Adversus Praxean
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Hoc ai qui putaverit me ÏÏοβολὴν aliquam introducere, id est prolationem rei alterius ex altera, quod facit Valentinus, alium atque alium Aeonem de Aeone producens, primo quidem dicam tibi, non ideo non utatur et veritas vocabulo isto et re ac censu eius quia et haeresis utitur; immo haeresis potius ex veritate accepit quod ad mendacium suum strueret. Prolatus est sermo dei an non? Hic mecum gradum fige. Si prolatus est, cognosce ÏÏοβολá¿Î½ veritatis, et viderit haeresis, si quid de veritate imitata est. Iam nunc quaeritur quis quomodo utatur aliqua re et vocabulo eius? Valentinus ÏÏÎ¿Î²Î¿Î»á½°Ï suas discernit et separat ab auctore, et ita longe ab eo ponit, ut Aeon patrem nesciat; denique desiderat nosse, nec potest, immo et paene devoratur et dissolvitur in reliquam substantiam. Apud nos autem solus filius patrem novit, et sinum patris ipse exposuit, et omnia apud patrem audivit et vidit, et quae mandatus est a patre, ea et loquitur; nec suam, sed patris perfecit voluntatem, quam de proximo, immo de initio noverat. Quis enim scit quae sint in deo nisi spiritus qui in ipso
est? Sermo autem spiritu structus est, et ut ita dixerim, sermonis corpus est spiritus. Sermo ergo et in patre semper, sicut dicit, Ego in patre, et apud deum semper, sicut scriptum est: Et sermo erat apud deum, et nunquam separatus a patre, aut alius a patre, quia, Ego et pater unum sumus. Haec erit ÏÏοβολὴ veritatis, custos unitatis, qua prolatum dicimus filium a patre, sed non separatum. Protulit enim deus sermonem, quemadmodum etiam paracletus docet, sicut radix fruticem et fons fluvium et sol radium. Nam et istae species ÏÏοβολαὶ sunt earum substantiarum ex quibus prodeunt. Nec dubitaverim filium dicere et radicis fruticem, et fontis fluvium, et solis radium, quia omnis origo parens est, et omne quod ex origine profertur progenies est, multo magis sermo dei, qui etiam proprie nomen filii accepit; nec frutex tamen a radice, nec fluvius a fonte, nec radius a sole discernitur, sicut nec a deo sermo. Igitur secundum horum exemplorum formam profiteor me duos dicere, deum et sermonem eius, patrem et filium ipsius. Nam et radix et frutex duae res sunt, sed coniunctae; et fons et flumen duae species sunt, sed indivisae; et sol et radius duae formae sunt, sed cohaerentes. Omne quod prodit ex aliquo secundum sit eius necesse est de quo prodit, non ideo tamen est soparatum. Secundus autem ubi est, duo sunt, et tertius ubi est, tres sunt. Tertius enim est spiritus a deo et filio, sicut tertius a radice fructus ex frutice, et tertius a fonte rivus ex flumine, et tertius a sole apex ex radio. Nihil tamen a matrice alienatur, a qua proprietates suas ducit. Ita trinitas per consertos et connexos gradus a patre decurrens et monarchiae nihil obstrepit et Î¿á¼°ÎºÎ¿Î½Î¿Î¼á½·Î±Ï statum protegit.Hanc me regulam professum, qua inseparatos ab alterutro patrem et filium et spiritum testor, tene ubique, et ita quid quomodo dicatur agnosces. Ecce enim dico alium esse patrem, et alium filium, et alium spiritum. Male accepit idiotes quisque aut perversus hoc dictum, quasi diversitatem sonet et ex diversitate separationem protendat, patris et filii et spiritus. Necessitate autem hoc dico, cum eundem patrem et filium et spiritum contendunt, adversus οἰκονομίαν monarchiae adulantes, non tamen diversitate alium
