Adversus Praxean
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Quin et hoc dictum eius in argumentum singularitatis arripient: Extendi, inquit, caelum solus. Quantum ad ceteras virtutes, solus, praestruens adversus coniecturas haereticorum, qui mundum ab angelis et potestatibus diversis volunt structum, qui et ipsum creatorem aut angelum faciunt, aut ad alia quae extrinsecus, ut opera mundi, ignorantem quoque subornatum. Aut si sic solus caelum extendit, quomodo isti praesumunt in perversum haeretici, quasi singularis non admittatur sophia illa dicens, Cum pararet caelum, ego aderam illi? Et si dixit apostolus, Quis cognovit sensum domini, et quis illi consilio fuit? utique praeter sophiam ait, quae illi aderat. In ipso tamen et cum illo universa compingebat, non ignorante quid faceret. Praeter sophiam autem Praeter filium dicit, qui est Christus, sophia et virtus dei, secundum apostolum, solus sciens sensum patris. Quis enim scit quae sunt in deo, nisi spiritus, qui in ipso est? non qui extra ipsum. Erat ergo qui non solum deum faceret, nisi a ceteris solum. Sed et evangelium recusetur, quod dicat omnia per sermonem a deo facta esse, et sine eo nihil factum. Nisi enim fallor et alibi scriptum est: Sermone eius caeli firmati sunt, et spiritu eius omnes virtutes eorum. Et sermo autem, virtus et sophia, ipse erit dei filius. Ita si per filium omnia, caelum quoque per filium extendens non solus extendit, nisi illa ratione qua a ceteris solus. Atque adeo statim de filio loquitur. Quis alius deiecit signa ventriloquorum et divinationes a corde, avertens sapientes retrorsum et consilium eorum infatuans? sistens verba filii sui, dicendo scilicet, Hic est filius meus dilectus, hunc audite. Ita filium subiungens ipse interpretator est quomodo caelum solus extenderit, scilicet cum filio solus, sicut cum filio unum. Proinde et filii erit vox: Extendi caelum solus, quia sermone caeli confirmati sunt. Quia sophia in sermone adsistente paratum est caelum, et omnia per sermonem sunt facta, competit et filium solum extendisse caelum, quia solus operationi patris ministravit. Idem erit dicens: Ego primus, et in superventura
ego sum. Primum scilicet omnium sermo. In principio erat sermo, in quo principio prolatus a patre est. Ceterum pater non habens initium, ut a nullo prolatus, ut innatus, non potest videri. Qui solus fuit semper, ordinem habere non potuit. Igitur si propterea eundem et patrem et filium credendum putaverunt, ut unum deum vindicent, salva est unio eius qui, cum sit unus, habet et filium, aeque et ipsum eisdem scripturis comprehensum. Si filium nolunt secundum a patre reputari, ne secundus duos faciat deos dici, ostendimus etiam duos deos in scriptura relatos et duos dominos; et tamen ne de isto scandalizentur, rationem reddimus qua dei non duo dicantur nec domini, sed qua pater et filius duo, et hoc non ex separatione substantiae, sed ex dispositione, cum individuum et inseparatum filium a patre pronuntiamus, nec statu, sed gradu alium, qui etsi deus dicatur, quando nominatur singularis, non ideo duos deos faciat, sed unum, hoc ipso, quod et deus ex unitate patris vocari habeat.Sed argumentationibus eorum adhuc retundendis opera praebenda est, si quid de scripturis ad sententiam suam excerpent, cetera nolentes intueri, quae et ipsa regulam servant, et quidem salva unione divinitatis et monarchiae sonitu. Nam sicut in veteribus nihil aliud tenent quam, Ego deus et alius praeter me non est, ita in evangelio responsionem domini ad Philippum tuentur, Ego et pater unum sumus, et qui me viderit, videt et patrem, et ego in patre et pater in me. His tribus capitulis totum instrumentum utriusque testamenti volunt cedere, cum oporteat secundum plura intellegi pauciora. Sed proprium hoc est omnium haereticorum. Nam quia pauca sunt quae in silva inveniri possunt, pauca adversus plura defendunt, et posteriora adversus priora suscipiunt. Regula autem omni rei semper ab initio, constituta in prioribus et in posteriora praescribit, utique et in pauciora.
