Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Si quid retro gestum est nobis aduersus Marcionem. iam hinc uiderit. nouam rem adgredimur ex uetere. primum opusculum quasi properatum pleniore postea compositione rescideram. hanc quoque nondum exemplariis suffectam fraude tunc fratris, dehinc apostatae, amisi, qui forte descripserat quaedam mendosissime et exhibuit frequentiae. emendationis necessitas facta est innouationis. eius occasio aliquid adicere persuasit. ita stilus iste nunc de secundo tertius et de tertio iam hinc primus hunc opusculi sui exitum necessario praefatur, ne quem uarietas eius in disperso reperta confundat.

Pontus igitur, qui Euxinus natura negatur, nomine inluditur. ceterum hospitalem Pontum nec de situ aestimes; ita ab [*]( 1 INCIPIT ADVERSVS MARCION LIBER PRIMVS M, Incipit liber primus Q. Septimi Florentis Tertulliani adueraus Marcionem F 10 frequentiae. emendationis R, frequenti aemendationis M, frequentiae mendationis F 11 facta est. innouationie uulgo 12 Singularibus huius operis fatis, quae hie enarrat Tertullianus, factum esse puto, ut haud raro de secunda ediiione a nescio quo in comparationem uocata aliqua in hanc tertiam transmearint. inueniuntur enim, id quod priores editores omnino fugisse uidetur, hic illic eius condicionis loci, in qtiibus eadem argumenta et breuius et copiosius edisserta compareant. sed cum plerumque dignosci iam non liceat, quae prioris, quae posierioris sint editionis, satis habui in verborum contextu quae dupliciforma composita proferuntur lineis uerticalibus includere, margini priore loco sigmate (C),, posteriore antisigmate (0) adscripto. interpolationes autem, necessitate qvadam ortas in hac rerum condicione, ut et alibi, uncinis seclusi. 15 igitur, aui R3, qui igitur MRt, qui dicitur Rig natura om. R1 16 ospitalem M )

291
humanioribus fretis nostris quasi quodam barbariae suae pudore secessit. gentes ferocissimae inhabitant; si tamen habitatur in plaustro. sedes incerta, uita cruda, libido promiscua et plurimum nuda; etiam cum abscondunt, suspensis de iugo pharetris ut indicibus notantur, ne qui intercedat. ita nec armis suis erubescunt. parentum cadauera cum pecudibus caesa conuiuio conuorant. qui non ita decesserint, ut escatiles iuerint, maledicta mors est. nec feminae sexu mitigantur secundum pudorem; ubera excludunt, pensum securibus faciunt, malunt militare quam nubere. duritia de caelo quoque. dies numquam patens, sol numquam ridens, unus aer nebula, totus annus hibernum, omne quod fiauerit aquilo est. liquores niuibus redeunt, amnes glacie negantur, montes pruina exaggerantur. omnia torpent, omnia rigent; nihil illic nisi feritas calet, illa scilicet, quae fabulas scaenis dedit de sacrificiis Taurorum et amoribus Colchorum et crucibus Caucasorum. sed nihil tam barbarum ac triste apud Pontum quam quod illic Marcion natus est, Scytha tetrior, Hamaxobio instabilior, Massageta inhumanior, Amazona audacior, nubilo obscurior, hieme frigidior, gelu fragilior, Histro fallacior, Caucaso abruptior. quidni? penes quem uerus Prometheus, deus omnipotens, blasphemiis lancinatur. iam et bestiis illius barbariei importunior Marcion. quis enim tam castrator carnis castor quam qui nuptias abstulit? quis tam comesor mus Ponticus quam qui euangelia conrosit? ne tu, Euxine, probabiliorem feram philosophis edidisti quam Christianis. nam ille canicola Diogenes hominem inuenire cupiebat. lucernam meridie circumferens, Marcion deum, quem inuenerat, extincto lumine fidei suae amisit. non negabunt [*]( 1 aua M 4 abscondunt scil. libidinem 5 ut indicibus MR1, indicibus R3 uulgo (uariae lecttbnes codicisFubiubi consentiunt cumB siueR1 non notabvntur) notantur scripsi: notentur MRl om. R3 uulgo ne MR1, ne(temere) Rs uulgo qui MFR3, quis Rl 11 ridens Eng: libens MR. liquens Urs, liber Lat, lncens Leopoldus 12 niuibus Eng: ignibus MR 14 feritas MR ueritas F 18 Hamaiobio R, maxobio MF 19 amazona M, amazemaF. AmazoniaR 21 uelutPrometheus susp.Eng 221ancinatur R3, ladniatur MRt, lacimatur F barbarieiMR1, barborieiF, barbariaeR3 uulgo 24 commesor M 25 nae R uulgo 26 illa Urs canicola Eng: oaninola MR ) [*]( 19* )
292
discipuli eius primam illius fidem nobiscum fuisse, ipsius litteris testibus, ut hinc iam destinari possit haereticus qui deserto quod prius fuerat id postea sibi elegerit, quod retro non erat. in tantum enim haeresis deputabitur quod postea inducitur, in quantum ueritas habebitur quod retro et a primordio traditum est. sed alius libellus hunc gradum sustinebit aduersus haereticos, etiam sine retractatu doctrinarum reuincendos. quod hoc sint de praescriptione nouitatis. nunc quatenus admittenda congressio est interdum, ne compendium praescriptionis ubique aduocatum diffidentiae deputetur, regulam prius aduersarii praetexam, ne cui lateat, in qua principalis quaestio dimicatura est.