filium a patre, sed distributione, nec divisione alium, sed distinctione, quia non sit idem pater et filius, vel modulo alius ab alio. Pater enim tota substantia est, filius vero derivatio totius et portio, sicut ipse profitetur: Quia pater maior me est. A quo et minoratus canitur in psalmo, modicum quid citra angelos. Sic et pater alius a filio, dum filio maior, dum alius qui generat, alius qui generatur, dum alius qui mittit, alius qui mittitur, dum alius qui facit, alius per quem fit. Bene quod et dominus usus hoc verbo in persona paracleti non divisionem significavit, sed dispositionem. Rogabo enim, inquit, patrem, et alium advocatum mittet vobis, spiritum veritatis. Sic alium a se paracletum, quomodo et nos a patre alium filium, ut tertium gradum ostenderet in paracleto, sicut nos secundum in filio, propter Î¿á¼°ÎºÎ¿Î½Î¿Î¼á½·Î±Ï observationem. Ipsum, quod pater et filius dicuntur, nonne aliud ab alio est? Utique enim omnia quod vocantur, hoc erunt, et quod erunt, hoc vocabuntur, et permiscere se diversitas vocabulorum non potest omnino, quia nec rerum quarum erunt vocabula. Est, est, non, non; nam quod amplius est, hoc a malo est.Ita aut pater aut filius est, et neque dies eadem et nox, neque pater idem et filius, ut sint ambo unus et utrumque alter, quod vanissimi isti Monarchiani volunt. Ipse se, inquiunt, filium sibi fecit. Atquin pater filium facit, et patrem filius. Et qui ex alterutro fiunt, a semetipsis sibi fieri nullo modo possunt, ut pater se sibi filium faciat, et filius se sibi patrem praestet. Quae instituit deus, etiam ipse custodit. Habeat necesse est pater filium, ut pater sit, et filius patrem, ut filius sit. Aliud est autem habere, aliud esse. Verbi gratia, ut maritus sim, habeam oportet uxorem, non ipse mihi ero uxor. Sic etiam, ut pater sim, filium habeo, non ipse mihi ero filius, et ut filius sim, patrem habeo, non ipse mihi ero pater. Quae enim me faciunt si habuero, tunc ero pater, si filium habeam, filius ero, si patrem. Porro si ipse ero quid eorum, iam non habeo quod ipse ero, nec patrem, quia ipse ero pater, nec filium, quia ipse ero filius. In quantum autem alterum ex his habere me oportet, alterum esse, in tantum, si utrumque fuere, alterum non ero, dum alterum non habeo. Si enim ipse ero filius, qui et pater, iam non habeo filium, sed ipse sum filius.
Non habendo autem filium, dum ipse sum filius, quomodo pater ero? Habere enim filium debeo, ut pater sim. Non sum ergo filius, quia patrem non habeo, qui facit filium. Aeque si ipse sum pater, qui et filius, iam non habeo patrem, sed ipse sum pater. Non habendo autem patrem, dum ipse sum pater, quomodo filius ero? Habere enim patrem debeo, ut filius sim. Non ergo ero pater, quia filium non habeo, qui facit patrem. Hoc erit totum ingenium diaboli, alterum ex altero excludere, dum utrumque in unum sub monarchiae favore concludens neutrum haberi facit, ut et pater non sit, qui scilicet. filium non habet, et filius non sit, qui aeque patrem non habet; dum enim pater est, filius non erit. Sic monarchiam tenent qui nec patrem nec filium continent. Sed nihil deo difficile. Quis hoc nesciat? Et impossibilia apud saeculum possibilia apud deum quis ignoret? Et stulta mundi elegit deus, ut confundat sapientia. Legimus omnia. Ergo, inquiunt, difficile non fuit deo ipsum se et patrem et filium facere adversus traditam formam rebus humanis. Nam et sterilem parere contra naturam difficile deo non fuit, sicut nec virginem. Plane nihil deo difficile. Sed si tam abrupte in praesumptionibus nostris hac sententia utamur, quidvis de deo confingere poterimus, quasi fecerit, quia facere potuerit. Non autem, quia omnia potest facere, ideo quoque credendum est illum fecisse etiam quod non fecerit. Sed an fecerit requirendum. Potuit, si voluisset, deus pennis hominem ad volandum instruxisse, quod et milvis praestitit; non tamen, quia potuit, statim et fecit. Potuit et Praxean et omnes pariter haereticos statim extinxisse; non tamen, quia potuit, extinxit. Oportebat enim et milvos esse et haereticos, oportebat et patrem crucifigi. Hac ratione erit aliquid et difficile deo, id scilicet quodcunque non fecerit, non quia non potuerit, sed quia noluerit. Dei enim posse velle est, et non posse nolle, quod autem voluit, et potuit et ostendit. Ergo quia, si voluit semetipsum sibi filium facere, potuit, et quia, si potuit, fecit, tunc probabis illum et potuisse et voluisse, si probaveris illum fecisse.Probare autem tam aperte debebis ex scripturis, quam nos probamus illum sibi filium fecisse sermonem suum. Si enim filium nominat, filius autem non alius erit quam qui ex ipso prodiit,
