Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Denique ad patrocinium Petri ceterorumque apostolorum ascendisse Hierosolymam post annos quatuordecim scribit, ut conferret cum illis de evangelii sui regula, ne in vacuum tot annis cucurrisset aut curreret, si quid scilicet citra formam illorum evangelizaret. Adeo ab illis probari et constabiliri desiderarat, quos, si quando, vultis Iudaismi magis adfines subintellegi. Cum vero nec Titum dicit circumcisum, iam incipit ostendere solam circum cisionis quaestionem ex defensione adhuc legis concussam ab eis quos propterea falsos et superinducticios fratres appellat, non aliud statuere pergentes quam perseverantiam legis, ex fide sine dubio intergra creatoris, atque ita pervertentes evangelium, non interpolatione scripturae, qua Christum creatoris effingerent, sed retentione veteris disciplinae, ne legem creatoris excluderent. Ergo propter falsos, inquit, superinducticios fratres, qui subintraverant ad speculandam libertatem nostram, quam habemus in Christo, ut nos subigerent servituti, nec ad horam cessimus subiectioni. Intendamus enim et sensui ipsi et causae eius, et apparebit vitiatio scripturae. Cum praemittit, Sed nec Titus, qui mecum erat, cum esset Graecus, coactus est circumcidi, dehinc subiungit, Propter superinducticios falsos fratres, et reliqua, contrarii utique facti incipit reddere rationem, ostendens propter quid fecerit quod nec fecisset nec ostendisset, si illud propter quod fecit non accidisset. Denique dicas velim, si non subintroissent falsi illi fratres ad speculandam libertatem eorum, cessissent subiectioni? Non opinor. Ergo cesserunt, quia fuerunt propter quos crederetur. Hoc enim rudi fidei et adhuc de legis observatione suspensae competebat, ipso quoque apostolo ne in vacuum cucurrisset aut curreret su-

specto. Itaque frustrandi erant falsi fratres, speculantes libertatem Christianam, ne ante eam in servitutem abducerent Iudaismi quam Paulus sciret se non in vacuum cucurrisse, quam dexteras ei darent antecessores, quam ex censu eorum in nationes praedicandi munus subiret. Necessario igitur cessit ad tempus, et sic ei ratio constat Timotheum circumcidendi et rasos introducendi in templum, quae in Actis edicuntur, adeo vera, ut apostolo consonent profitenti factum se ludaeis Iudaeum, ut Iudaeos lucrifaceret, et sub lege agentem propter eos qui sub lege agerent, sic et propter superinductos illos, et omnibus novissime omnia factum, ut omnes lucraretur. Si haec quoque intellegi ex hoc postulant, id quoque nemo dubitabit, eius dei et Christi praedicatorem Paulum cuius legem quamvis excludens interim, tamen pro temporibus admiserat, statim amoliendam si novum deum protulisset. Bene igitur quod et dexteras Paulo dederunt Petrus et Iacobus et Ioannes, et de officii distributione pepigerunt, ut Paulus in nationes, illi in circumcisionem, tantum ut meminissent egenorum, et hoc secundum legem creatoris, pauperes et egenos foventis, sicut in evangelii vestri retractatu probatum est. Adeo constat de lege sola fuisse quaestionem, dum ostenditur quid ex lege custodiri convenerit. Sed reprehendit Petrum non recto pede incedentem ad evangelii veritatem. Plane reprehendit, non ob aliud tamen quam ob inconstantiam victus, quem pro personarum qualitate variabat, timens eos qui erant ex circumcisione, non ob aliquam divinitatis perversitatem, de qua et aliis in faciem restitisset, qui de minore causa conversationis ambiguae Petro ipsi non pepercit. Sed quomodo Marcionitae volunt credi? De cetero pergat apostolus, negans ex operibus legis iustificari hominem, sed ex fide. Eiusdem tamen dei cuius et lex. Nec enim laborasset fidem a lege discernere, quam diversitas ipsius divinitatis ultro discrevisset, si fuisset. Merito non reaedificabat quae destruxit. Destrui autem lex habuit ex quo vox loannis clamavit in eremo: Parate vias domini, ut fierent rivi et colles et montes repleti et humiliati, et tortuosa et aspera
in rectitudinem et in campos, id est, legis difficultates in evangelii facilitates. Meminerat iam et psalmi esse tempus: disrumpamus a nobis vincula eorum, et abiiciamus a nobis iugum ipsorum, ex quo tumultuatae sunt gentes et populi meditati sunt inania; astiterunt reges terrae et magistratus congregati sunt in unum adversus dominum et adversus Christum ipsius; ut iam ex fidei fibertate instificetur homo, non ex legis servitute, quia iustus ex fide vivit. Quodsi prophetes Abacum praenuntiavit, habes et apostolum prophetas confirmantem, sicut et Christus. Eius crgo dei erit fides, in qua vivet iustus, cuius et lex, in qua non iustihcatur operarius. Proinde si in lege maledictio est, in fide vero bensdictio, utrumque habes propositum apud creatorem: ecce posui, inquit, ante te maledictionem et benedictionem. Non potes distantiam vindicare, quae etsi rerum est, non ideo auctorum, quae ab uno auctore proponitur. Cur autem Christus factus sit pro nobis maledictio , ipso apostolo edocente manifestum est, quam nobiscum faciat, id est, secundum fidem creatoris. Neque enim quia creator pronuntiavit: maledictus omnis in ligno suspensus, ideo videbitur alterius dei esse Christus et ideirco a creatore iam tunc in lege maledictus. Et quomodo praemaledixisset eum creator, quem ignorat? Cur autem non magis competat creatori filium suum dedisse maledictioni suae, quam illi deo tuo subdidisse maledictioni, et quidem pro homine alieno? Denique si atrox videtur hoc in creatore circa filium, proinde tuo in deo; si vero rationale et in tuo, proinde et in meo, et magis in meo. Facilius enim crederetur eius esse, per maledictionem Christi benedictionem prospexisse bomini, qui et maledictionem aliquando et benedictionem proposuerit ante hominem, quam qui neutrum unquam sit apud te professus. Accepimus igitur benedictionem spiritalem per fidem, inquit, ex qua scilicet vivet iustus, secundum creatorem. Hoc est ergo, quod dico eius dei fidem esse, cuius est forma gratiae fidei. Sed et cum adiicit: omnes enim filii estis fidei, ostenditur, quid supra haeretica industria eraserit, mentionem scilicet Abrabae, qua nos apostolus filios Abrabae per fidem affirmat, secundum quam mentionem hic qunque filios fidei notavit. Ceterum quomodo filii fidei? et cuius fidei, si non Abrabae? Si enim Abrabam deo credidit, et deputatum est iustitiae, atque exinde pater multarum
nationum meruit nuncupari, nos autem credendo deo magis proinde iustificamur, sicut Abraham, et vitam proinde consequimur, sicut iustus ex fide vivit: sic fit ut et supra filios nos Abrahae pronuntiarit, qua patris fidei, et hic filios fidei, per quam Abraham pater nationum fuerat repromissus. Ipsum quod fidem a circumcisione revocabat, nonne Abrahae filios constituere quaerebat, qui in carnis integritate crediderat? Denique alterius dei fides ad formam dei alterius non potest admitti, ut credentes iustitiae deputet, ut iustos vivere faciat, ut nationes filios fidei dicat. Totum hoc eius est apud quem ante iam notum est sub eadem Abrahae mentione, dum ipso sensu revincatur.

