Apologeticum
Tertullian
Tertullian. Apology De Spectaculis. Minucius Felix. Glover, T. R. (Terrot Reaveley), editor. Cambridge, Massachusetts; London: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931 (printing).
Aeque spectaculis vestris in tantum renuntiamus in quantum originibus eorum, quas scimus de superstitione conceptas, cum et ipsis rebus, de quibus transiguntur, praetersumus. Nihil est nobis dictu, visu, auditu cum insania circi, cum inpudicitia theatri, cum atrocitate arenae, cum xysti vanitate. Quo vos offendimus, si alias praesumimus voluptates? Si obiectari novisse nolumus, nostra iniuria est, si forte, non vestra. Sed reprobamus quae placent vobis. Nec vos nostra delectant.
Sed licuit Epicureis aliquam decernere voluptatis veritatem, id est animi aequitatem, †et ampla negotia Christianae.†1
Edam iam nunc ego ipse negotia Christianae factionis, ut qui mala refutaverim, bona ostendam.
Corpus sumus de conscientia religionis et disciplinae unitate et spei foedere. Coimus in coetum et congregationem,ut ad deum quasi manu facta precationibus ambiamus orantes. Haec vis deo grata est. Oramus etiam pro imperatoribus, pro ministris eorum et potestatibus, pro statu saeculi, pro rerum quiete,
pro mora finis. Coimus ad litterarum divinarum commemorationem, si quid praesentium temporum qualitas aut praemonere cogit aut recognoscere. Certe fidem sanctis vocibus pascimus, spem erigimus, fiduciam figimus, disciplinam praeceptorum nihilominus inculcationibus densamus; ibidem etiam exhortationes, castigationes et censura divina. Nam et iudicatur magno cum pondere, ut apud certos de dei conspectu, summumque futuri iudicii praeiudicium est, si quis ita deliquerit, ut a communicatione orationis et conventus et omnis sancti commercii relegetur. Praesident probati quique seniores, honorem istum non pretio, sed testimonio adepti. Neque enim pretio ulla res dei constat.