Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Temptabis ad haec de nomine dei concutere retractatum ; ut passiuo et in alios quoque permisso, quia scriptum sit: ! deus deorum stetit in ecclesia deorum, in medio autem deos diiudicabit, et: ego dixi, uos dii estis. nec tamen idcirco eis competat possessio summi magni, quia dii cognominentur; ita nec creatori. respondebo et stulto, qui nec hoc recogitauerit, ne tantundem et in deum Marcionis possit retorqueri, ut et illum deum dictum nec ideo tamen summum magnum probatum, sicut nec angeli aut homines creatoris. si communio nominum condicionibus praeiudicat, quanti nequam serui regum nominibus insultant, Alexandri et Darii et Olofernae? nec tamen ideo regibus id quod sunt detrahetur. nam et ipsa idola gentium dei uulgo, sed deus nemo ea re, qua deus dicitur. ita ego non nomini dei nec [*]( 19] Ps. 81, 1. 20] Ps. 81, 6., ) [*]( 1 et om. F 3 quia (priore loco) MR, quia ita F 6 diminutionem MF, deminutionem Ruulgo 10 creatore (e ex e) M 11 neutro F 15 es MR3, est R1 17 conuertere F 20 diiudicabit M, diiudicauit R eatis, nec uulgo 22 dii M, dei R 26 aic R1 28 olofernae M (accipe pro nom. plur,), Olofernis R uulgo 30 dei-nominis om. F )

299
sono nec notae nominis huius summum magnum in creatore defendo, sed ipsi substantiae, cui nomen hoc contigit. hanc inueniens solam innatam infectam, solam aeternam et uniuersitatis conditricem, non nomini, sed statui, nec appellationi, sed condicioni eius summum magnum et adscribo et uindico. et ideo. quia deus iam uocari obtinuit substantia cui adscribo, nomini me adscribere putas, quia necesse est per nomen ostendam cui adscribam substantiae, scilicet qua constat qui deus dicitur. at summum magnum ex substantia, non ex nomine, deputatur. denique hoc et Marcion suo deo uindicans, secundum statum, non secundum uocabulum uindicat. id ergo summum magnum, quod deo adscribimus ex substantiae lege, non ex nominis sorte, contendimus ex pari esse debere in duobus, qui ea substantia constant, quae deus dicitur, quia in quantum dii uocantur, id est summa magna, substantiae scilicet mento innatae et aeternae ac per hoc magnae et summae, in tantum non possit summum magnum minus et deterius alio summo magno haberi. si summi magni felicitas et sublimitas et integritas stabit in deo Marcionis, stabit aeque et in nostro, si non et in nostro, aeque nec in Marcionis. ergo nec paria erunt duo summa magna, quia prohibet disposita iam regula summi magni comparationem non sustinens, nec disparia, quia et alia summi magni regula occurrit, diminutionem non admittens. haesisti, Marcion, in medio Ponti tui aestu. utrimque te fluctus ueritatis inuoluunt. nec pares nec dispares deos sistere potes. duo enim non sunt. quod pertineat proprie ad numeri retractatum, quamquam tota materia de duobus deis dimicetur, his interim lineis eum clusimus, intra quas de singularibus iam proprietatibus congrediemur. [*]( 1 notae MR, uoce uel notae Rl mg 2 contigit, hanc uulgo 9 dicitur. at scripsi: dicitur, et MR 10 hoc et marcion MR. et hoc marcion F n ) [*]( 14 constant R, constat M (n s. u. a m. 1), constat F quae scripsi: qua MR quia R3, quia qui MRl 16 et (alt.) om.R3 22 Bustinens scripsi: scatinentifl MR 25 ueritatis inuoluunt M, inuoluunt ueritatis R uulgo 26 Bont; quod uulgo 27 retractatum. quamquam uulgo 28 eum seripsi: eam MR clusimus M, clausimus Ruulgo )
300

