Sed deus sicut aeternus et rationalis, ita, opinor, et perfectus in omnibus: eritis enim perfecti [*](30] Matth. 5, 48. ) [*]( 4 primo fort. sicut scripsi: sic et MR cum in rem Buam exhibetur, rationalis erit scripsi: rationalis erit, cum in rem suam exhibetur 3/72 5 sit. sic uulgo 13 quod Eng: quo MR 16 lacunam signaui: autem agit intercidisse puto 18 aluminum M, alumnum R 21 non putem MRt, an putem R3 25 elemosinae MF, eleemosynae R 27 ipsius MF, om. S )
323
quemadmodum pater uester, qui in caelis est. exhibe perfectam quoque bonitatem eius, etsi de imperfecta satis constat, quae neque naturalis inuenitur neque rationalis. nunc et alio ordine traducetur: nec iam imperfecta, immo et defecta, exigua et exhausta, quae, minor numero materiarum suarum, non in omnibus exhibetur. non enim omnes salui fiunt, sed pauciores omnibus et Iudaeis et Christianis creatoris. pluribus uero pereuntibus quomodo perfecta defenditur bonitas ex maiore parte cessatrix, paucis aliqua, pluribus nulla, cedens perditioni, partiaria exitii? quodsi plures salui non erunt, erit iam non bonitas, sed malitia perfectior. sicut enim bonitatis operatio est, quae facit saluos, ita malignitatis, quae non facit saluos. magis autem non faciens saluos, dum paucos facit, perfectior erit in non iuuando quam (in) iuuan lo. non poteris et in creatorem referre bonitatis in omnes defectionem. quem enim iudicem tenes, dispensatorem, si forte, bonitatis ostendis intellegendum, non profusorem, quod tuo deo uindicas. usque adeo hac sola eum praefers bonitate creatori. quam si solam profitetur et totam, nulli deesse debuerat. sed nolo iam de parte maiore pereuntium imperfectae bonitatis arguere deum Marcionis: sufficit ipsos, quos saluos facit, imperfectae salutis inuentos imperfectam bonitatem eius ostendere, scilicet anima tenus saluos, carne deperditos, quae apud illum non resurgit. unde haec dimidiatio salutis nisi ex defectione bonitatis? quid erat perfectae bonitatis quam totum hominem redigere in salutem, totum damnatum a creatore, totum a deo optimo adlectum? quod sciam, et caro tingitur apud illum, et caro de nuptiis tollitur, et caro in confessione nominis desaeuitur. sed et si carni delicta reputantur, praecedit animae reatus et
[*]( 2 eius. etsi uulgo 3 rationalis, nunc uulgo 5 quae in libr. mss. post saarutn traditum huc transposui 7 et (prius) om. F 14 in addidi non poteris <autem) et fort. 15 bonitatis scripsi: bonitatem MR (potueris et rescribere: bonitatem in omnes defectiuam) 17 tuo deo M, tuo 2J, deo tuo Pam usque adeo notione rariore = quin etiam 18 creatori, quam uulgo 20 imperfectae Oehlerus (in notis) , inperfectum MR 24 quid erat MR, quid enim tam Lat 27 sciam Big: si iam MJt . ) [*]( 21* ) 324
culpae principatus animae potius adscribendus. cui caro ministri nomine occurrit. carens denique anima caro hactenus peccat. ita et in hoc iniusta bonitas et sic quoque imperfecta, innocentiorem substantiam relinquens in exitium, obsequio, non arbitrio delinquentem. cuius Christus etsi non induit ueritatem. ut tuae haeresi uisum est, imaginem tamen eius subire dignatus est. ipsum quod mentitus est illam, aliquid ei t debuit debuisse quid est autem homo aliud quam caro, siquidem nomen hominis materia corporalis, non animalis, ab auctore sortita est? et fecit hominem deus, inquit, limum de terra, non animam; anima enim de afflatu: et factus est homo in animam uiuam; quis? utique qui de limo: et posuit deus hominem in paradiso; quod finxit, non quod flauit: qui caro nunc, non qui anima. itaque si ita est. quo ore contendes perfectum bonitatis titulum, quae non iam a partitione speciali hominis liberandi defecit, sed a proprietate generali? si plena est gratia et solida misericordia, quae soli animae salutaris est, plus praestat haec uita, qua toti et integri fruimur. ceterum ex parte resurgere multari erit, non liberari. erat et illud perfectae bonitatis, ut homo, liberatus in fidem dei optimi, statim eximeretur de domicilio atque dominatu dei saeui. at nunc et febriculas, o Marcionita, et ceteros tribulos et spinas dolor carnis tuae tibi edit; nec fulminibus tantum aut bellis et pestibus aliisque plagis creatoris sed et scorpiis eius obiectus, in quo te putas liberatum de regno eius, cuius te muscae adhuc calcant? si de futuro erutus es, cur non et de praesenti, ut perfecte? alia est nostra condicio apud auctorem, apud iudicem, apud offensum principem generis. tu
[*]( 9—13J Gen. 2, 7. 8. 22] cf. Gen. 3, 18. ) [*]( • 2 denique — namque hactenus = non amplius 7 ipsrnn MR, ipso Oehlerw debuit MR3G, debui Rl, habuit Itm, debet tribaisse fort. 15 bonitatis }\'fR\'JG, bonitate R\' 21 dei sui F 22 febricnlas Eng: febricitas MS, febricitates Lat 23 edit; nec Eng: edit, nec wlIl!!\'ł 25 obiectus, in Eng: obiectus. in uulgo 26 exutns F es R, est M ,27 perfecte? alia M, perfecta est. alia R1, perfecta sis. alia R5 ) 325
tantummodo bonum deum praefers. non potes autem perfecte bonum ostendere a quo non perfecte liberaris.