sermo autem prodiit ex ipso, hic erti(??)filius, non ipse de quo prodiit. Non enim ipse prodiit ex semetipso. Porro qui eundem patrem dicis et lilium, eundem et protulisse ex semetipso facis, et prodisse quod deus est. Si potuit fecisse, non tamen fecit. Aut exhibe probationem quam expostulo meas similem, id est sic scripturas eundem filium et patrem ostendere, quamadmodum apud nos distincte pater et filius demonstrantur: distincte, inquam, non divise; sicut ego profero dictum a deo, Eructavit cor meum sermonem optimum, aeque tu contra opponas alicubi dixisse deum, Eructavit me cor meum sermonem optimum, ut ipse sit qui et eructavit et quod eructavit, et ipse qui protulerit et qui prolatus sit, si ipse est et sermo et deus. Ecce ego propono patrem filio dixisse, Filius meus es tu, ego hodie generavi te. Si velis ut credam ipsum esse patrem et filium, ostende sic pronumtiatum alibi: Dominus dixit ad se, filius meus sum ego, ego hodie generavi me; proinde et, Ante luciferum generavi me; et, Dominus condidi me initium viarum in opera mea, ante omnes autem colles generavi me, et si qua alia in hunc modum sunt. Quem autem verebatur deus dominus universitatis ita pronuntiare, si ita res erat? An verebatur ne non crederetur, si simpliciter se et patrem et filium pronuntiasset? Unum tamen veritus est, mentiri; veritus autem semetipsum et suam veritatem. Et ideo veracem deum credens scio illum non aliter quam disposuit pronuntiasse, nec aliter disposuisse quam pronuntiavit. Tu porro eum mendacem efficias, et fallacem et deceptorem fidei huius, si, cum ipse esset sibi filius, alii dabat filii personam, quando scripturae omnes et demonstrationem et distinctionem trinitatis ostendant, a quibus et praescriptio nostra deducitur, non posse unum atque eundem videri qui loquitur et de quo loquitur et ad quem loquitur, quia neque perversitas neque fallacia deo congruat, ut, cum ipse esset ad quem loquebatur, ad alium potius et non ad semetipsum loquatur. Accipe igitur et alias voces patris de filio per Esaiam. Ecce filius meus, quem elegi, dilectus meus, in quem bene sensi; ponam spiritum meum super ipsum, et iudicium nationibus annuntiabit. Accipe et ad ipsum: Magnum tibi est, ut voceris filius meus ad statuendas tribus Iacob et ad convertendam dispersionem Israëlis; posui te in lucem natinum, ut sis salus in extremum terrae. Accipe nunc et filii voces de patre: Spiritus domini super me, quapropter unxit me ad evangelizandum hominibus. Item in psalmo ad patrem de eodem: Ne dereliqueris me, donec annuntiem brachium tuum nativitati universae venturae. Item in alio: Domine, quid multiplicati sunt, qui comprimunt me. Sed et omnes paene psalmi, qui Christi personam sustinent, filium ad patrem, id est Christum ad deum, verba facientem repraesentant. Animadverte etiam spiritum loquentem ex tertia persona de patre et filio: Dixit dominus domino meo, sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Item per Esaiam: Haec dicit dominus domino meo Christo. Item per eundem ad patrem de filio: Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium domini cui revelatum est? Annuntiavimus de illo, sicut puerulus, sicut radix in terra sitienti, et non erat forma eius, nec gloria. Haec pauca de multis. Nec enim affectamus universas scripturas evolvere, cum et in singulis capitulis plenam maiestatem et auctoritatem contestantes maiorem congressum in retractatibus habeamus. His itaque paucis tamen manifeste distinctio trinitatis exponitur. Est enim ipse qui pronuntiat spiritus, et pater, ad quem pronuntiat, et filius, de quo pronuntiat. Sic et cetera, quae nunc ad patrem de filio vel ad filium, nunc ad filium de patre vel ad patrem, nunc ad spiritum pronuntiantur, unamquamque personam in sua proprietate constituunt.