Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Principalis itaque et exinde tota congressio de numero, an duos deos liceat induci, si forte, poetica et pictoria licentia, et tertia iam, haeretica. sed ueritas Christiana destricte pronuntiauit: deus si non unus est, non est, quia dignius credimus non esse quodcumque non ita fuerit, ut esse debebit. deum autem ut scias unum esse debere, quaere quid sit deus, et non aliter inuenies. quantum humana condicio de deo definire potest, id definio, quod et omnium conscientia agnoscet: deum summum esse magnum in aeternitate constitutum, [innatum, infectum, sine initio, sine-fine] — hunc enim statum aeternitati t censendum, quae summum magnum deum efficiat, dum hoc est in deo ipsa — atque ita et cetera, ut sit deus summum magnum et forma et ratione et ui et potestate. cum de isto conuenit apud omnes, — nemo enim negabit [*]( 4] cf. I Cor. 5, 6. ) [*]( 2 creatoris scripsi: creatore M (e ex ae a m. 1) R 5 acore B*, acrore MBl deripnit Seal: decepit MB (cf. autem I 246, 12; 260, 7) 6 duo scripsi: quo MR 8 lipientibua M etiam (s, u. a m. 1) M 11 praegtruferendo M, praestruendo RI, praeferendo B3 12 ostendemns M, ostendimns R uvlgo 17 credimus non MR, non credimus F non ita MR, ita non V 21 constitutum refer ad summum magnum, non ad deum (ef. infra l. 23: quae snmmum sqq.) 22 innatum — fine seclusi: interpolata sunt ab eo, qui sequentia: hnnc enim statum (id est summi magni statu.) non intellexit. parenthesin indicaui 23 censt(o uindica)ndum fort. 24 et cetera scil. summa magna 26 conuenit MF, conueniat Buvlgo )

294
deum summum magnum quid esse, nisi qui potuerit deum imum modicum quid e contrario pronuntiare, ut deum neget auferendo quod dei est - quae erit iam condicio ipsius summi magni? nempe, ut nihil illi adaequetur, id est, ut non sit aliud summum magnum, quia, si fuerit, adaequabitur, et si adaequabitur, non erit iam summum magnum, euersa condicione et, ut ita dixerim, lege, quae summo magno nihil sinit adaequari. ergo unicum sit necesse est summum magnum, — quod fuerit par non habendo — ne non sit summum magnum. ergo non aliter erit quam per quod habet esse, id est unicum omnino. proinde deus cum summum magnum sit, recte ueritas nostra pronuntiauit: deus, si non. unus est, non est, non quasi dubitemus esse deum dicendo: si non unus, non est, sed quia quem confidimus esse, id eum definiamus esse, quod si non est, deus non est. [et summum scilicet magnum] porro (si) summum magnum unicum sit necesse est, ergo et deus unicus erit, non aliter deus, nisi summum magnum, nec aliter summum magnum, nisi parem non habens, nec aliter parem non habens, nisi unicus fuerit. certe quemcumque alium deum induxeris, non alia poteris eum forma tueri deum quam ut et illi proprium diuinitatis adscripseris, sicut aeternum ita et summum magnum. duo ergo summa magna quomodo consistent, cum hoc sit summum magnum, par non habere, par autem non habere uni competat, in duobus esse nullo modo possit?

Sed argumentabitur quilibet posse et duo summa magna consistere, distincta atque disiuncta in suis finibus, et utique aduocabit exemplum regna terrarum, tanta numero et tamen summa magna in suis quibusque regionibus, et putabit ubique [*]( 1 poterit Oehlerus 8 summum magnum, — quod fuerit scripsi: quod fuerit summum magnum MR 14 id eum Rig: idem MF, iidem R 15 et summum scilicet magnum seclusi: del. et Rig; neque uero hoc postulatur secundum ea quae antecedunt, sed: unus scilicet. interpolata sunthaec, ut aptius coniungerentur cum antecedentibus quae abhinc insertae sunt secundae editionis reliquiae 16 si addidi 19 aliter MB, autem F 24 <cum) uni Rig <et> in Oehlerus 27 6u..is M 29 utique TJrs )

