Adversus Praxean

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Ceterum qui filium non aliunde deduco, sed de substantia patris, nihil facientem sine patris voluntate, omnem a patre consecutum potestatem, quomodo possum de fide destruere monarchiam, quam a patre filio traditam in filio servo? Hoc mihi et in tertium gradum dictum sit, quia spiritum non aliunde puto quam a patre per filium. Vide ergo ne tu potius monarchiam destruas, qui dispositionem et dispensationem eius evertis in tot nominibus constitutam in quot deus voluit. Adeo autem manet in suo statu, licet trinitas inferatur, ut etiam restitui habeat patri a filio, siquidem apostolus scribit de ultimo fine: Cum tradiderit regnum deo et patri. Oportet enim eum regnare usque dum ponat inimicos eius deus sub pedes ipsius, scilicet secundum psalmum: Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.

Cum autem subiecta erunt illi omnia absque eo qui ei subiecit omnia, tunc et ipse subicietur illi qui ei subiecit omnia, ut sit deus omnia in omnibus. Videmus igitur non obesse monarchiae filium, etsi hodie apud filium est, quia et in suo statu est apud filium, et cum suo statu restituetur patri a filio. Ita eam nemo hoc nomine destruet, si filium admittat, cui et traditam eam a patre et a quo quandoque restituendam patri constat. Hoc uno capitulo epistulae spostolicae potuimus iam et patrem et filium ostendisse duos esse, praeterquam ex nominibus patris et filii; etiam ex eo, quod qui tradidit regnum et cui tradidit, item qui subiecit et cui subiecit, duo sint necesse est.

Sed quia duos unum volunt esse, ut idem pater et filius habeatur, oportet et totum de filio examinari, an sit, et qui sit, et quomodo sit, et ita res ipsa formam suam scripturis et interpretationibus earum patrocinantibus vindicabit. Aiunt quidam et Genesim in Hebraico ita incipere: In principio deus fecit sibi filium. Hoc ut firmum non sit alia me argumenta deducunt ab ipsa dei dispositione, qua fuit ante mundi constitutionem ad usque filii generationem. Ante omnia enim deus erat solus, ipse sibi et mundus et locus et omnia. Solus autem, quia nihil aliud extrinsecus praeter illum. Ceterum ne tunc quidem solus; habebat enim secum quam habebat in semetipso rationem, suam scilicet. Rationalis enim deus, et ratio in ipso prius, et ita ab ipso omnia. Quae ratio sensus ipsius est. Hanc Graeci λόγον dicunt, quo vocabulo etiam sermonem appellamus. Ideoque iam in usu est nostrorum per simplicitatem interpretationis sermonem dicere in primordio apud deum fuisse, cum magis rationem competat antiquiorem haberi, quia non sermonalis a principio, sed rationalis deus etiam ante principium, et quia ipse quoque sermo ratione consistens priorem eam ut substantiam suam ostendat. Tamen et sic nihil interest. Nam etsi deus nondum sermonem suum miserat, proinde eum cum ipsa et in ipsa ratione intra semetipsum habebat tacite cogitando et disponendo secum quae per sermonem mox erat dicturus. Cum ratione enim sua cogitans atque disponens sermonem

eam efficiebat quam sermone tractabat. Idque quo facilius intellegas, ex te ipso ante recognosce, ut ex imagine et similitudine dei, quo habeas et tu in temetipso rationem, qui es animal rationale, a rationali scilicet artifice non tantum factus, sed etiam ex substantia ipsius animatus. Vide, cum tacitus tecum ipse congrederis ratione, hoc ipsum agi intra te, occurrente ea tibi cum sermone ad omnem cogitatus tui motum, ad omnem sensus tui pulsum. Quodcunque cogitaveris, sermo est; quodcunque senseris, ratio est. Loquaris illud in animo necesse est, et dum loqueris, conlocutorem pateris sermonem, in quo inest haec ipsa ratio qua cum eo cogitans loquaris per quem loquens cogitas. Ita secundus quodammodo in te est sermo, per quem loqueris cogitando, et per quem cogitas loquendo; ipse sermo alius est. Quanto ergo plenius hoc agitur in deo, cuius tu quoque imago et similitudo censeris, quod habeat in se etiam tacendo rationem et in ratione sermonem? Possum itaque non temere praestruxisse et tunc deum ante universitatis constitutionem solum non fuisse, habentem in semetipso proinde rationem et in ratione sermonem, quem secumdum a se faceret agitando intra se.

