Adversus Praxean
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Varie diabolus aemulatus est veritatem. Adfectavit illam aliquando defendendo concutere. Unicum dominum vindicat, omnipotentem mundi conditorem, ut et de unico haeresim faciat. Ipsum dicit patrem descendisse in virginem, ipsum ex ea natum, ipsum passum, denique ipsum esse Iesum Christum. Excidit sibi coluber, quia Iesum Christum post baptisma Ioannis temptans ut filium dei adgressus est, certus filium deum habere vel ex ipsis scripturis de quibus tunc temptationem struebat. Si tu es filius dei, dic, ut lapides isti panes fiant. Item: Si tu es filius dei, deice te hinc; scriptum est enim, quod mandavit angelis suis super te, utique pater, ut te manibus suis tollant, necubi ad lapidem pedem tuum offendas. Aut numquid mendacium evangeliis exprobravit, dicens, Viderit Matthaeus et Lucas; ceterum ego ad ipsum deum accessi, ipsum omnipotentem cominus temptavi. Ideo et accessi, ideo et temptavi. Ceterum si filius dei esset, nunquam illum fortasse dignarer. Sed enim ipse potius a primordio mendax est, et si hominem de suo subornavit, ut Praxean. Nam iste primus ex Asia hoc genus perversitatis intulit Romam, homo et alias inquietus, insuper de iactatione martyrii inflatus ob solum
et simplex et breve carceris taedium, quando, et si corpus suum tradidisset exurendum, nihil profecisset, dilectionem dei non habens, cuius charismata quoque expugnavit. Nam idem tunc episcopum Romanum, agnoscentem iam prophetias Montani, Priscae, Maximillae, et ex ea agnitione pacem ecclesiis Asiae et Phrygiae inferentem, falsa de ipsis prophetis et ecclesiis eorum adseverando et praecessorum eius auctoritates defendendo coëgit et litteras pacis revocare iam emissas et a proposito recipiendorum charismatum concessare. Ita duo negotia diaboli Praxeas Romae procuravit. prophetiam expulit et haeresim intulit. paracletum fugavit et patrem crucifixit. Fruticaverant avenae Praxeanae hic quoque superseminatae, dormientibus multis in simplicitate doctrinae; traductae dehinc, per quem deus voluit, etiam evulsae videbantur. Denique caverat pristinum doctor de emendatione sua, et manet chirographum apud psychicos, apud quos tunc gesta res est; exinde silentium. Et nos quidem postea agnitio paracleti atque defensio disiunxit a psychicis. Avenae vero illae ubique tunc semen excusserant. Ita aliquamdiu per hypocrisin subdola vivacitate latitavit, et nunc denuo erupit. Sed et denuo eradicabitur, si voluerit dominus, in isto commeatu; si quo minus, die suo colligentur omnes adulterae fruges, et cum ceteris scandalis igni inextinguibili cremabuntur.Itaque post tempus pater natus et pater passus, ipse deus, dominus omnipotens, Iesus Christus praedicatur. Nos vero et semper et nunc magis, ut instructiores per paracletum, deductorem scilicet omnis veritatis, unicum quidem deum credimus, sub hac
tamen dispensatione quam οἰκονομίαν dicimus, ut unici dei sit et filius sermo ipsius, qui ex ipso processerit, per quem omnia facta sunt, et sine quo factum est nihil. Hunc missum a patre in virginem et ex ea natum, hominem et deum, filium hominis et filium dei, et cognominatum Iesum Christum; hunc passum, hunc mortuum et sepultum, secundum scripturas, et resuscitatum a patre, et in caelo resumptum sedere ad dexteram patris, venturum iudicare vivos et mortuos; qui exinde miserit, secundum promissionem suam, a patre spiritum sanctum paracletum, sanctificatorem fidei eorum qui credunt in patrem et filium et spiritum sanctum. Hanc regulam ab initio evangelii decucurrisse, etiam ante priores quosque haereticos, nedum ante Praxean hesternum, probabit tam ipsa posteritas omnium haereticorum quam ipsa novellitas Praxeae hesterni. Quo peraeque adversus universas