Adversus Praxean
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Probare autem tam aperte debebis ex scripturis, quam nos probamus illum sibi filium fecisse sermonem suum. Si enim filium nominat, filius autem non alius erit quam qui ex ipso prodiit,
sermo autem prodiit ex ipso, hic erti(??)filius, non ipse de quo prodiit. Non enim ipse prodiit ex semetipso. Porro qui eundem patrem dicis et lilium, eundem et protulisse ex semetipso facis, et prodisse quod deus est. Si potuit fecisse, non tamen fecit. Aut exhibe probationem quam expostulo meas similem, id est sic scripturas eundem filium et patrem ostendere, quamadmodum apud nos distincte pater et filius demonstrantur: distincte, inquam, non divise; sicut ego profero dictum a deo, Eructavit cor meum sermonem optimum, aeque tu contra opponas alicubi dixisse deum, Eructavit me cor meum sermonem optimum, ut ipse sit qui et eructavit et quod eructavit, et ipse qui protulerit et qui prolatus sit, si ipse est et sermo et deus. Ecce ego propono patrem filio dixisse, Filius meus es tu, ego hodie generavi te. Si velis ut credam ipsum esse patrem et filium, ostende sic pronumtiatum alibi: Dominus dixit ad se, filius meus sum ego, ego hodie generavi me; proinde et, Ante luciferum generavi me; et, Dominus condidi me initium viarum in opera mea, ante omnes autem colles generavi me, et si qua alia in hunc modum sunt. Quem autem verebatur deus dominus universitatis ita pronuntiare, si ita res erat? An verebatur ne non crederetur, si simpliciter se et patrem et filium pronuntiasset? Unum tamen veritus est, mentiri; veritus autem semetipsum et suam veritatem. Et ideo veracem deum credens scio illum non aliter quam disposuit pronuntiasse, nec aliter disposuisse quam pronuntiavit. Tu porro eum mendacem efficias, et fallacem et deceptorem fidei huius, si, cum ipse esset sibi filius, alii dabat filii personam, quando scripturae omnes et demonstrationem et distinctionem trinitatis ostendant, a quibus et praescriptio nostra deducitur, non posse unum atque eundem videri qui loquitur et de quo loquitur et ad quem loquitur, quia neque perversitas neque fallacia deo congruat, ut, cum ipse esset ad quem loquebatur, ad alium potius et non ad semetipsum loquatur. Accipe igitur et alias voces patris de filio per Esaiam. Ecce filius meus, quem elegi, dilectus meus, in quem bene sensi; ponam spiritum meum super ipsum, et iudicium nationibus annuntiabit. Accipe et ad ipsum: Magnum tibi est, ut voceris filius meus ad statuendas tribus Iacob et ad convertendam dispersionem Israëlis; posui te in lucem natinum, ut sis salus in extremum terrae. Accipe nunc et filii voces de patre: Spiritus domini super me, quapropter unxit me ad evangelizandum hominibus. Item in psalmo ad patrem de eodem: Ne dereliqueris me, donec annuntiem brachium tuum nativitati universae venturae. Item in alio: Domine, quid multiplicati sunt, qui comprimunt me. Sed et omnes paene psalmi, qui Christi personam sustinent, filium ad patrem, id est Christum ad deum, verba facientem repraesentant. Animadverte etiam spiritum loquentem ex tertia persona de patre et filio: Dixit dominus domino meo, sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Item per Esaiam: Haec dicit dominus domino meo Christo. Item per eundem ad patrem de filio: Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium domini cui revelatum est? Annuntiavimus de illo, sicut puerulus, sicut radix in terra sitienti, et non erat forma eius, nec gloria. Haec pauca de multis. Nec enim affectamus universas scripturas evolvere, cum et in singulis capitulis plenam maiestatem et auctoritatem contestantes maiorem congressum in retractatibus habeamus. His itaque paucis tamen manifeste distinctio trinitatis exponitur. Est enim ipse qui pronuntiat spiritus, et pater, ad quem pronuntiat, et filius, de quo pronuntiat. Sic et cetera, quae nunc ad patrem de filio vel ad filium, nunc ad filium de patre vel ad patrem, nunc ad spiritum pronuntiantur, unamquamque personam in sua proprietate constituunt.