Ceterum si, qua nouum deum praedicans, ueteris dei legem cupiebat excludere, quare de deo quidem nouo nihil praescribit, sed de uetere lege solummodo, nisi quoniam fide manente in creatorem sola lex eius concessare debebat? ut et psalmus ille praececinerat: disrumpam ua a nobis is uincula eorum et abiciamus eorum iugum a nobis; ex quo scilicet tumultuatae sunt gentes et populi meditati sunt inania, adstitel\'unt reges terrae et magi stratus conuenerunt in unum aduersus dominum et aduersus Christum eius. et utique, si alius deus praedicaretur a Paulo, nulla disceptatio esset seruandae legis necne, non pertinentis scilicet ad dominum nouum et aemulum legis. ipsa enim dei nouitas atque diuersitas abstulisset non modo quaestionem ueteris et alienae legis uerum omnem eius mentionem. sed hic erat totus status quaestionis, quid, cum idem deus legis in Christo praedicaretur, legi eius derogaretur. stabat igitur fides semper in creatore et Christo eius, sed conuersatio et disciplina nutabat. nam et alii de idolothyto edendo, alii de mulierum uelamento, alii de nuptiis uel repudiis, nonnulli et de spe resurrectionis disceptabant, de deo nemo. nam (si) fuisset haec quoque quaestio disceptata, et ipsa apud apostolum inueniretur, uel quanto principalis. quodsi post apostolorum tempora adulterium ueritas passa est circa dei regulam, [*](11] PS. 2, 3. 13] Ps. 2, 1. 2. 24] cf. I Cor. cap. 10. 25] cf. I Cor. cap 11. cf. I Cor. cap. 7. 26J cf. I Cor. cap. 15. ) [*]( 1 sententia apostoli M, apostoli sententia R 4 qui R, quae MF 7 si quasi Rig 11 praececinerat JI, praecinuerat R a nobis uincula Bf, uincula a nobis R 15 conuenerunt JfF, circumuenerunt R 21 totius susp. Eng quid scripsi: quod MR 22 legi MRl, lege R3 24 alii dei de F 26 si R3, om. MRX )
318
ergo iam apostolica traditio nihil passa est in tempore suo circa dei regulam, et non alia agnoscenda erit traditio apostolorum quam quae hodie apud ipsorum ecclesias editur. nullam autem apostolici census ecclesiam inuenias, quae non in creatore christianizet. aut si hae erunt a primordio corruptae. quae erunt integrae? nimirum aduersariae creatoris. exhibe ergo aliquam ex tuis apostolici census, et obduxeris. igitur cum omnibus modis constet alium deum in regula sacramenti istius non fuisse a Christo usque ad Marcionem quam creatorem, satis iam et probatio nostra munita est, qua ostendimus notitiam dei haeretici ex euangelii et legis separatione coepisse, et definitio superior instructa est, non esse credendum deum, quem homo de suis sensibus composuerit, nisi plane prophetes. id est non de suis sensibus. quod si Marcion poterit dici, debebit etiam probari; ** nihil retractare oportebit. hoc enim cuneo ueritatis omnis extruditur haeresis, cum Christus non alterius dei quam creatoris circumlator ostenditur.
Sed quomodo funditus euertetur antichristus, nisi ceteris quoque iniectionibus eius elidendis locus detur. relaxata praescriptionum defensione? accedamus igitur iam hinc ad ipsam dei personam, uel potius umbram et phantasma secundum Christum ipsius. per idque examinetur, per quod creatori praefertur. et utique erunt regulae certae ad examinandam dei bonitatem. sed prius est, ut inueniam illam et adprehendam. et ita ad regulas perducam. cum enim circumspicio tempora, nusquam est a primordio materiarum et introitu causarum. cum quibus debuerat inueniri, exinde agens, quo agere habuit. erat enim iam et mors et aculeus mortis, delictum, et ipsa malitia creatoris. aduersus quam subuenire deberet alterius [*]( 281 cf. I Cor. lf>. 56. ) [*]( 1 iam .J..-łlR, iam et F 3 ecclesias-census om. F 11 haeretici MS\\ haeretice Rl 15 lacunam signaui: si non poterit probari supplenda censeo oportebit scripsi: oportebat MR 18 euertetur R, enentetur MF 23 cxaminandum F 26 introitu M, in introitu R 27 quo MR (cf. 336, 27), quod lll\'s agere scripsi: agi MR 28 et inors M, mors R )
