Adversus Praxean
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Nec putes sola opera mundi per filium facta, sed et quae a deo exinde gesta sunt. Pater enim, qui diligit filium et omnia tradidit in sinu eius, utique a primordio diligit et a primordio tradidit. Ex quo, A primordio sermo erat apud deum, et deus erat sermo, cui data est omnis potestas a patre in caelis et in terra, Non iudicat pater quemquam, sed omne iudicium tradidit filio, a primordio tamen. Omnem enim dicens potestatem, et omne iudicium, et omnia per eum facta, et omnia tradita in manu eius, nullam exceptionem temporis permittit, quia omnia non erunt si non omnis temporis fuerint. Filius itaque est qui ab initio iudicavit, turrem superbissimam elidens linguasque disperdens, orbem totum aquarum violentia puniens, pluens super Sodomam et Gomorram ignem et sulphurem, dominus a domino. Ipse enim et ad humana semper colloquia descendit, ab Adam usque ad patriarchas
et prophetas, in visione, in somnio, in speculo, in aenigmate, ordinem suum praestruens ab initio semper quem erat persecuturus in finem. Ita semper ediscebat et deus in terris cum hominibus conversari, non alius quam sermo, qui caro erat futurus. Ediscebat autem, ut nobis fidem sterneret, ut facilius crederemus filium dei descendisse in saeculum, si et retro tale quid gestum cognosceremus. Propter nos enim sicut scripta sunt, ita et gesta sunt, in quos aevorum fines decucurrerunt. Sic etiam adfectus humanos sciebat iam tunc, suscepturus etiam ipsas substantias hominis, carnem et animam, interrogans Adam, quasi nesciens, Ubi es, Adam? paenitens quod hominem fecisset, quasi non praesciens; temptans Abraham, quasi ignorans quid sit in homine, offensus, reconciliatus eisdem, et si qua haeretici adprehendunt quasi deo indigna ad destructionem creatoris, ignorantes haec in filium competisse, qui etiam passiones humanas et sitim et esuriem et lacrimas et ipsam nativitatem ipsamque mortem erat subiturus, propter hoc minoratus a patre modicum citra angelos. Sed haeretici quidem nec filio dei deputabunt convenire quae tu ipsi patri inducis, quasi ipse se deminoraverit propter nos, cum scriptura alium dicat ab alio minoratum, non ipsum a semetipso. Quid si et alius, qui coronabatur gloriam et honorem, alius qui coronabat, utique filium pater? Ceterum quale est ut deus omnipotens ille invisibilis, quem nemo vidit hominum nec videre potest, ille qui inaccessibilem lucem habitat, ille qui non habitat in manu factis, a cuius conspectu terra contremiscit, montes liquescunt ut cera, qui totum orbem manu adprehendit velut nidum, cui caelum thronus et terra scabellum, in quo omnis locus, non ipse in loco, qui universitatis extrema linea est, ille altissimus in paradiso ad vesperam deambulaverit, quaerens Adam, et arcam post introitum Noë clauserit, et apud Abraham sub quercu refrigeraverit, et Moysen de rubo ardenti vocarit, et in fornace Babylonii regis quartus apparuerit (quamquam filius hominis est dictus), ni haec in imagine et speculo et aenigmate fuissent? Scilicet et haec nec de filio dei credenda fuisse, si scripta non essent, fortasse non credenda de patre, licet scripta, quem isti in vulvam Mariae deducunt, et in Pilati tribunal impenunt, et in monumento Ioseph reconcludunt. Hinc igitur apparet error illorum. Ignorantes enim a primordio omnem ordinem divinae dispositionis per filium decucurrisse, ipsum credunt patrem et visum et congressum et operatum et sitim et esuriem passum (adversus prophetam dicentem, Deus aeternus non sitiet n(??)c esuriet omnino: quanto magis nec morietur nec sepelietur?), et ita unum deum semper