Adversus Praxean

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Ita aut pater aut filius est, et neque dies eadem et nox, neque pater idem et filius, ut sint ambo unus et utrumque alter, quod vanissimi isti Monarchiani volunt. Ipse se, inquiunt, filium sibi fecit. Atquin pater filium facit, et patrem filius. Et qui ex alterutro fiunt, a semetipsis sibi fieri nullo modo possunt, ut pater se sibi filium faciat, et filius se sibi patrem praestet. Quae instituit deus, etiam ipse custodit. Habeat necesse est pater filium, ut pater sit, et filius patrem, ut filius sit. Aliud est autem habere, aliud esse. Verbi gratia, ut maritus sim, habeam oportet uxorem, non ipse mihi ero uxor. Sic etiam, ut pater sim, filium habeo, non ipse mihi ero filius, et ut filius sim, patrem habeo, non ipse mihi ero pater. Quae enim me faciunt si habuero, tunc ero pater, si filium habeam, filius ero, si patrem. Porro si ipse ero quid eorum, iam non habeo quod ipse ero, nec patrem, quia ipse ero pater, nec filium, quia ipse ero filius. In quantum autem alterum ex his habere me oportet, alterum esse, in tantum, si utrumque fuere, alterum non ero, dum alterum non habeo. Si enim ipse ero filius, qui et pater, iam non habeo filium, sed ipse sum filius.

Non habendo autem filium, dum ipse sum filius, quomodo pater ero? Habere enim filium debeo, ut pater sim. Non sum ergo filius, quia patrem non habeo, qui facit filium. Aeque si ipse sum pater, qui et filius, iam non habeo patrem, sed ipse sum pater. Non habendo autem patrem, dum ipse sum pater, quomodo filius ero? Habere enim patrem debeo, ut filius sim. Non ergo ero pater, quia filium non habeo, qui facit patrem. Hoc erit totum ingenium diaboli, alterum ex altero excludere, dum utrumque in unum sub monarchiae favore concludens neutrum haberi facit, ut et pater non sit, qui scilicet. filium non habet, et filius non sit, qui aeque patrem non habet; dum enim pater est, filius non erit. Sic monarchiam tenent qui nec patrem nec filium continent. Sed nihil deo difficile. Quis hoc nesciat? Et impossibilia apud saeculum possibilia apud deum quis ignoret? Et stulta mundi elegit deus, ut confundat sapientia. Legimus omnia. Ergo, inquiunt, difficile non fuit deo ipsum se et patrem et filium facere adversus traditam formam rebus humanis. Nam et sterilem parere contra naturam difficile deo non fuit, sicut nec virginem. Plane nihil deo difficile. Sed si tam abrupte in praesumptionibus nostris hac sententia utamur, quidvis de deo confingere poterimus, quasi fecerit, quia facere potuerit. Non autem, quia omnia potest facere, ideo quoque credendum est illum fecisse etiam quod non fecerit. Sed an fecerit requirendum. Potuit, si voluisset, deus pennis hominem ad volandum instruxisse, quod et milvis praestitit; non tamen, quia potuit, statim et fecit. Potuit et Praxean et omnes pariter haereticos statim extinxisse; non tamen, quia potuit, extinxit. Oportebat enim et milvos esse et haereticos, oportebat et patrem crucifigi. Hac ratione erit aliquid et difficile deo, id scilicet quodcunque non fecerit, non quia non potuerit, sed quia noluerit. Dei enim posse velle est, et non posse nolle, quod autem voluit, et potuit et ostendit. Ergo quia, si voluit semetipsum sibi filium facere, potuit, et quia, si potuit, fecit, tunc probabis illum et potuisse et voluisse, si probaveris illum fecisse.