Adversus Praxean
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Cuius autem doctrinam dicit, ad quam mirabantur? suam an patris? Aeque ambigentibus inter se, ne ipse esset Christus, utique non pater, sed filius, Neque nescitis, inquit, unde sim, et non veni a me ipso, sed est verus qui me misit, quem vos non nostis; ego novi illum, quia apud illum sum. Non dixit, Quia ipse sum, et, Ipse me misi, sed, Ille me misit. Item cum misissent ad invadendum eum pharisaei, Modicum adhuc temporis, ait, vobiscum sum, et vado ad eum qui me misit. At ubi se negat esse solum, Sed ego, inquit, et qui me misit pater: nonne duos demonstrat, tam duos quam inseparatos? Immo totum erat hoc quod docebat, inseparatos duos esse; siquidem et legem proponens, duorum hominum testimonium confirmantem, subiungit: Ego testimonium dico de me, et testimonium dicit de me, qui me misit, pater. Quodsi unus esset, dum idem est et filius et pater, non uteretur legis patrocinio fidem imponentis non unius testimonio, sed duorum. Item interrogatus, ubi esset pater, neque se neque patrem notum esse illis respondens, duos dixit ignotos. Quodsi ipsum nossent, patrem nossent, non quidem quasi ipse esset pater et filius, sed quia per individuitatem neque agnosci neque ignorari
alter sine altero potest: Qui me, ait, misit, verax est, et ego quae ab eo audivi, ea et loquor in mundum; interpretante extrinsecus scriptura non cognovisse illos quod de patre dixisset, cum scilicet cognoscere debuissent sermones patris in filio esse, legendo apud Hieremiam, Et dixit mihi dominus, Ecce dedi sermones meos in os tuum; et apud Esaiam, Dominus dat mihi linguam disciplinae ad cognoscendum, quando oporteat dicere sermonem; sicut ipse rursus, Tunc(??)inquit, cognoscetis quod ego sim, et a memetipso nihil loquar, sed sicut me docuit, ita et loquor, quia et qui me misit mecum est. Et hoc ad testimonium individuorum duorum. Item in altercatione Iudaeorum exprobrans quod occidere eum vellent, Ego, inquit, quae vidi penes patrem meum, loquor, et vos, quod vidistis penes patrem vestrum, id facitis; et nunc vultis occidere hominem veritatem vobis locutum, quam audivit a deo; et, Si deus esset pater vester, dilexissetis me; ego enim ex deo exivi et veni (et tamen non separantur, licet exisse dixerit, ut quidam arripiunt huius dicti occasionem; exivit autem a patre ut radius ex sole, ut rivus ex fonte, ut frutex ex semine); ego daemonium non habeo, sed honoro patrem meum; et, Si ego me ipse glorificem, nihil est gloria mea; est qui me glorificet, pater, quem vos dicitis deum esse vestrum, nec nostis illum, at ego novi eum; et si dicam, non novi, ero similis vestri, mendax; sed novi illum, et sermonem eius servo. At cum subiungit, Abraham diem meum vidit, et laetatus est, nempe demonstrat filium Abrahae retro visum, non patrem. Item super caecum illum patris opera. dicit se facere oportere, cui post restitutionem luminum, Tu, inquit, credis in filium dei? et interroganti, quis esset iste, ipse se demonstrans utique filium demonstravit, quem credendum esse dixerat. Dehinc cognosci se profitetur a patre, et patrem a se, et ideo se diligi a patre quod animam suam ponat, quia hoc praeceptum accepisset a patre. Et interrogatus a Iudaeis, si ipse esset Christus (utique dei, nam usque in hodiernum Iudaei Christum dei, non ipsum patrem sperant, quia nunquam Christus pater scriptus est venturus), Loquor, inquit, vobis, et non creditis; opera, quae ego facio in nomine patris, ipsa de me testimonium dicunt. Quod testimonium? ipsum scilicet esse de quo interrogabant, id est Christum dei. De ovibus etiam suis, quod nemo illas de manu eius eriperet, Pater, qui maior est omnibus, mihi dedit; et, Ego et pater unum sumus. Hic ergo iam gradum volunt figere stulti, immo caeci, qui non videant, primo, Ego et pater, duorum esse significationem; dehinc in novissimo, Sumus, non ex unius esse persona, quod pluraliter dictum est; tum, quod Unum sumus, non Unus sumus. Si enim dixisset, Unus sumus, potuisset adiuvare sententiam illorum. Unus enim singularis numeri significatio videtur; adhuc cum duo masculini generis. Unum dicit neutrali verbo, quod non pertinet ad singularitatem, sed ad unitatem, ad similitudinem, ad coniunctionem, ad dilectionem