295
humana diuinis conferenda. iam ergo si huic argumentationi locus dabitur, quid prohibet, non dico et tertium et quartum deum inducere, uerum tot iam numero quot et gentium reges? de deo agitur, cuius hoc principaliter proprium est, nullius exempli capere comparationem. hoc natura ipsa, si non aliquis Esaias, uel ipse per Esaiam deus, contionabitur: cui mesimilabitis? diuinis forsitan comparabuntur humana, deo non ita. aliud enim deus, aliud quae dei. denique qui exemplo uteris regis quasi summi magni, uide ne iam non possis eo uti. rei enim, etsi summum magnum est in suo solio usque ad deum, tamen infra deum; comparatus autem ad deum excidet iam de summo magno, translato in deum. hoc si ita, quomodo uteris eius rei exemplo ad dei comparationem quae, dum ad comparationem accedit, amittitur? quid nunc, si nec inter reges plurifarium uideri potest summum magnum, sed unicum et singulare, apud eum scilicet, qui rex regum ob summitatem magnitudinis et subiectionem ceterorum graduum quasi culmen dominationis excipitur\'? sed etiam [alterius formae] reges, qui singulares in unione imperii praesunt si(militer) minutalibus, ut ita dixerim, regnis, (si) undique conferantur in examinationem, qua constet, quis eorum praecellat in substantiis et uiribus regni, in unum necesse est summitas magnitudinis eliquetur, omnibus gradatim per comparationis exitum de magnitudinis summa expressis et exclusis. I adeo etsi in disperso multifarium uidetur summum magnum, suis uiribus et sua natura et suo statu unicum est. proinde cum [*]( 71 Es. 40, 25. ) [*]( 8 non ita Urs: noatro MF, nostra R 10 eo uti MR, uti F Oehlerm in seguenHbus duas recensiones inter se commixtas agnosco: 1) rex enimeUi summum magnum usque ad deum, tamen infra deum-excidet 2) rex enim summum magnum est in suo solio, comparatus autem ad deum excidet 12 translato Oehlerus: translatio MR 19 alterius formae seclusi, quippe quod prorsus careat sensu; interpolatum esse apparet, ut in aliquo certe diuersa esse uiderentur quae abhinc leguntur ab eis, quae antecedunt. ceterum secunda recensio (inde a 1.18) mihi quidem posterior esse videtur, ut elegantior. 20 sj.(militer) minutalibus scripsi: si minutalibus MFR3, si in minutalibus Ht (si) undique scripsi: undique MR )
296
duo dii conferuntur ut duo [reges et duo] summa magna, in alterum concedat necesse est unio summi magni ex sententia comparationis, quia summum uictoria sua constat, superato aemulo alio magno, non tamen summo, atque ex defectione, aemuli solitudinem quandam de singularitate praestantiae suae possidens unicum est. ineluctabilis iste complexus in hoc sententiam constringit: aut negandum deum esse summum magnum, quod nemo patietur sapiens, aut nulli alii communicandum.

Aut quae ratio duo summa magna composuit? primo enim exigam, cur non plura, si duo, quando locupletiorem oporteret credi substantiam diuinitatis, si competeret ei numerus. honestior et liberalior Valentinus, qui simul ausus est duos concipere, Bython et Sigen, tum usque ad triginta Aeonum fetus, tamquam Aeneiae scrofae, examen diuinitatis effudit. quaecumque ratio plura summa magna non patitur admitti, eadem nec duo, ut (et) ipsa plura. [post unum] post ; unum enim numerus. quae potuit duo admittere, eadem potuit et plura. et duo enim multitudo, unione iam excessa. denique apud nos uis rationis istius ipso termino plures deos credi non sinit, quo nec duos illa regula unum deum sistens. i qua deum id esse oporteat, cui nihil adaequetur, ut summo i magno, unicum autem sit, cui nihil adaequetur. iam nunc i duo summa magna, duo paria, cui operae pretio, cui emolumento deputarentur? quid interfuit numeri, cum duo paria non differant uno? una enim res est, quae eadem in duobus est. etiamsi plura essent paria, tantundem omnia (quantum) ; unum fuissent, nullo inter se differendo, qua paria. porro si i [*]( 15] cf. Verg. Aen. VIII 43 sqq. ) [*]( 2 regea et duo seclusi 3 uictoria M, ex uictoria R 18 simul (=«««• lac) MR, <cum) semel van der Vliet 14 Bython Rig: Bythum MRPF, Bythium Rl Sigen, tum scripsi: Sigeneum MRl, Sigen cum Ruulgo 15 Aeneiae Rig: aeoneiae MR1, aeoniae R* 17 et ipsa scripsi: ipsa MR post unum secktsi 19 et duo scripsi: post duo MR3, potest duo Rl eicessa R, excessu M (corr. m. I) 21 quo Scal: quod MR 22 ut summo-adaequetur om. M (add. in mg. m. 2) 27 quantum addidi, sed nescio an melius secludatur unum )