egisse, id est patrem, quae per filium gesta sunt.Facilius existimaverunt patrem in filii nomine egisse quam filium in patris, dicente ipso domino, Ege veni in patris mei nomine; item ad ipsum patrem, Nomen tuum manifestavi hominibus; condicente etiam scriptura: Benedictus qui venit in nomine domini, utique filius in patris nomine. Et nomen patris Deus omnipotens, Altissimus, Dominus virtutum, Rex Israëlis, Qui est. Quatenus ita scripturae docent, haec dicimus et in filium competisse, et in his filium venisse, et in his semper egisse, et sic ea in se hominibus manifestasse. Omnia, inquit, patris, mea sunt. Cur non et nomina? Cum ergo legis Deum omnipotentem, et Altissimum, et Deum virtutum, et Regem Israëlis, et Qui est, vide ne per haec filius etiam demonstretur sue iure Deus omnipotens, qua sermo Dei omnipotentis, quaque omnium accepit potestatem, Altissimus, qua dextera dei exaltatus, sicut Petrus in Actis contionatur, Dominus virtutum, quia omnia subiecta sunt illi a patre, Rex Israëlis, quia illi proprie excidit sors gentis istius, item Qui est, quoniam multi filii dicuntur, et non sunt. Si autem volunt et. Christi nomen patris esse, audient suo loco. Interim hic mihi promptum sit responsum adversus id quod et de Apocalypsi Ioannis proferunt: Ego dominus qui est, et qui fuit et venit,
omnipotens, et sicubi alibi dei omnipotentis appellationem non putant etiam filio convenire. Quasi qui venturus sit (??) omnipotens, cum et filius omnipotentis tam omnipotens sit quam deus dei filius.Sed hanc societatem neminum paternorum in filio ne facile perspiciant perturbat illos scriptura, si quando unicum deum statuit, quasi non eadem et deos et dominos duos proposuerit, ut supra ostendimus. Ergo quia duos et unum, inquiunt, invenimus, ideo ambo unus atque idem, et filius et pater. Porro non periclitatur scriptura, ut illi de tua argumentatione succurras, ne sibi contraria videatur. Habet rationem et cum unicum deum statuit et cum duos, patrem et filium, ostendit, et sufficit sibi. Filium nominari ab ea constat. Salvo enim filio recte unicum deum potest determinasse, cuius est filius. Non enim desinit esse qui habet filium, ipse unicus, suo scilicet nomine, quotiens sine filio nominatur. Sine filio autem nominatur, cum principaliter determinatur ut prima persona, quae ante filii nomen erat proponenda, quia pater ante cognoscitur, et post patrem filius nominatur. Igitur unus deus pater, et absque eo alius non est. Quod ipse inferens non filium negat, sed alium deum. Ceterum alius a patre filius non est. Denique inspice sequentia huiusmodi pronuntiationum, et invenies fere ad idolorum factitatores atque cultores definitionem earum pertinere, ut multitudinem falsorum deorum unio divinitatis expellat, habens tamen filium, quanto individuum et inseparatum a patre, tanto in patre reputandum, etsi non nominatum. Atquin si nominasset illum, separasset, ita dicens: Alius praeter me non est, nisi filius meus. Alium enim etiam filium fecisset, quem de aliis excepisset. Puta solem dicere, Ego sol, et alius praeter me non est, nisi radius meus: nonne denotasses vanitatem, quasi non et radius in sole deputetur? Itaque praeter semetipsum non esse alium deum, hoc propter idololatriam tam nationum quam Israëlis; etiam propter haereticos, qui, sicut nationes manibus, ita et ipsi verbis idola fabricantur, id est alium deum et alium Christum. Igitur et cum se unum pronuntiabat, filio pater procurabat, ne ab alio deo Christus venisse credatur, sed ab illo qui praedixerat, Ego deus et alius
absque me non est, qui se unicum, sed cum filio, ostendit, cum quo caelum solus extendit.