patris, qui filium diligit, et ad obsequium filii, qui voluntati patris obsequitur. Unum sumus, dicens, ego et pater, ostendit duos esse, quos aequat et iungit. Adeo addit etiam multa se opera a patre ostendisse, quorum nihil lapidari mereretur. Et ne putarent ideo se illum lapidare debere, quasi se deum ipsum, id est patrem, voluisset intellegi, quia dixerat, Ego et pater unum sumus, qua filium dei deum ostendens, non qua ipsum deum, Si in lege, inquit, scriptum est, Ego dixi, vos dii estis, et non potest solvi scriptura, quem pater sanctificavit et misit in mundum, vos eum blasphemare dicitis, quia dixerat, Filius dei sum? Si non facio opera patris mei, nolite credere; si vero facio et mihi credere non vultis, vel propter opera credite; et scitote, quod ego in patre sim, et pater in me. Per opera ergo erit pater in filio, et filius in patre; et ita per opera intellegimus unum esse patrem. Adeo totum hoc perseverabat inducere, ut duo tamen crederentur in una virtute, quia aliter filius credi non posset nisi duo crederentur.Post haec autem Martha filium dei eum confessa non magis erravit quam Petrus et Nathanaël; quamquam et si errasset, statim didicisset. Ecce enim ad suscitandum fratrem eius a mortuis ad caelum et ad patrem dominus suspiciens, Pater, inquit, utique filius, gratias ago tibi, quod me semper exaudias: propter istas turbas circumstantes dixi, ut credant quod tu me miseris. Sed et in conturbatione animae: Et quid dicam? pater, salvum me fac de ista hora: atquin propter hoc veni in istam horam; verum, pater, glorifica nomen tuum; in quo erat filius. Ego, inquit, veni in
patris mei nomine. Inde scilicet suffecerat filii ad patrem vox. Ecce ex abundantia respondet de caelo pater, filio contestaturus, Hic est filius meus dilectus, in quo bene sensi, audite illum. Ita et in isto, Glorificavi, et glorificabo rursus, quot personae tibi videntur, perversissime Praxea, nisi quot et voces? Habes filium in terris, habes patrem in caelis. Non est separatio ista, sed dispositio divina. Ceterum scimus deum etiam intra abyssos esse, et ubique consistere, sed vi et potestate. Filium quoque, ut individuum, cum ipso ubique. Tamen in ipsa οἰκονομίᾳ pater voluit filium in terris haberi, se vero in caelis. Quo et ipse filius suspiciens et orabat et postulabat a patre, quo et nos erectos docebat orare: Pater noster, qui es in caelis; cum sit et ubique. Hanc sedem suam voluit pater: minoravit filium modico citra angelos ad terram dimittendo, gloria tamen et honore coronaturus illum in caelos resumendo. Haec iam praestabat illi, dicens, Et glorificavi, et glorificabo. Postulat filius de terris, pater promittit a caelis. Quid mendacem facis et patrem et filium? Si aut pater de caelis loquebatur ad filium, cum ipse esset filius apud terras, aut filius ad patrem precabatur, cum ipse esset filius apud caelos: quale est ut filius item postularet a semetipso, postulando a patre, si filius erat pater? aut iterum pater sibi ipse promitteret, promittendo filio, si pater erat? Ut sic duos divisos diceremus, quomodo iactitatis, tolerabilius erat duos divisos quam unum deum versipellem praedicare. Itaque ad istos nunc dominus pronuntiavit, Non propter me ista vox venit, sed propter vos, ut credant et hi, et patrem et filium in suis quemque nominibus et personis et locis. Sed adhuc exclamat Iesus et dicit, Qui credit in me, non in me credit, sed in eum credit qui me misit, quia per filium in patrem creditur, et auctoritas credendi filio pater est. Et qui conspicit me, conspicit eum qui me misit. Quomodo? quoniam scilicet a memetipso non sum locutus, sed, qui me misit pater, ipse mihi mandatum dedit, quid dicam, et quid loquar. Dominus enim dat mihi linguam disciplinae ad cognoscendum, quando oporteat dicere sermonem quem ego loquor. Sicut mihi pater dixit, ita et loquor. Haec quomodo dicta sint, evangelizator et utique tam carus discipulus Ioannes magis quam Praxeas noverat, ideoque ipse de suo sensu, Ante autem sollemnitatem paschae, inquit, sciens Iesus omnia sibi tradita a patre esse, et se ex deo esse, et ad deum vadere. Sed Praxeas ipsum vult patrem de semetipso exisse, et ad semetipsum abisse, ut diabolus in cor Iudae non filii traditionem, sed patris ipsius inmiserit. Nec