Aspice itaque quanta praescribant tibi etiam in evangelio ante Philippi consultationem et ante omnem argumentationem tuam. Et
in primis ipsa statim praefatio Ioannis evangelizatoris demonstrat quid retro fuerit qui caro fieri habebat. In principio erat sermo, et sermo erat apud deum, et deus erat sermo; hic erat in principio apud deum; omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Nam si haec non aliter accipi licet quam quomodo scripta sunt, indubitanter alius ostenditur qui fuerit a principio, alius apud quem fuit; alium sermonem dei, alium deum (licet et deus sermo, sed qua dei filius, non qua pater), alium per quem omnia, alium a quo omnia. Alium autem quomodo dicamus saepe iam edidimus. Quo alium dicamus, necesse est non eundem; non eundem autem, non quasi separatum; dispositione alium, n(??) divisione. Hic ergo factus est caro, non ipse cuius erat sermo. Huius gloria visa est tanquam unici a patre, non tanquam patris. Hic unius sinum patris disseruit, non sinum suum pater. Praecedit enim: Deum nemo vidit unquam. Inde et si agnus dei ab Ioanne designatur, non ipse cuius est dilectus. Certe filius dei semper, sed non ipse, cuius est filius. Hoc eum Nathanaël statim sensit, sicut et alibi Petrus: Tu es filius dei. Hoc et ipse recte sensisse illos confirmat, Nathanaëli quidem respondens, Quia dixi, vidi te sub ficu, ideo credis; Petrum vero beatum adfirmans, cui non caro neque sanguis revelasset, quod et patrem senserat, sed pater qui in caelis est. Quo dicto utriusque personae constituit distinctionem, et filii in terris, quem Petrus agnoverat dei filium, et patris qui in caelis, qui Petro revelaverat quod Petrus agnoverat dei filium Christum. Cum in templum introiit, aedem patris appellat, ut filius. Cum ad Nicodemum dicit: Ita, inquit, dilexit deus mundum, ut filium suum unicum dederit, in quem omnis qui crediderit non pereat, sed habeat vitam sempiternam. Et rursus: Non enim misit deus filium suum in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvus sit mundus per eum; qui crediderit in illum, non iudicatur; qui non crediderit in illum, iam iudicatus est, quia non credidit in nomine unici filii dei. Ioannes autem cum interrogaretur quid de Iesu contingeret, Pater, inquit, dilexit filium, et omnia tradidit in manu eius; qui credidit in filium, habet vitam aeternam; qui non credidit in filio dei, non videbit deum, sed ira dei manebit super eum. Quem vero Samaritidi ostendit? Si Messiam, qui dicitur Christus, filium utique se, non patrem, demonstravit, qui et alibi Christus, dei filius, non pater, dictus est. Exinde discipulis, Meum est, inquit, ut faciam voluntatem eius qui me misit, ut consummem opus eius. Et ad Iudaeos de paralytici sanitate: Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Pater et ego, filius dicit. Denique propter hoc magis Iudaei illum interficere volebant, non tantum quod solveret sabbatum, sed quod patrem suum deum diceret, aequans se deo. Tunc ergo dicebat ad eos, Nihil filius facere potest a semetipso, nisi videat patrem facientem; quae enim ille facit, eadem et filius facit. Pater enim diligit filium, et omnia demonstravit illi, quae ille fecit, et maiora istis opera demonstravit illi, ut vos miremini. Quomodo enim suscitat mortuos et vivificat, ita et filius quos vult vivificat. Neque enim pater iudicat, sed omne iudicium dedit filio, uti omnes honorent filium, sicut honorant patrem. Qui non honorat filium, non honorat patrem, qui filium misit. Amen, amen dico vobis, quod qui audit sermones meos et credit ei qui me misit, habet vitam aeternam, et in iudicium non veniet, sed transit de morte in vitam. Amen dico vobis, quod veniet hora qua mortui audient vocem filii dei, et cum audierint, vivent. Sicut enim pater habet vitam aeternam a semetipso, ita et filio dedit vitam aeternam habere in semetipso, et iudicium dedit illi facere in potestate, quia filius hominis est, per carnem scilicet, sicut et filius dei, per spiritum eius. Adhuc adicit, Ego autem habeo maius quam Ioannis testimonium; opera enim, quae pater mihi dedit consummare, illa ipsa de me testimonium perhibent, quod me pater miserit; et qui me misit pater, ipse testimonium dixit de me. Subiungens autem, Neque vocem eius audistis unquam, neque formam eius vidistis, confirmat retro non patrem, sed filium fuisse, qui videbatur et audiebatur. Denique dicit, Ego veni in patris mei nomine, et non me recepistis. Adeo semper filius erat in dei et regis et domini omnipotentis et altissimi nomine. Interrogantibus autem quid facere debeant respondit, Ut credatis in eum quem deus misit. Panem quoque se adfirmat, quem pater praestaret de caelo; ergo omne, quod ei daret pater, ad se venire, nec reiecturum se, quia de caelo descendisset, non ut suam, sed ut patris faceret voluntatem; voluntatem autem patris esse uti qui viderit filium et crediderit in eum, vitam et resurrectionem consequatur; neminem porro ad se venire posse, nisi quem pater adducat; omnem, qui a patre audisset et didicisset, venire ad se, Non quasi patrem aliquis viderit, adiciens et hic, ut ostenderet patris esse sermonem, per quem docti fiant. At cum discedunt ab eo multi, et apostolis suis offert si velint discedere et ipsi, quid respondit Simon Petrus? Quo discedimus? verba vitae habes, et nos credimus quod tu sis Christus. Patrem illum esse, an patris Christum?