Primo, supercilio stuporem suum aedificant Marcionitae, quod nouum deum proferant, quasi nos ueteris dei pudeat. inflantur et pueri nouis calceis, sed a uetere paedagogo calceati mox uanam gloriam uapulabunt. nouum igitur audiens deum, in uetere mundo et in uetere aeuo et sub uetere deo ignotum inauditum, quem, tantis retro saeculis neminem et ipsa ignorantia antiquum, quidam Iesus Christus, et ille in ueteribus nominibus nouus, reuelauerit, nec alius antehac. gratias ago huic gloriae eorum, maximo adiutorio eius hinc iam haeresim probaturus, nouae scilicet diuinitatis professionem. haec erit nouitas, quae etiam ethnicis deos peperit nouo, semper ac nouo titulo consecrationis cuiusque. quis deus nouus nisi falsus? ne Saturnum quidem tanta hodie antiquitas deum probabit, quia et illum nouitas aliquando produxerit.. cum primum consecrauit. atenim uiua et germana diuinitas nec de nouitate nec de uetustate, sed de sua ueritate cense-!i tur. non habet tempus aeternitas. omne enim tempus ipsa, est. quod facit, pati non potest. caret aetate quod non licet\' nasci. deus si est uetus, non erit, si est nouus, non fuit., nouitas initium testificatur, uetustas finem comminatur. deus autem tam alienus ab initio et fine est quam a tempore, arbitro et metatore initii et finis.I

Scio quidem, quo sensu nouum deum iactitent, agnitione utique. sed ipsam nouitatem cognitionis percutientem\', rudes animas ipsamque naturalem nouitatis gratiositatem uolui repercutere, et hinc iam de ignoto deo prouocare. utique enim quem agnitione nouum opponunt, ignotum ante agnitionem demonstrant. age igitur, ad lineas rursum et in gradum! per-I suade deum ignotum esse potuisse. inuenio plane ignotis deis [*](29] cf. Act. 17, 23. ) [*]( 2 proferant Pam: praeferant MB 7 ipsa B3, ipsum MBl iMas Christus R3, ie xpm M, Iesum Christum 221 10 nouac-professiolelll tv nescio an spurta sint 11 haec < enim) erit nouitas fort. 16 uestate M (tu 8. u. a m. 1) 24 sed scripsi: sed et MR noaitatem cognitionia Eng: nouitatis cognitionem MH, ego nescio, an omnmo delenda sint uerba nouitatis-ipsamque 29 «inuenio M (syll. in in ras.) )

301
aras prostitutas, sed Attica idolatria est. item incertis deis, sed superstitio Romana est. porro incerti dei minus noti, ut minus certi, et proinde ignoti, qua minus certi. quem titulum incidemus ex duobus deo Marcionis? utrumque, opinor, et nunc incerto et retro ignoto. sicut enim ignotum eum fecit deus notus, creator, ita et incertum deus certus. sed non euagabor, uti dicam: deus si ignotus fuit latuitque, illum regio latebrarum obumbrauit, noua utique et ipsa et ignota et similiter nunc quoque incerta, certe inmensa aliqua et maior indubitate eo, quem abscondit. sed breuiter proponam et plenissime exequar, praescribens deum ignorari nec potuisse nomine magnitudinis nec debuisse nomine benignitatis, praesertim in utroque praelatiorem nostro creatore. sed quoniam animaduerto in quibusdam ad formam creatoris prouocari oportere omnis dei noui et retro ignoti probationem, hoc ipsum ratione fieri a nobis prius commendare debebo, quo constantius utar rationis editae patrocinio. ante omnia quidem quale est, ut qui deum agnoscis creatorem et priorem de notitia confiteris, non eisdem modis et alium scias tibi examinandum, quibus iam in alio didicisti deum nosse? omnis res anterior posteriori normam praeministrauit. duo nunc dei proponuntur, ignotus et notus. de noto uacat quaestio. esse eum constat, quia notus non fuisset nisi esset. de ignoto instat altercatio. potest enim et non esse, quia si esset, notus fuisset. quod ergo quaeritur, quamdiu ignoratur, in incerto est, quamdiu quaeritur, et potest non esse, quamdiu in incerto est. habes deum certum, qua notum, et incertum, qua ignotum. si ita est, ecquid tibi uidetur iusta ratione defendi, ut ad normam et [*]( e 1 idolatriast M (e 8. u. a m. 1) deis M, diis It 4 ex duobus r diis F 10 indubitate M, indubitato R 13 praelatiopem M (corr. m. 1) 19 alium (u ex a a m. 1) M 20 didicisti J23, didicistis M (s eras.), didicistis R1 25 quando ignoratur van der Yliet in incerto R, U U incerto M (corr. m. 1) 26 in incerto R, incertp M (corr. m. 1) 27 ita est M (del. est m. 2 et adscripsit margini f = sunt) 28 ecquid R, haec quid MF )
302
formam et regulam certorum probentur incerta? ceterum si ad hanc causam, et ipsam adhuc incertam, etiam argumenta de incertis adhibeantur, series implicabitur quaestionum ex ipsorum quoque argumentorum aeque incertorum retractatu periclitantium de fide per incertum, et ibitur in illas iam indeterminabiles quaestiones, quas apostolus non amat; sin de certis et indubitatis et absolutis regulae partibus, incertis et dubiis et inexpeditis praeiudicabunt. plane in quibus diuersitas status inuenitur, fortassean non prouocentur incerta ad formam certorum, ut liberata a reliqua comparationis prouocatione per diuersitatem status principalis. cum uero duo dii proponuntur, communis est illis status principalis. quod enim deus est, ambo sunt: innati infecti aeterni. hic erit status principalis; cetera uiderit Marcion, si in diuersitate disposuit. posteriora enim (non) sunt in retractatu, immo nec admittentur, si de principali statu constet. porro constat, quia dii ambo: et ita de quorum statu constat communem esse.i cum sub eo ad probationem deuocantur si incerta sunt. ad eorum certorum formam prouocanda erunt, cum quibus de communione status principalis censentur, ut proinde et de probatione communicent. hinc itaque constantissime diri-: gam deum non esse, qui sit hodie incertus, quia retro ignotus, quando quem constat esse ex hoc ipso constet quod numquam fuerit ignotus, [ideo nec incertus]

