Apologeticum
Tertullian
Tertullian. Apology De Spectaculis. Minucius Felix. Glover, T. R. (Terrot Reaveley), editor. Cambridge, Massachusetts; London: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931 (printing).
apud nos praeter uxores. In isto loco consortium solvimus in quo solo ceteri homines consortium exercent, qui non amicorum solummodo matrimonia usurpant, sed et sua amicis patientissime subministrant; ex illa, credo, maiorum et sapientissimorum disciplina, Graeci Socratis et Romani Catonis, qui uxores suas amicis communicaverunt, quas in matrimonium duxerant liberorum causa et alibi creandorum, nescio quidem an invitas. Quid enim de castitate curarent, quam mariti tam facile donaverant? O sapientiae Atticae, o Romanae gravitatis exemplum: lenones philosophus et censor!
Quid ergo mirum, si tanta caritas convivatur1? Nam et coenulas nostras praeterquam sceleris infames ut prodigas quoque suggillatis. De nobis scilicet Diogenis dictum est: Megarenses obsonant quasi crastina die morituri, aedificant vero quasi numquam morituri. Sed stipulam quis in alieno oculo facilius perspicit quam in suo trabem. Tot tribubus et curiis et decuriis ructantibus acescit aer: Saliis coenaturis creditor erit necessarius: Herculanarum decimarum et polluctorum sumptus tabularii supputabunt: Apaturiis, Dionysiis, mysteriis Atticis cocorum dilectus indicitur: ad fumum coenae Sarapiacae sparteoli excitabuntur. De solo triclinio Christianorum retractatur.
Coena nostra de nomine rationem sui ostendit. Id vocatur quod dilectio penes Graecos. Qualiscumque sumptibus constet, lucrum est pietatis nomine facere sumptum, siquidem inopes quosque refrigerio isto iuvamus, non qua penes vos parasiti adfectant ad gloriam famulandae libertatis sub auctoramento ventris inter contumelias saginandi, sed qua penes deum maior est contemplatio mediocrium.
Si honesta causa est convivii, reliquum ordinem disciplinae de causa aestimate. Quod sit de religionis officio, nihil vilitatis, nihil immodestiae admittit. Non prius discumbitur quam oratio ad deum praegustetur. Editur quantum esurientes capiunt, bibitur quantum pudicis utile est. Ita saturantur, ut qui meminerint etiam per noctem adorandum deum sibi esse; ita fabulantur, ut qui sciant dominum audire. Post aquam manualem et lumina, ut quisque de scripturis sanctis vel de proprio ingenio potest, provocatur in medium deo canere; hinc probatur quomodo biberit.