haereses iam hinc praeiudicatum sit id esse verum quodcunque primum, id esse adulterum quodcunque posterius. Sed salva ista praescriptione ubique tamen propter instructionem et munitionem quorundam dandus est etiam retractatibus locus, vel ne videatur unaquaeque perversitas non examinata, sed praeiudicata, damnari, maxime haec quae se existimat meram veritatem possidere, dum unicum deum non alias putat credendum quam si ipsum eundemque et patrem et filium et spiritum sanctum dicat; quasi non sic quoque unus sit omnia, dum ex uno omnia, per substantiae scilicet unitatem, et nihilominus custodiatur Î¿á¼°ÎºÎ¿Î½Î¿Î¼á½·Î±Ï sacramentum, quae unitatem in trinitatem disponit, tres dirigens, patrem et filium et spiritum sanctum, tres autem non statu, sed gradu, nec substantia, sed forma, nec potestate, sed specie, unius autem substantiae et unius status et unius potestatis, quia unus deus, ex quo et gradus isti et formae et species in nomine patris et filii et spiritus sancti deputantur. Quomodo numerum sine divisione patiuntur procedentes tractatus demonstrabunt.Simplices enim quique, ne dixerim imprudentes et idiotae, quae maior semper credentium pars est, quoniam et ipsa regula fidei a pluribus diis saeculi ad unicum et verum deum transfert, non intellegentes unicum quidem, sed cum sua οἰκονομίᾳ esse credendum, expavescunt ad οἰκονομίαν. Numerum et dispositionem trinitatis divisionem praesumunt unitatis, quando unitas ex semetipsa derivans trinitatem non destruatur ab illa, sed administretur. Itaque duos et tres iam iactitant a nobis praedicari, se vero unius dei cultores praesumunt, quasi non et unitas inrationaliter collecta haeresim faciat, et trinitas rationaliter expensa veritatem constituat. Monarchiam, inquiunt, tenemus. Et ita sonum ipsum vocaliter exprimunt etiam Latini, et tam modifice, ut putes illos tam bene intellegere monarchiam quam enuntiant. Sed monarchiam sonare student Latini, οἰκονομίαν intellegere nolunt etiam Graeci. At ego, si quid utriusque linguae praecerpsi, monarchiam nihil aliud significare scio quam singulare et unicum imperium; non tamen praescribere monarchiam ideo quia unius sit eum cuius sit aut filium non habere, aut ipsum se sibi filium fecisse, aut monarchiam suam non per quos velit administrare. Atquin nullam dico dominationem ita unius sui esse, ita singularem, ita monarchiam, ut non etiam per alias proximas personas administretur, quas ipsa prospexerit officiales sibi. Si vero et filius fuerit ei cuius monarchia sit, non statim dividi eam et monarchiam esse desinere, si particeps eius adsumatur et filius, sed proinde illius
esse principaliter a quo communicatur in filium, et dum illius est, proinde monarchiam esse, quae a duobus tam unicis continetur. Igitur si et monarchia divina per tot legiones et exercitus angelorum administratur, sicut scriptum est: Milies centies centena milia adsistebant ei, et milies centena milia apparebant ei, nec ideo unius esse desiti, ut desinat monarchia esse, quia per tanta milia virtutum procuratur: quale est ut deus divisionem et dispersionem pati videatur in filio et in spiritu sancto, secundum et tertium sortitis locum, tam consortibus substantiae patris, quas non patitur in tot angelorum numero? Ecquid nata a substantia patris membra et pignora et instrumenta et ipsam vim ac totum censum monarchiae eversionem deputas eius? Non recte. Malo te ad sensum rei quam ad sonum vocabuli exerceas. Eversio enim monarchiae illa est tibi intellegenda, cum alia dominatio suae condicionis et proprii status ac per hoc aemula superducitur, cum alius deus infertur adversus creatorem, cum Marcione, cum plures, secundum Valentinos et Prodicos; tunc in monarchiae eversionem, cum in creatoris destructionem.