Sed iudicat plane malum nolendo et damnat prohibendo, dimittit autem non uindicando et absoluit non puniendo. o deum ueritatis praeuaricatorem, sententiae suae circumscriptorem! timet damnare quod damnat. timet odisse quod non amat, factum sinit quod fieri non sinit, mauult ostendere quid nolit quam probare. hoc erit bonitas imaginaria, disciplina phantasma et ipsa, transfunctoria praecepta, secura delicta. audite, peccatores, quique nondum hoc estis, ut esse possitis:\' deus melior inuentus est, qui nec offenditur nec irascitur nec ulciscitur, cui nullus ignis coquitur in gehenna, cui nullus dentium frendor horret in exterioribus tenebris: bonus tantum est. denique prohibet delinquere, sed litteris solis. in uobis est, si uelitis illi obsequium subsignare. ut honorem deo habuisse uideamini; timorem enim non uult atque adeo prae se ferunt Marcionitae, quod deum suum omnino non timeant. \'malus enim\', inquiunt, \'timebitur, bonus autem diligetur\', stulte, quem dominum appellas negas timendum, cum hoc nomen potestatis sit, etiam timendae? at quomodo diliges, nisi timeas non diligere? plane nec pater tuus est, in quem competat et amor propter pietatem et timor propter potestatem, nec legitimus dominus, ut diligas propter humanitatem et timeas propter disciplinam. sic denique plagiarii diliguntur, non etiam timentur. non enim timebitur nisi iusta et ordinaria dominatio. diligi autem potest etiam adultera; sollicitatione enim con-, stat, non auctoritate, et adulatione. non potestate. quid denique [*]( 14] cf.Matth. 5,30; 18,8. Marc. 9,48. 15] cf.Matth. 8,12; Luc. 13,2*. 1 prohibuit. malo uulgo 3 plane M, plene R uulgo 4 et MR3, ut h= ) [*]( 7 sententiae M (syll. Bcn in ras.) 8 non om. F 11 phantasma. et ipsa transfunctoria uulgo 14 coquitur (qu ex g a m. 1) M geenna Mil (h s. u. add. m. 1) 16 literis M 18 prae se ferunt MIP, se prarferunt Rl 20 enim scripsi: autem MR diligetur 2tf, diligitur R 22 etiam om. F at lt, aut Jf 26 placiarii M. )
329
adulantius quam delicta non exequi? age itaque, qui deum non times quasi bonum, quid non in omnem libidinem ebullis, summum, quod sciam, fructum uitae omnibus, qui deum non timent? quid non frequentas tam sollemnes uoluptates circi furentis et caueae saeuientis et scaenae lasciuientis? quid non et in persecutionibus statim oblata acerra animam negatione lucraris? absit, inquis, absit! ergo iam times delictum et timendo probasti illum timeri, qui prohibet delictum. aliud est, si eadem dei tui peruersitate quae non times obseruas, qua et ille quod non uindicat prohibet. — multo adhuc uanius, cum interrogati: quid fiet peccatori cuique die illo? respondent abici illum. qua? si ab oculis, nonne et hoc iudicio agitur? iudicatur enim abiciendus, et utique iudicio damnationis; nisi si in salutem abicitur peccator, ut et hoc deo optimo competat. et quid erit abici, nisi amittere id, quod erat consecuturus. si non abiceretur, id est salutem? ergo salutis in detrimentum abicietur, et hoc decerni non poterit nisi ab irato et offenso et executore delicti, id est iudice.