297
neutrum ex duobus altero distat, ut ambo summa magna, qua dei ambo, neutrum plus altero praestat, nullam iam rationem numeri sui ostendunt, praestantiam non habentes, numerus autem diuinitatis summa ratione constare deberet, uel quoniam et cultura eius in anceps deduceretur. ecce enim duos intuens deos tam pares quam duo summa magna, quid facerem? si ambos colerem, uererer, ne abundantia officii superstitio potius quam religio existimaretur, quia duos tam pares et in altero ambos possem in uno demereri, hoc ipsum testimonio praestans parilitati et unitati eorum, dum alterum in altero uenerarer, dum in uno mihi duo sunt. si alterum colerem, aeque recogitarem, ne suffundere uiderer numeri uanitatem sine differentia superuacui, hoc est: tutius censerem neutrum colendum quam alterum cum scrupulo [colendum ] aut ambos uane.

Sic adhuc uidemur disputare, quasi Marcion duos pares constituat. nam dum defendimus deum, summum magnum, unicum credi oportere, excludentes ab eo parilitatem, tamquam de duobus paribus de his retractauimus, nihilominus tamen docendo pares esse non posse secundum summi magni formam satis confirmauimus duos esse non posse, alioquin certi Marcionem dispares deos constituere, alterum iudicem, ferum, bellipotentem, alterum mitem, placidum et tantummodo bonum atque optimum. dispiciamus aeque et hanc partem, an diuersitas saltim duos capiat, si parilitas capere non potuit. porro et hic eadem regula summi magni patrocinabitur nobis, utpote quae totum statum uindicet diuinitatis. conueniens enim et quodammodo iniecta manu detinens aduersarii sensum non negantis creatorem deum, iustissime praescribo illi diuersitati locum non esse inter eos, quos ex aequo [*]( 1 iam ut MR; tranapoaui iam, quod hoe loco ferri nequit, post nullam II. 2) qua MR3, quae Rl 2 plus fort. delendum 7 facerem, si ambos colerem? uulgo 11 in untt M (corr. m. 1) 13 tutius M, ut tutius Suulgo 14 colendum secluai 21 alioquin MF, alioqui 7? 28 et om. F 80 quos van der Vliet: qui Mlt )

298
deos confessus non potest facere diuersos. non quia non et homines licet sub eadem appellatione diuersissimos esse, sed quia deus non erit dicendus, quia nec credendus, nisi summum magnum. cum ergo summum magnum cogatur agnoscere quem deum non negat, non potest admitti, ut summo magno aliquam adscribat diminutionem, qua subiciatur alii summo magno. desinit enim, si subiciatur. non est autem dei desinere de statu suo, id est de summo magno. nam et in illo deo potiore periclitari poterit summum magnum, si depretiari capit in creatore. ita cum duo dii pronuntiantur duo summa magna, necesse est neutrum altero aut maius sit aut minus, neutrum altero aut sublimius aut deiectius. nega deum quem dicis deteriorem; nega summum magnum quem credis minorem. deum uero confessus utrumque duo summa magna confessus es. nihil alteri adimes aut alteri adscribes. agnoscens diuinitatem negasti diuersitatem.