Apologeticum
Tertullian
Tertullian. Apology De Spectaculis. Minucius Felix. Glover, T. R. (Terrot Reaveley), editor. Cambridge, Massachusetts; London: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931 (printing).
Etiam si quod arcae genus est, non de honoraria summa quasi redemptae religionis congregatur. Modicam unusquisque stipem menstrua die, vel cum velit, et si modo velit, et si modo possit, apponit; nam nemo compellitur, sed sponte confert. Haec quasi deposita pietatis sunt.
Nam inde non epulis nec potaculis nec ingratis voratrinis dispensatur, sed
egenis alendis humandisque et pueris ac puellis re ac parentibus destitutis, iamque domesticis senibus, item naufragis, et si qui in metallis, et si qui in insulis vel in custodiis, dumtaxat ex causa dei sectae, alumni confessionis suae fiunt.Sed eiusmodi vel maxime dilectionis operatio notam nobis inurit penes quosdam, vide, inquiunt, ut invicem se diligant; ipsi enim invicem oderunt: et ut pro alterutro mori sint parati; ipsi enim ad occidendum alterutrum paratiores erunt. Sed et quod fratres nos vocamus, non alias, opinor, insaniunt quam quod apud ipsos omne sanguinis nomen de affectione simulatum est.
Fratres autem etiam vestri sumus, iure naturae matris unius, etsi vos parum homines, quia mali fratres.
At quanto dignius fratres et dicuntur et habentur qui unum patrem deum agnoverint, qui unum spiritum biberint sanctitatis, qui de uno utero ignorantiae eiusdem ad unam lucem expaverint veritatis. Sed eo fortasse minus legitimi existimamur, quia nulla de nostra fraternitate tragoedia exclamat, vel quia ex substantia familiari fratres sumus, quae penes vos fere dirimit fraternitatem.
Itaque qui animo animaque miscemur nihil de rei communicatione dubitamus. Omnia indiscreta sunt