Adversus Praxean

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Si te adhuc numerus scandalizat trinitatis quasi non connexae in unitate simplici, interrogo quomodo unicus et singularis pluraliter loquitur, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, cum debuerit dixisse, Faciam hominem ad imaginem et similitudinem meam, utpote unicus et singularis? Sed et in sequentibus: Ecce Adam factus est tanquam unus ex nobis. Fallit aut ludit, ut, cum unus et solus et singularis esset, numerose loqueretur. Aut numquid angelis loquebatur, ut Iudaei interpretantur, quia nec ipsi filium agnoscunt? An quia ipse erat pater, filius, spiritus, ideo pluralem se praestans pluraliter sibi loquebatur? Immo quia iam adhaerebat illi filius, secunda persona, sermo ipsius, et tertia, spiritus in sermone, ideo pluraliter pronuntiavit, Faciamus,

et, Nostram, et, Nobis. Cum quibus enim faciebat hominem, et quibus faciebat similem? Filio quidem, qui erat induturus hominem, spiritu vero, qui erat sanctificaturus hominem; quasi cum ministris et arbitris ex unitate trinitatis loquebatur. Denique sequens scriptura distinguit inter personas: Deus hominem ad imaginem dei fecit illum. Cur non suam, si unus qui faciebat, et non erat ad cuius faciebat? Erat autem ad cuius imaginem faciebat, ad filii scilicet, qui homo futurus certior et verior imaginem suam fecerat dici hominem, qui tunc de limo formari habebat, imago veri et similitudo. Sed et in antecedentibus operibus mundi quomodo scriptum est? Primum quidem, nondum filio apparente: Et dixit deus, Fiat lux, et facta est. Ipse statim sermo lux vera, quae illuminat hominem venientem in hunc mundum, et per illum mundialis quoque lux. Exinde autem in sermone, Christo assistente et amministrante, deus voluit fieri, et deus fecit. Et dixit deus, Fiat firmamentum, et fecit deus firmamentum; et dixit deus, Fiant luminaria, et fecit deus luminare maius et minus. Sed et cetera utique idem fecit qui et priora, id est sermo dei, per quem omnia facta sunt et sine quo factum est nihil. Qui si ipse deus est, secundum Ioannem, Deus erat sermo, habes duos, alium dicentem, ut fiat, alium facientem. Alium autem quomodo accipere debeas iam professus sum, personae, non substantiae, nomine, ad distinctionem, non ad divisionem. Ceterum ubique teneam unam substantiam in tribus cohaerentibus, tamen alium dicam oportet ex necessitate sensus eum qui iubet, et eum qui facit. Nam nec iuberet, si ipse faceret, dum iuberet fieri per eum. Tamen iubebat, haud sibi iussurus, si unus esset, aut sine iussu facturus, quia non expectasset ut sibi iuberet.