Adversus Praxean
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Adhuc et illa nobis regula adsistit duos vindicantibus, patrem et filium, quae invisibilem deum determinavit. Cum enim Moyses in Aegypto desiderasset domini conspectum, dicens, Si ergo inveni gratiam coram te, manifesta mihi te, ut cognoscenter videam te, Non potes videre, inquit, faciem meam; non enim videbit homo faciem meam et vivet, id est morietur qui viderit. Invenimus enim et a multis deum visum, et neminem tamen eorum qui eum viderant mortuum; visum quidem deum, secundum hominum capacitates, non secundum plenitudinem divinitatis. Nam patriarchae deum vidisse referuntur, ut Abraham et Iacob, et prophetae, ut Esaias, ut Ezechiel, et tamen mortui non sunt. Igitur aut mori debuerant, si eum viderant; deum enim nemo videbit et vivet: aut si deum viderunt, et mortui non sunt, scriptura mentitur deum dixisse, Faciem meam homo si viderit, non vivet: aut scriptura mentitur, cum invisum, aut cum visum deum profert. Iam ergo alius erit qui videbatur, quia non potest idem invisibilis definiri qui videbatur, et consequens erit ut invisibilem patrem intellegamus pro plenitudine maiestatis. visibilem vero filium agnoscamus pro modulo derivationis, sicut(??)nec solem nobis contemplari licet, quantum ad ipsam substantiae summam, quae est in caelis, radium autem eius toleramus oculis pro temperatura portionis, quae in terram inde porrigitur. Hic ex diverso volet aliquis etiam filium invisibilem contendere, ut sermonem, ut spiritum, et dum unam condicionem patris et filii vindicat, unum potius atque eundem confirmae patrem et filium. Sed diximus scripturam differentiae patrocinari per visibilis et invisibilis distinctionem. Nam et illud adiciunt ad argumentationem, quod si filius tunc ad Moysen loquebatur, ipse faciem suam nemini visibilem pronuntiaret, quia scilicet ipse invisibilis pater fuerit in filii nomine. Ac per hoc sic eundem volunt
accipi et visibilem et invisibilem, quomodo eundem patrem et filium, quoniam et paulo supra, antequam faciem Moysi negasset, scriptum sit dominum ad Moysen locutum coram, velut si quis loquatur ad amicum suum, non minus quam et Iacob, Ego vidi, inquit, dominum facie ad faciem. Ergo visibilis et invisibilis idem. Et quis idem utrumque, ideo et ipse pater invisibilis, qua et filius, visibilis. Quasi non expositio scripturae, quae fit a nobis, filio competat, patre seposito in sua invisibilitate. Dicimus enim et filium suo nomine eatenus invisibilem, qua sermo et spiritus dei ex substantiae condicione iam nunc, et qua deus et sermo et spiritus dei, visibilem autem fuisse ante carnem eo modo quo dicit ad Aaron et Mariam, Etsi fuerit prophetes in vobis, in visione cognocar illi, et in somnio loquar illi, non quomodo Moysi, os ad os loquar illi in specie, id est in veritate, et non in aenigmate, id est non in imagine; sicut et apostolus: Nunc videmus tanquam per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Igitur cum Moysi servat conspectum suum et colloquium facie ad faciem in futurum (nam hoc postea adimpletum est in montis secessu, sicut legimus in evangelio visum cum illo Moysen colloquentem), apparet retro semper in speculo et aenigmate et visione et somnio deum, id est filium dei, visum, tam prophetis et patriarchis quam et ipsi adhuc Moysi. Et ipse quidem dominus si forte coram ad faciem loquebatur, non tamen ut est homo faciem eius videret, nisi forte in speculo et in aenigmate. Denique si sic Moysi locutus est dominus, ut et Moyses faciem eius cominus sciret, quomodo statim atque ibidem desiderat faciem eius videre, quam quia viderat, non desideraret? Quomodo aeque et dominus negat videri faciem suam posse, quam ostenderat, si tamen ostenderat? Aut quae est facies dei, cuius conspectus negatur, si erat quae visa est? Vidi, inquit Iacob, deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. Alia debet esse facies, quae, si videatur, occidit. Aut numquid filius quidem videbatur, etsi facies, sed ipsum hoc in visione et somnio et speculo et aenigmate, quia sermo et spiritus nisi imaginaria forma videri non potest? Faciem autem suam dicit invisibilem patrem. Quis enim pater? Non facies erit filii nomine auctoritatis, quam genitus a patre consequitur? Non enim et de aliqua maiore persona congruit dicere: Facies mea est ille homo, et faciem mihi praestat. Pater, inquit, maior me est. Ergo facies erit filii pater. Nam et scriptura quid dicit? Spiritus personae eius Christus dominus. Ergo si Christus personae paternae spiritus est, merito spiritus, cuius personae erat, id est patris, eum faciem suam ex unitate scilicet pronuntiavit. Mira res plane, an facies filii pater accipi possit, qui est caput eius. Caput enim Christi deus.