Exitus autem illi abiecto quis? \'ab igni\', inquiunt, \'creatoris deprehendetur\'. adeone nullum habet elemeutum uel in hanc causam prouisum, quo peccatores suos uel sine saeuitia releget, ne illos dedat creatori? quid tunc creator? credo. sulphuratiorem eis gehennam praeparabit, ut blasphemis suis scilicet; nisi quod deus zelotes fortassean desertoribus aduersarii sui parcat. o deum usquequaque peruersum, ubique inrationalem, in omnibus uanum, atque ita neminem! cuius non statum, non condicionem, non naturam, non ullum ordinem uideo consistere, iam nec ipsum fidei eius sacramentum. cui enim rei baptisma quoque apud eum exigitur? si remissio [*]( 1 lege itaque F 4 circi furentis MH3G, circumfurenteia Bl, circum forentis F 9 quae scripsi: quem MR 11 die illo Lat: dei illorum MR respondent (scil. Marcionitae cf. 328, 18 sqq.) MM, respondebunt Lat 12 abici illum. qua? si ab oculis, nonne scripsi: abici illum quasi ab ocalis. nonne uulgo 13 nisi si MF, nisi R 14 abicitur M, abiciatur R, abicietur F 19 igni M, igne R 23 sulphuratiorem R:I, sulphuratonem M, sulphurationem li1 praeparabit B:J, praeparauit MRl )
330
delictorum est, quomodo uidebitur delicta dimittere qui non uidebitur retinere, quia, si retineret, iudicaret? si absolutio mortis est, quomodo absoluet a morte qui non deuinxit ad mortem? damnasset enim, si a primordio deuinxisset. si regeneratio est hominis, quomodo regenerat qui non generauit? iteratio enim non competit ei, a quo quid nec semel factum est. si consecutio est spiritus sancti, quomodo spiritum adtribuet qui animam non prius contulit? quia suffectura est quodammodo spiritus animae. signat igitur hominem numquam apud se resignatum, lauat hominem numquam apud se coinquinatum. et in hoc totum salutis sacramentum carnem mergit exortem salutis? nec rusticus terram rigabit fructum non relaturam. nisi tam uanus quam deus Marcionis. proinde. cum tantam sine sarcinam siue gloriam infirmissimae aut indignissimae carni imponit sanctitatem, quid aut onerat infirmam aut exornat indignam? quid non salute remunerat quam onerat uel exornat? quid fraudat mercedem operis, non rependens carni salutem? quid et honorem sanctitatis in illa mori patitur?
Quid dicam autem de disciplinae uanitate, qua sanctificat substantiam sanctam? non tingitur apud illum caro. nisi uirgo, nisi uidua, nisi caeleps, nisi diuortio baptisma mercata, quasi non etiam spadonibus ex nuptiis nata. sine dubio ex damnatione coniugii institutio ista constabit. uideamus, an iusta, non quasi destructuri felicitatem sanctitatis, ut aliqui Nicolaitae, adsertores libidinis atque luxuriae, sed qui sanctitatem sine nuptiarum damnatione nouerimus et sectemur et praeferamus, non ut malo bonum, sed ut bono melius. non enim proicimus, sed deponimus nuptias, nec praescribimus. [*]( 25] cf. Apoc. 2, 6. 15. ) [*]( 2 si retineret, iudicaret scriptti: retineret, si iudicaret MJt 3 absolnet scripsi: absolueret MR deuixit M 4 damnasset... deuinxisset seripsi: deuinxisaet.... damnasset MR 9 animae scripsi: anima ME 13 quam deus M, ut deus R cum MR, cur Lat 15 aut (prius) Urs: autem R. om. M 17 rependens M, reprehendens R 19 uerba: quid dicam-sanctam, quae in libris mss. paulo supra 1.15 post imponit sanctitatem legnntur. huc Iranstuli 20tinguitur M 25 libidinis atque et nuptiarum (2G)in ras. 3f )
331