Duos Ponticus deos adfert, tamquam duas Symplegadas naufragii sui, quem negare non potuit, id est creatorem, id est nostrum, et quem probare non poterit, id est suum, passus, infelix, huius praesumptionis instinctum de simplici capitulo dominicae pronuntiationis, in homines non in deos disponentis exempla illa bonae et malae arboris, quod neque bona malos neque mala bonos proferat fructus, id est neque mens uel fides bona malas edat operas neque mala bonas. languens enim — quod et nunc multi, et maxime haeretici — circa mali quaestionem, unde malum, et obtusis sensibus ipsa enormitate curiositatis inueniens creatorem pronuntiantem: ego sum, qui condo mala, quanto ipsum praesumpserat mali auctorem et ex aliis argumentis, quae ita persuadent peruerso cuique, tanto in creatorem interpretatus malam arborem malos fructus condentem, scilicet mala, alium deum praesumpsit esse debere in partem bonae arboris bonos [*]( li] cf. Luc. 6, 43. 24] Es. 45, 7. ) [*]( 1 illiue Urs: illis MR 9 est, interdum uulgo 11 prius aduersarii MF. adaersarii priua R uulgo 18 Ponticos Rl sinplegadas M 14 creatorem, id est nostrum MR, creatorem nostrum F Oehlerus 16 praesumtionis M instinctum ac de F 17 pronantiatioais M, praenmitiationis B 22 obtasu M, obtunsis R 23 pronuntiantem MF, praenuntiantem R 28 praesumsit M bonae arboris bonos fructus scil. condentia, quod sane durius est ellipseos genus: arboris, bonos fructus (pro in bono? fructuB) mauult distingui Eng )

293
fructus. et ita in Christo quasi aliam inueniens dispositionem solius et purae benignitatis, ut diuersae a creatoris, facile nouam et hospitam argumentatus est diuinitatem in Christo suo reuelatam modicoque exinde fermento totam fidei massam haeretico acore desipuit. habuit et Cerdonem quendam informatorem scandali huius: duo facilius duos deos caeci perspexisse se existimauerunt. unum enim non integre uiderant. lippientibus etiam singularis lucerna numerosa est. alterum igitur deum, quem confiteri cogebatur, de malo infamando destruxit, alterum, quem commentari conitebatur, de bono praeferendo construxit. has naturas quibus disposuerit articulis, per ipsas responsiones nostras ostendemus.