Haec vis et haec divini sensus dispositio apud scripturas etiam in sophiae nomine ostenditur. Quid enim sapientius ratione dei sive sermone? Itaque sophiam quoque exaudi, ut secundam personam conditam. Primo dominus creavit me initium viarum in opera sua, priusquam terram faceret, priusquam montes collocarentur; ante omnes autem colles genervit me, in sensu suo scilicet condens et generans. Dehinc adsistentem eam ipsa separatione cognosce. Cum pararet, inquit, caelum, aderam illi simul; et cum fortia faciebat super ventos, quae sursum nubila, et cum tutos ponebat fontes eius, quae sub caelo, ego eram cum illo compingens, ego eram, ad quam gaudebat; cottidie autem oblectabar in persona ipsius. Nam ut primum deus voluit ea quae cum sophiae ratione et sermone disposuerat intra se in substantias et species suas edere, ipsum primum protulit sermonem, habentem in se individuas suas rationem et sophiam, ut per ipsum fierent universa

per quem erant cogitata atque disposita, immo et facta iam, quantum in dei sensu. Hoc enim eis deerat, ut coram quoque in suis speciebus atque substantiis cognoscerentur et tenerentur.

Tunc igitur etiam ipse sermo speciem et ornatum suum sumit, sonum et vocem, cum dicit deus, Fiat lux. Haec est nativitas perfecta sermonis, dum ex deo procedit; conditus ab eo primum ad cogitatum in nomine sophiae, Dominus condidit me initium viarum; dehinc generatus ad effectum, Cum pararet caelum, aderam illi; exinde eum parem sibi faciens de quo procedendo filius factus est primogenitus, ut ante omnia genitus, et unigenitus, ut solus ex deo genitus; proprie de vulva cordis ipsius, secundum quod et pater ipse testatur: Eructavit cor meum sermonem optimum. Ad quem deinceps gaudens proinde gaudentem in persona illius: Filius meus es tu, ego hodie genui te, et ante luciferum genui te. Sic et filius ex sua persona profitetur patrem in nomine sophiae: Dominus condidit me initium viarum in opera sua; ante omnes autem colles generavit me. Nam si hic quidem sophia videtur dicere conditam se a domino in opera et vias eius, alibi autem per sermonem ostenditur omnia facta esse et sine illo nihil factum, sicut et rursum: Sermone eius caeli confirmati sunt et spiritu eius omnes vires eorum, utique eo spiritu qui sermoni inerat, apparet unam eandemque vim esse nunc in nomine sophiae, nunc in appellatione sermonis, quae initium accepit viarum in dei opera, et quae caelum confirmavit, per quam omnia facta sunt, et sine qua nihil factum est. Nec diutius de isto, quasi non ipse sit sermo et in sophiae et in rationis et in omnis divini animi et spiritus nomine, qui filius factus est dei, de quo prodeundo generatus est. Ergo, inquis, das aliquam substantiam esse sermonem, spiritu et sophiae traditione constructam? Plane. Non vis enim eum substantivum habere in re per substantiae proprietatem, ut res et persona quaedam videri possit, et ita capiat secundus a deo constitutus duos efficere, patrem et filium, deum et sermonem. Quid est enim, dices, sermo, nisi vox et sonus oris, et sicut grammatici tradunt, aer offensus, intellegibilis auditu, ceterum vacuum nescio quid et inane et incorporale? At ego nihil dico de deo inane et vacuum prodire potuisse, ut non de inani et vacuo prolatum, nec carere substantia quod de tanta substantia processit et tantas substantias

fecit; fecit enim et ipse quae facta sunt per illum. Quale est ut nihil sit ipse sine quo nihil factum est, ut inanis solida et vacuus plena et incorporalis corporalia sit operatus? Nam etsi potest aliquando quid fleri diversum eius per quod fit, nihil tamen potest fieri per id quod vacuum et inane est. Vacua et inanis res est sermo dei, qui filius dictus est, qui ipse deus cognominatus est? Et sermo erat apud deum, et deus erat sermo, Scriptum est: Non sumes nomen dei in vanum. Hic certe est qui in effigie dei constitutus non rapinam existimavit esse s(??) aequalem deo. In qua effigie dei? utique in alia, non tamen in nulla. Quis enim negabit deum corpus esse, etsi deus spiritus est? Spiritus enim corpus sui generis in sua effigie. Sed et si invisibilia illa, quaecunque sunt, habent apud deum et suum corpus et suam formam, per quae soli deo visibilia sunt, quanto magis quod ex ipsius substantia emissum est sin(??) substantia non erit? Quaecunque ergo substantia sermonis fuit, illam dico personam, et illi nomen filii vindico, et dum filium ag(??), secundum a patre defendo.