sed suademus sanctitatem, seruantes et bonum et melius pro uiribus cuiusque sectando, tunc denique coniugium exerte defendentes, cum inimice accusatur spurcitiae nomine in destructionem creatoris, qui proinde coniugium pro rei honestate benedixit in crementum generis humani, quemadmodum et uniuersum conditionis in integros et bonos usus. non ideo autem et cibi damnabuntur, quia operosius exquisiti in gulam committunt, [tunc] nec uestitus ideo accusabuntur, quia pretiosius comparati in ambitionem tumescunt. sic nec matrimonii res ideo despuentur, quia intemperantius diffusae in luxuriam inardescunt. multum differt inter causam et culpam, inter statum et excessum. ita huiusmodi non institutio, sed exorbitatio reprobanda est, secundum censuram institutoris ipsius, cuius est tam: crescite et multiplicamini, quam et: non adulterabis et uxorem proximi tui non concupisces, morte punientis et incestam, sacrilegam atque monstrosam in masculos et in pecudes libidinum insaniam. sed et si nubendi iam modus ponitur, quem quidem apud nos spiritalis ratio paracleto auctore defendit, unum in fide matrimonium praescribens, eiusdem erit modum figere, qui modum aliquando diffuderat; is colliget, qui sparsit; is caedet siluam. qui plantauit: is metet segetem, qui seminauit; is dicet: superest, ut et qui uxores habent sic sint atque si non habeant, cuius et retro fuit: crescite et multiplicamini: eiusdem finis, cuius et initium. non tamen ut accusanda caeditur silua, nec ut damnanda secatur seges, sed ut tempori suo parens. sic et conubii res non ut mala securem et falcem admittit sanctitatis, sed ut matura defungi, ut ipsi sanctitati reseruata, cui cedendo praestaret esse. unde
[*]( 5] cf. Gen. 1, 28. 14] Gen. 1, 28. 15] Eiod. 20. 17. 16] cf. Leu. 20, 11—17. 23] I Cor. 7, 29. ) [*]( 2 sectandum fort. 5 in crementum R, incrementum MF ■ 8 tunc teclim: ut R3uulgo 16 monstrosam M, monstruosam R, raenstruosam F 21 diffunderat M 23 atque si M, quasi R uulgo 25 ut om. R 29 ipsi (i ex a) M cedendo Kellnerus: caedendo JIR, credendo F praestaret esse MRl, praestaret < et) esse JR3, praestaret messem Oehlerus ) 332
iam dicam deum Marcionis, cum matrimonium ut malum et impudicitiae negotium reprobat, aduersus ipsam facere sanctitatem, cui uidetur studere. materiam enim eius eradit, quia si nuptiae non erunt, sanctitas nulla est. uacat enim abstinentiae testimonium, cum licentia eripitur, quoniam ita quaedam in diuersis probantur. sicut et uirtus in infirmitate perficitur, sic et abstinentia nubendi in facultate dinoscitur. quis denique abstinens dicetur sublato eo, a quo abstinendum est? quae temperantia gulae in fame? quae ambitionis repudiatio in egestate? quae libidinis infrenatio in castratione? iam uero sementem generis humani compescere totum nescio an hoc quoque optimo deo congruat. quomodo enim saluum hominem uolet quem uetat nasci. de quo nascitur auferendo? quomodo habebit in quo bonitatem suam signet, quem esse non patitur? quomodo diliget cuius originem non amat? timet forsitan redundantiam subolis, ne laboret plures liberando, ne multos faciat haereticos, ne generosiores habeat Marcionitas ex Marcionitis. non erit humanior duritia Pharaonis nascentium enecatrix? nam ille animas adimit, hic non dat; ille aufert de uita, hic non admittit in uitam. nihil apud ambos de homicidio differt. sub utroque homo interficitur: sub altero iam editus, sub altero edendus. gratus esses. o dee haeretice. si esses, in dispositionem creatoris, quod marem et feminam miscuit: utique enim et Marcion tuus ex nuptiis natus est.
Satis haec de deo Marcionis, quem et definitiones unicae diuinitatis et condiciones statuum eius omnino non esse confirmant. sed et totius opusculi series in hoc utique succedet. proinde. si cui minus quid uidemur egisse, speret reseruatum [*]( 6] II Cor. 12, 9. 18] cf. Exod. 1, 22. ) [*]( 11 totum -- in totum, ut saepius 12 optimo R, optime M lo diliget ENg: diligit MR 16 forsitam M 18 humanior MRl, immanior li3 uulgo faraonis M 19 enecatrix. nain uulgo 20 de uita M, a nita R a homicidio Oehlerus (mmdolte) 22 si esses, in scripsi: si isses in MR 26 statuam R:\', statum MRX confirmant R3, confirmantes MRl 27 succedet scripsi: succedit MR )
333
suo tempori. sicut et ipsarum scripturarum examinationem, quibus Marcion utitur.