Quod adtinet ad bonitatis quaestionem, his lineis deduximus eam minime deo adaequare, ut neque ingenitam neque rationalem neque perfectam, sed et improbam et iniustam et ipso iam bonitatis nomine indignam, quod scilicet in quantum deo congruat, in tantum deum non esse conueniat qui de tali bonitate etiam praeferatur, nec de tali modo uerum et sola. iam enim et hoc discuti par est, an deus de sola bonitate censendus sit, negatis ceteris adpendicibus sensibus et adfectibus. quos Marcionitae quidem a deo suo abigunt in creatorem. nos uero [et] agnoscimus in creatore ut deo dignos, et ex hoc quoque negabimus deum in quo non omnia, quae deo digna sint, constent. si aliquem de Epicuri schola deum adfectauit Christi nomine titulare, ut quod beatum et incorruptibile sit neque sibi neque alii molestias praestet — hanc enim sententiam ruminans Marcion remouit ab illo seueritates et iudiciarias uires —: aut in totum inmobilem et stupentem deum concepisse debuerat — et quid illi cum Christo, molesto et Iudaeis per doctrinam et sibi per Iesum? — aut et de ceteris motibus eum agnouisse. — et quid illi cum Epicuro, nec sibi nec Christianis necessario? ecce enim hoc ipso, quod retro quietus, qui nec notitiam sui aliquo interim opere curauerit, post tantum aeui senserit in hominis salutem, utique per uoluntatem, nonne concussibilis tunc fuit nouae uoluntati, ut et ceteris motibus uideatur obnoxius? quae enim uoluntas sine concupiscentiae stimulo est? [quis uolet quod non concupiscet?] sed et cura accedet uoluntati. quis enim uolet [*]( 2 bonum MR3G, deum R1 4 adaequare M, adaequari R uulgo 6 iam om. F 7 deo-tantum om. F 10 sit, negatis uulgo 12 etseclusi dignos. et uulgo et-quoque ihic incipit apodosis) cf. 321, 8 14 scola M 20 per ihm M, per Iesum R (intellege per carnalem suam naturam). sen- Pam Urs et [de] ceteris motibus e<urn obnOIi)um fort. 26 enim scripsi: autem MR 27 quis nolet quod non concupiscet om. MGR3, quam ob rem fiechuri, sed nescio an et hic duae recensiones sint agnoscendae: 1) quae aoluntas-stimalo est? sed et cura accedet uoluntati. igitur cum. 2) quis enim nolet quod non concupiscet? quis concupiscet et non curabit? igitur cum )
326
quid et concupiscet, et non curabit? igitur cum et uoluit et concupiit in hominis salutem, iam et sibi et aliis negotium fecit, Epicuro nolente, consiliario Marcionis. nam et aduersarium sibi constituit: ipsum illud, aduersus quod et uoluit et concupiit et curauit, siue delictum siue mortem. inprimis ipsum arbitrum eorum et dominum hominis, creatorem. porro nihil sine aemulatione decurret, quod sine aduersario non erit. denique uolens et concupiscens et curans hominem liberare, hoc ipso iam aemulatur et eum, a quo liberat, aduersus eum scilicet sibi liberaturus, et ea, de quibus liberat, in alia liberaturus. proinde autem aemulationi occurrant necesse est officiales suae in ea, quae aemulatur: ira discordia odium dedignatio indignatio bilis nolentia offensa. haec omnia si aemulationi adsistunt, aemulatio autem liberando homini procurat, liberatio autem hominis operatio bonitatis est, non poterit ea bonitas sine suis dotibus, id est sine sensibus et adfectibus, per quos administratur aduersus creatorem, ne sic quoque inrationalis praescribatur, si careat et sensibus et adfectibus debitis. haec multo plenius defendemus in causa creatoris, in qua et exprobrantur.