diabolo bene, nec haeretico, quia nec in filio bono suo diabolus operatus est traditionem. Filius enim traditus est dei, qui erat in filio hominis, sicut scriptura subiungit: Nunc glorificatus est filius hominis, et deus glorificatus est in illo. Quis deus? Utique non pater, sed sermo patris, qui erat in filio hominis, id est in carne, in qua et glorificatus iam, virtute vero et sermone, et ante Iesus. Et deus, inquit, glorificabit illum in semetipso, id est pater filium, quem in semetipso habens, etsi porrectum ad terram, mox per resurrectionem morte devicta.Erant plane qui et tunc non intellegerent. Quoniam et Thomas aliquamdiu incredulus. Domine, inquit, non scimus quo eas, et quomodo viam novimus? Et Iesus: Ego sum via, veritas et vita: nemo venit ad patrem nisi per me; si cognovissetis me, cognovissetis et patrem; sed abhinc nostis illum, et vidistis illum. Et pervenimus iam ad Philippum, qui spe excitatus videndi patris, nec intellegens quomodo visum patrem audisset, Ostende, inquit, nobis patrem, et sufficit nobis. Et dominus: Philippe, tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Quem dicit cognosci ab illis debuisse (hoc enim solum discuti oportet), quasi patrem, an quasi filium? Si quasi patrem, doceat Praxeas tanto tempore
Christum cum eis conversatum patrem aliquando non dico intellegi, verum vel aestimari potuisse. Nobis omnes scripturae, et veteres Christum dei, et novae filium dei, praefiniunt. Hoc et retro praedicabatur, hoc et ab ipso Christo pronuntiabatur, immo iam et ab ipso patre coram de caelis filium profitente et filium glorificante: Hic est filius meus; et, Glorificavi, et glorificabo. Hoc et a discipulis credebatur, hoc et a Iudaeis non credebatur; hoc se volens credi ab illis omni hora patrem nominabat, et patrem praeferebat, et patrem honorabat. Si ita est, ergo non patrem tanto tempore secum conversatum ignoraverant, sed filium, et dominus, eum se ignorari exprobrans quem ignoraverant, eum utique agnosci volebat quem tanto non agnosci tempore exprobraverat, id est filium. Et apparere iam potest quo modo dictum sit: Qui me videt, videt et patrem, scilicet quo et supra: Ego et pater unum sumus. Quare? quia, Ego ex deo exivi et veni; et, Ego sum via; Nemo ad patrem venit nisi per me; et, Nemo ad me venit nisi pater eum adduxerit; et, Omnia mihi pater tradidit; et, Sicut pater vivificat, ita et filius; et, Si me cognovistis, et patrem cognovistis. Secundum haec enim vicarium se patris ostenderat, per quem pater et videretur in factis, et audiretur in verbis, et cognosceretur in filio, facta et verba patris administrante; quia invisibilis pater, quod et Philippus didicerat in lege, et meminisse debuerat: Deum nemo videbit, et vivet. Et ideo suggillatur patrem videre desiderans, quasi visibilem, et instruitur visibilem eum in filio fieri ex virtutibus, non ex personae repraesentatione. Denique si patrem eundem filium vellet intellegi dicendo, Qui me videt, patrem videt, quomodo subicit, Non credis quia ego in patre, et pater in me? Debuerat enim subiunxisse, Non credis quia ego sum pater? Aut quo exaggeravit, si non illud manifestavit quod voluerat intellegi, se scilicet filium esse? Porro dicendo, Non credis quia ego in patre, et pater in me, propterea potius exaggeravit, ne, quia dixerat, Qui me vidit, et patrem vidit, pater existimaretur, quod nunquam existimari se voluit, qui semper se filium et a patre venisse profitebatur. Igitur et manifestam fecit duarum personarum coniunctionem, ne pater seorsum quasi visibilis in conspectu desideraretur, et ut filius repraesentator patris haberetur. Et nihilominus hoc quoque interpretatus est, quomodo pater esset in filio, et filius in patre. Verba, inquit, quae ego loquor vobis, non sunt mea, utique quia patris; pater autem manens in me facit opera. Per opera ergo virtutum et verba doctrinae manens in filio pater per ea videtur per quae manet, et per eum in quo manet, ex hoc ipso apparente proprietate utriusque personae, dum dicit, Ego sum in patre, et pater in me. Atque adeo, Credite, ait. Quid? Me patrem esse? Non puto scriptum esse, sed, Quia ego in patre, et pater in me, si quo minus, vel propter opera credite, ea utique opera per quae pater in filio, non visu, sed sensu videbatur.