319
dei bonitas, t primae huic regulae diuinae bonitatis occurrens, si se naturalem probaret, statim succurrens, ut causa coepit. omnia enim in deo naturalia et ingenita esse debebunt, ut sint aeterna, secundum statum ipsius, ne obuenticia et extranea reputentur ac per hoc temporalia et aeternitatis aliena. ita et bonitas perennis et iugis exigetur in deo, quae in thesauris naturalium proprietatum reposita et parata antecederet causas et materias suas, et primam quamque susciperet, non despiceret et destitueret, si antecedebat. denique non minus et hic quaeram, cur non a primordio operata sit bonitas eius, quam de ipso quaesiuimus, cur non a primordio sit reuelatus? quidni? qui per bonitatem reuelari haberet, si qui fuisset. non posse quid deo non licet, nedum naturalibus suis fungi. quae si continentur, quo minus currant, naturalia non erunt. et otium enim sui natura non nouit; hinc censetur, si agat. sic nec noluisse uidebitur exercere bonitatem, interim naturae nomine. natura enim se non potest nolle, quae se ita dirigit, ut, si cessauerit, non sit. sed cessauit aliquando in deo Marcionis de opere bonitas: ergo non fuit naturalis bonitas, quae potuit aliquando cessasse, quod naturalibus non licet. et si non erit naturalis, iam nec aeterna credenda nec deo par. quia non aeterna, dum non naturalis, quae denique nullam sui perpetuitatem aut de praeterito constituat aut de futuro repromittat. nam ut a primordio non fuit, et in finem sine dubio non erit. potest enim et non esse quandoque, sicut non fuit aliquando. igitur cum constet in primordio cessasse bonitatem dei illius — (non) enim a primordio liberauit hominem — et uoluntate potius eam quam infirmitate cessasse, iam uoluntas subpressae bonitatis finis inuenietur malignitatis.
[*]( 1 uerba primae-occurrens et statim-coepit (l. 2) suo loco extare uix crediderim; si supra 318, 27 post inueniri inserueris, nihil desiderabis. 2 coepit R, cepit MF 4 obuenticia M, obuenientia R uulgo 9 non minus tft hicifaut liicnon minusJJ 12 quiduisZa? 14quaesi22,quasiilf 15agat Ciacconius: agatur MR 17 ae ,M:RJ (priore loco), si Rl 18 ceasauerit fort. 19 bonitas Pam: bonitatis MR 24 nam-erit bis in M comparent ut a primordio scripsi: et a primordio MR 27 (non) enim W, enim MRl ) 320
quid enim tam malignum quam nolle prodesse cum possis,, quam utilitatem cruciare, quam iniuriam sinere? totum denique creatoris elogium in illum rescribetur, qui saeuitias eius i bonitatis suae mora iuuit. nam in cuius manu est quid ne fiat, eius iam deputatur, cum fit. homo damnatur in mortem ob unius arbusculae delibationem, et exinde proficiunt delicta cum poenis et pereunt iam omnes, qui paradisi nullum caespitem norunt. et hoc melior aliqui deus aut nescit aut sustinet? si ut ex hoc melior inueniretur, quanto creator deterior haberetur. satis et in isto consilio malitiosus, qui et illum uoluit oneratum, operationibus eius admissis, et saeculum in uexatione detinuit. quid de tali medico iudicabis, qui nutriat morbum mora praesidii et periculum extendat dilatione remedii, quo pretiosius aut famosius curet? talis et in deum Marcionis dicenda sententia est, mali permissorem, iniuriae fautorem, gratiae lenocinatorem, benignitatis praeuaricatorem, quam non statim causae suae exhibuit; plane exhibiturus, si natura bonus et non accessione, si ingenio optimus et non disciplina, si ab aeuo deus et non a Tiberio, immo, quod uerius, a Cerdone et Marcione.
