pectoris, ut Epicurus, sed quod et Aegyptii renuntiaverunt, et qui divinarum commentatores videbantur, ut et ille versus Orphei vel Empedoclis: Namque homini sanguis circumcordialis est sensus. Etiam Protagoras, etiam Apollodorus et Chrysippus haec sapiunt, ut vel ab istis retusus Asclepiades capras suas quaerat sine corde balantes et muscas suas abigat sine capite volitantes, et omnes iam sciant se potius sine corde et cerebro vivere qui dispositionem animae humanae de condicione bestiarum praeiudicarint.Est et illud ad fidem pertinens, quod Plato bifariam partitur animam, per rationale et inrationale. Cui definitioni et nos quidem applaudimus, sed non ut naturae deputetur utrumque. Naturale
enim rationale credendum est quod animae a primordio sit ingenitum, a rationali videlicet auctore. Quid enim non rationale quod deus iussu quoque ediderit, nedum id quod proprie affiatu suo emiserit? Inrationale autem posterius intellegendum est, ut quod acciderit ex serpentis instinctu, ipsum illud transgressionis admissum, atque exinde inoleverit et coadoleverit in anima ad instar iam naturalitatis, quia statim in naturae primordio accidit. Ceterum cum idem Plato solum rationale dicat, ut in anima dei ipsius, si nos etiam inrationale naturae adscripserimus, quam a deo anima nostra sortita est, aeque inrationale de deo erit, utpote naturale, quia naturae deus auctor est. Sed enim a diabolo immissio delicti, inrationale autem omne delictum, igitur a diabolo inrationale, a quo et delictum, extraneum a deo, a quo est inrationale alienum. Proinde diversitas horum ex distantia auctorum. Proinde cum Plato soli deo segregans rationale duo genera subdividit ex rationali, indignativum, quod appellant Î¸Ï Î¼Î¹Îºá½¸Î½, et concupiscentivum, quod vocant á¼ÏÎ¹Î¸Ï Î¼Î·Ïικὸν, ut illud quidem commune sit nobis et leonibus, istud vero cum muscis, rationale porro cum deo, video et de hoc mihi esse retractandum propter ea quae in Christo deprehenduntur. Ecce enim tota haec trinitas et in domino, et rationale, quo docet, quo disserit, quo salutis vias sternit, et indignativum, quo invehitur in scribas et pharisaeos, et concupiscentivum, quo pascha cum discipulis suis edere concupiscit. Igitur apud nos non semper ex inrationali censenda sunt indignativum et concupiscentivum, quae certi sumus in domino rationaliter decucurrisse. Indignabitur deus rationaliter, quibus scilicet debet, et concupiscet deus rationaliter, quae digna sunt ipso. Nam et malo indignabitur, et bono concupiscet salutem. Dat et apostolus nobis concupiscentiam. Si quis episcopatum concupiscit, bonum opus concupiscit. Sed bonum opus dicens rationalem concupiscentiam ostendit. Concedit et indignationem. Quidni, quam et ipse suscepit? Utinam et praecidantur, inquit, qui vos subvertunt. Rationalis est indignatio quae ex affectu disciplinae est. At cum dicit, Fuimus aliquando natura filii irae, inrationale indignativum suggillat, quod non sit ex ea natura quae a deo est, sed ex illa quam diabolus induxit, dominus et ipse dictus sui ordinis: Non potestis duobus dominis servire, pater et ipse cognominatus: Vos ex diabolo patre estis. Ne timeas et illi proprietatem naturae alterius adscribere posterioris et adulterae, quem legis avenarum super seminatorem et frumentariae segetis nocturnum interpolatorem.