At hic sufficit peruersissimum deum ostendi in ipso praeconio solitariae bonitatis, qua nolunt ei adscribere eiusmodi motus animi, quos in creatore reprehendunt. si enim neque aemulatur neque irascitur neque damnat neque uexat. utpote qui nec iudicem praestat, non inuenio, quomodo illi disciplinarum ratio consistat, et quidem plenior. quale est enim. ut praecepta constituat non executurus, ut delicta prohibeat non uindicaturus, quia non iudicaturus, extraneus scilicet ab omnibus sensibus seueritatis et animaduersionis? cur enim [*]( 1 qd M, quod R curabit R3, curauit MRl 2 concupiit <et curauit; fort, cf. l. 5 et 8 3 Marcione Urs 6 ipsum om. F dominum, hominis unlgo hominis-curans om. F 10 aduersuB •• eum M liberaturus. et ea Urs: hberaturus eum MB:iF, liberaturus cum R1 11 autem scrij*#i: enim MR, om. F 13 indignatio bilia JS3, indignabilie JURI 15 procurrat M 16 non poterit sc. esse, secundum, ellipsin auctori solleinnem 17 quos R::, quom lIIBI 19 hoc F )
327
prohibet admitti quod non defendit admissum, cum multo rectius non prohibuisset quod defensurus non esset quam ut non defenderet quod prohibuisset? immo et permisisse directo debuit, sine causa prohibiturus, ut non defensurus. nam et nunc tacite permissum est quod sine ultione prohibetur. et utique non aliud prohibet admitti quam quod non amat fieri. stupidissimus ergo qui non offenditur facto quod non amat fieri, quando offensa comes sit frustratae uoluntatis. aut si offenditur, debet irasci; si irascitur, debet ulcisci. nam et ultio fructus est irae et ira debitum offensae et offensa, ut dixi, comes frustratae uoluntatis. sed non ulciscitur; ergo nec offenditur, si non offenditur, ergo nec laeditur uoluntas eius, cum fit quod noluit fieri: et fit iam delictum secundum uoluntatem eius. quia non fit aduersus uoluntatem quod non laedit uoluntatem. aut si hoc erit diuinae uirtutis siue bonitatis, nolle quidem fieri et prohibere fieri, non moueri tamen, si fiat, dicimus iam motum esse illum, qui noluit, et uane non moueri ad factum qui motus sit ad non faciendum. I quando noluit fieri; nolendo enim prohibuit. non autem et iudicauit nolendo fieri et idcirco prohibendo? non faciendum enim iudicauit et prohibendo pronuntiauit. ergo et ille iam iudicat. si indignum est deum iudicare, aut si eatenus dignum est deum iudicare, qua tantummodo nolit et prohibeat non etiam defendat admissum, atquin nihil deo tam indignum quam non exequi quod noluit et prohibuit admitti: primo, quod qualicunque sententiae suae et legi debeat uindictam in auctoritatem et obsequii necessitatem, secundo, quia (boni) aemulum sit necesse est quod noluit admitti et
[*]( i 4 ut non M, non ut R 6 non (alt. loco) om. P 7 stupedissimus M (corr. m. 1) 12 si srripsi: sed MR 13 noluit fieri M, fieri noluit H 16 non. moneri M 17 qui noluit-faciendum = quando noluit-prohibuit. secundam recensionem eam esse puto, quam prius auctor acopsmt . 20 autem scripsi: enim MR 21 prohibendo scripsi: prohibendum MR 24 admissum, atquin van der Vliet: admissum. atquin uulgo 28 boni addidi ) 328
nolendo prohibuit, malo autem parcere deum indignius sit quam animaduertere, et quidem deo optimo, qui non alias plane bonus sit, nisi mali aemulus, uti boni amorem odio mali exerceat et boni tutelam expugnatione mali impleat.