Tiberio nunc deus ille praestiterit, ut imperio eius diuina bonitas in terris dedicaretur,
aliam illi regulam praetendo: sicut naturalia, ita rationalia esse debere in deo omnia. exigo rationem bonitatis, quia nec aliud quid bonum haberi liceat, quod non rationaliter bonum sit, nedum ut ipsa bonitas inrationalis deprehendatur. facilius malum, cui rationis aliquid adfuerit, pro bono habebitur quam ut bonum ratone desertum non pro malo iudicetur. nego rationalem bonitatem\', dei Marcionis iam hoc primo, quod in salutem processerit; hominis alieni. scio dicturos atquin hanc esse principalem \' [*]( 2 utilitatem cruciare MF, utilitate cruciari R 6 proficiunt.JfF, prosiliuut R 9 si ut MR3, sicut R1 haberetur, satis van der Vliet: haberetur? sati, MHIgo 10 satis est susp. Eng oneratum R. honeratum MF 11 admissiti, et Pam: admiaiaset MRl, admissi et R3 16 praeuacatorem M 17 exhibiturus, si natura. bonus, eshibiturusMZJ 21 diuina bonitas in terris R, dinina in terris bonitas M dedicaretur. aliam uulgo: satis infeliciter kic distmguuntur capita 22 ita rationalia MR, naturalia F esse debere M, esse R )
321
et perfectam bonitatem, cum sine ullo debito familiaritatis iri extraneos uoluntaria et libera effundatur, secundum quam inimicos quoque nostros et hoc nomine iam extraneos diligere iubeamur. cur ergo non a primordio hominem respexit. a primordio extraneum? cessando praeiudicauit cum extraneo nihil sibi esse. ceterum disciplinam diligendi extraneum uel inimicum antecessit praeceptum diligendi proximum tamquam te ipsum. quod etsi ex lege creatoris, et tu quoque illud excipere debebis, ut a Christo non destructum, sed potius exstructum. nam quo magis proximum diligas, diligere iuberis inimicum et extraneum. exaggeratio est debitae bonitatis exactio indebitae. antecedit autem debita indebitam, ut principalis, ut dignior, ut ministra et comite sua [id est indebita] prior. igitur cum prima bonitatis ratio sit in rem suam exhiberi ex iustitia, secunda autem in alienam ex redundantia iustitiae super scribarum et Pharisaeorum, quale est secundam ei rationem referri, cui deficit prima, non habenti proprium hominem ac per hoc quoque exiguae? porro exigua, quae suum non habuit, quomodo in alienum redundauit? exhibe principalem rationem, et tunc uindica sequentem. nulla res sine ordine rationalis potest uindicari; tanto abest, ut ratio ipsa in aliquo ordinem amittat. sit nunc et a secundo gradu incipiens ratio bonitatis, in extraneum scilicet: nec secundus
[*]( 2] cf. Matth. 5, 44; Luc. 6, 27. 7] cf. Leu. 19, 18; Matth. 5, 43. 9J cf. Matth. 5, 17. 16] cf. Matth. 5, 20. ) [*]( 2 effandatur scripsi: effunditur MR 4 cur M, cum R uulgo hotninem—primordio om. F 5 extraneum, cessando unlgo 8 et-quoque ut saepius; ceterum facillime rescripseris: est, tu quoque 9 Chrieto <tuo> fort. 13 ut ministra MF, ministra B uulgo id est indebita seclusi indebita. prior igitur uulgo 17 ei scil. bonitati; aliter enim non intellegetur quod infra sequitur exiguae. sed cum propter illud non habenti proprium hominem paene necessario intellegendutn sit ei scil. deo Marcionis, ne»cio an spuria sint iudicanda uerba ac-redundauit cui iILL, acilicet iuuando alium, eui Pam (ex cod. N, qui habet haec uerba s. u. a manu librarit ipsius addita) habenti Lat: habentis MR 19 exhibe Big: exhibere MB 21 ratio ipsa id eat deus 23 bonitatis eoniumge eum gradu ) [*]( XXXXVII. Tert. III. ) [*]( 21 ) 322
illi gradus ratione constabit, alio modo destructus. tunc enim rationalis habebitur uel secunda in extraneum bonitas, si sine iniuria eius operetur, cuius est res. quamcumque bonitatem iustitia prima efficit rationalem. sicut in principali gradu, cum in rem suam exhibetur, rationalis erit si iusta sit, sic et in extraneum rationalis uideri poterit, si non sit iniusta. ceterum qualis bonitas quae per iniuriam constat, et quidem pro extraneo? fortasse enim pro domestico aliquatenus rationalis habeatur bonitas iniuriosa. pro extraneo uero, cui nec proba legitime deberetur, qua ratione tam iniusta rationalis defendetur? quid enim iniustius, quid iniquius et improbius quam ita alieno benefacere seruo, ut domino eripiatur, ut alii uindicetur, ut aduersus caput domini subornetur, et quidem, quod indignius, in ipsa adhuc domo domini, de ipsius adhuc horreis uiuens, sub ipsius adhuc plagis tremens? talis adsertor etiam damnaretur in saeculo, nedum plagiator. non aliter ** deus Marcionis, inrumpens in alienum mundum, eripiens deo hominem, patri filium, educatori aluminum, domino famulum, ut eum efficiat deo impium, patri inreligiosum, educatori ingratum, domino nequam. oro te, si rationalis bonitas talem facit, qualem faceret inrationalis? non putem impudentiorem quam qui in aliena aqua alii deo tingitur, ad alienum caelum alii deo expanditur, in aliena terra alii deo sternitur, super alienum panem alii deo gratiarum actionibus fungitur, de alienis bonis ob alium deum nomine elemosynae et dilectionis operatur. quis iste deus tam bonus, ut homo ab illo malus fiat, tam propitius, ut alium illi deum, et dominum quidem ipsius, faciat iratum?