siquidem a primordio rerum conditor harum cum ipsis pariter compertus est, ipsis ad hoc prolatis, ut deus cognosceretur. I [*]( 6] cf. I Tim. 1, 4. ) [*]( 2 ad hanc R, adhuc M 6 sin 223, si non MRl amat. sin uulgo sin de certis ... regulae partibus scil. argumenta adhibeantur 7 partibus\' incertis uulgo 8 praeiudicabunt scil. argumenta illa 9 incerta om Oehlerus nihil adnotans 11 uero MFR1, uere Rl 12 dii M, dei R ) [*]( 15 non addidi 17 dii MF, dei R 18 si incerta sunt = si quat incerta sunt 21 communicentur M dirigam MR, dirigatur F 23 constat-ipso om. F constet MF, coustat Ruulgo 24 ideo nec incertus seclusi: ideo nec <nunc) incertus Eng male hic distinguuntur capita 25 harum scripsi: earum MR )

303
nec enim si aliquanto posterior Moyses primus uidetur in templo litterarum suarum deum mundi dedicasse, idcirco a Pentateucho natales agnitionis supputabuntur, cum totus Moysei stilus notitiam creatoris non instituat, sed a primordio enarret, a paradiso et Adam, non ab Aegypto et Moyse recensendam, denique maior popularitas generis humani, ne nominis quidem Moysei compotes, nedum instrumenti, deum Moysei tamen norunt; etiam tantam idolatria dominationem obumbrante, seorsum tamen illum quasi proprio nomine deum') perhibent et \'deum deorum\' et \'si deus dederit\' et \'quod deo placet\' et \'deo commendo.\' uide, an nouerint quem omnia posse testantur. nec hoc ullis Moysei libris debent. ante anima quam prophetia. animae enim a primordio conscientia dei dos est; eadem nec alia et in Aegyptiis et in Syris et in Ponticis. [Iudaeorum enim deum dicunt animae deum.] noli, barbare haeretice, priorem Abraham constituere quam mundum. et si unius familiae deus fuisset creator, tamen posterior tuo non erat, etiam Ponticis ante eum notus. accipiat igitur ab antecessore formam, a certo incertus, a cognito incognitus: numquam deus latebit, numquam deus deerit, semper intellegetur, semper audietur, etiam uidebitur, quomodo uolet. habet deus testimonia: totum hoc quod sumus et in quo sumus. sic probatur et deus et unus, dum non ignoratur, alio adhuc probari laborante.