Adversus Praxean
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Ergo, inquis, si deus dixit et deus fecit, sic alius deus dixit et alius fecit; duo dii praedicantur. Si tam durus es, puta interim; et ut adhuc amplius hoc putes, accipe et in psalmo duos deos dictos: Thronus tuus deus in aevum, virga regni tui: Dilexisti
iustitiam et odisti iniquitatem, propterea unxit te deus, deus tuus. Si ad deum loquitur, et unctum deum a deo affirmat, affirmasset hic duos deos pro virgae regnatu. Inde et Esai(??) ad personam Christi, et Seboin, inquit, viri elati ad te transibunt, et post te sequentur vincti manibus, et te adorabunt, quia in te deus est; tu enim es deus noster, et nesciebamus, deus Israëlis. Et hic enim dicendo, Deus in te, et, Tu deus, duos proponit, qui erant, in Christo et spiritum sanctum. Plus est quod in evangelio totidem invenies: In principio erat sermo, et sermo erat apud deum, et dous erat sermo. Unus qui erat, et alius penes quem erat. Sed et nomen domini in duobus lego. Dixit dominus domino meo, Sede ad dexteram meam. Et E(??)aias haec dicit: Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium domini cui revelatum est? Brachium enim tuum omnino dixisset, si non dominum patrem, et dominum filium intellegi vellet. Etiam adhuc antiquior Genesis: Et pluit dominus super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem de caele a domino. Haec aut nega scripta, aut quis es, ut non putes accipienda quemadmodum scripta sunt, maxime quae non in allegoriis et parabolis, sed in definitionibus certis et simplicibus habent sensum? Quodsi ex illis es qui tunc dominum non sustinebant dei se filium ostendentem, ne eum dominum crederent, recordare tu cum illis scriptum esse: Ego dixi, Vos dii estis, et filii altissimi; et, Stetit deus in ecclesia deorum, ut, si homines per fidem filios dei factos deos scriptura pronuntiare non timuit, scias illam multo magis vero et unico dei filio domini nomen iure contulisse. Ergo, inquis, provocabo te, ut hodie quoque ex auctoritate istarum sripturarum constanter duos deos et duos dominos praedices. Absit. Nos enim, qui et tempora et causas scripturarum per dei gratiam inspicimus, maxime paracleti, non hominum, discipuli, duos quidem definimus, patrem et filium, et iam tres cum spiritu sancto, secundum rationem oeconomiae, quae facit numerum, ne, ut vestra perversitas infert, pater ipse credatur natus et passus, quod non licet credi, quoniam non ita traditum est. Duos tamen deos et duos dominos nunquam ex ore nostro proferimus; non quasi non et pater deus, et filius deus, et spiritus sanctus deus, et deus unusquisque, sed quoniam retro et duo dii et duo domini praedicabantur, ut, ubi venisset Christus, et deus agnosceretur et dominus vocaretur, quia filius dei et domini. Si enim una persona et dei et domini in scripturis inveniretur, merito Christus non esset admissus ad nomen dei et domini. Nemo enim alius praeter unus deus et unus dominus praedicabatur, et futurum erat ut ipse pater descendisse videretur, quia unus deus et unus dominus legebatur, et tota oeconomia eius obumbraretur, quae in materiam fidei prospecta atque dispensata est. At ubi venit Christus et cognitus est a nobis quod ipse sit qui numerum retro fecerat, factus secundus a patre, et cum spiritu tertius, et iam pater per ipsum plenius manifestatus, redactum est iam nomen dei et domini in unionem; et, quia nationes a multitudine idolorum transirent ad unicum deum, ut differentia constitueretur inter cultores unius et plurimae divinitatis. Nam et lucere in mundo Christianos oportebat, ut filios lucis, lumen mundi unum et deum et dominum colentes et nominantes. Ceterum si ex conscientia, qua scimus dei nomen et domini et patri et filio et spiritui convenire, deos et dominos nominaremus, extinxissemus faces nostras etiam ad martyria timidiores, quibus evadendi quaque pateret occasio, iurantibus statim per deos et dominos, ut quidam haeretici, quorum dei plures. Itaque deos omnino non dicam nec dominos, sed apostolum sequar, ut, si pariter nominandi fuerint pater et filius, deum patrem appellem et Iesum Christum dominum nominem. Solum autem Christum potero deum dicere, sicut idem apostolus. Ex quibus Christus, qui est, inquit, deus super omnia benedictus in aevum omen. Nam et radium solis seorsum solem vocabo; solem autem nominans, cuius est radius, non statim et radium solem appellabo. Nam etsi soles duos non faciam, tamen et solem et radium eius tam duas res et duas species unius et indivisae substantiae numerabo, quam deum et sermonem eius, quam patrem et filium.