Adhuc, inquit, secundum hominem dico: Dum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus positi, ad deserviendum eis. Atquin non est hoc humanitus dictum. Non enim exemplum est, sed veritas. Quis enim parvulus, utique sensu, quod sunt nationes, non elementis subiectus est mundi, quae pro deo suspicit? Illud autem fuit, quod cum, Secundum hominem, dixisset, tamen testamentum hominis nemo spernit aut superordinat. Exemplo enim humani testamenti permanentis divinum tuebatur. Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius. Non dixit seminibus, quasi pluribus, sed semini, tanquam uni, quod Christus est. Erubescat spongia Marcionis! Nisi quod ex abundanti retracto quae abstulit, cum validius sit illum ex his revinci quae servavit. Cum autem evenit impleri tempus, misit deus filium suum, utique is qui etiam ipsorum temporum deus est quibus saeculum constat, qui signa quoque temporum ordinavit, soles et Iunas et sidera et stellas, qui filii denique sui revelationem in extremitatem temporum et disposuit et praedicavit. In novissimis diebus erit manifestus mons domini,

et in novissimis diebus effundam de spiritu meo in omnem carnem, secundum loelem. Ipsius erat sustinuisse tempus impleri, cuius erat etiam finis temporis, sicut initium. Ceterum deus ille otiosus nec operationis nec praedicationis ullius atque ita nec temporis alicuius, quid omnino egit, quod efficeret tempus impleri el iam implendum sustineri? Si nihil, satis vanum est, ut creatoris tempora sustinuerit serviens creatori. Cui autem rei misit filium suum? ut eos, qui sub lege erant, redimeret; hoc est, ut efiiceret tortuosa in viam rectam et aspera in vias lenes, secundum Esaiam, ut vetera transirent et nova orirentur, lex nova ex Sion et sermo domini ex Hierusalem, et ut adoptionem filiorum acciperemus, utique nationes, quae filii non eramus. Et ipse enim lux erit nationum, et in nomine eius nationes sperabunt. Itaque ut certum esset, nos filios dei esse, misit spiritum suum in corda nostra, clamantem: Abba, pater. In novissimis enim, inquit, diebus effundam de meo spiritu in omnem carnem. Cuius gratia, nisi cuius et promissio gratiae? Quis pater, nisi qui et factor? Post has itaque divitias non erat revertendum ad infirma et mendica elementa. Elementa autem apud Romanos quoque etiam primae literae solent dici. Non ergo per mundialium elementorum derogationem a deo eorum avertere cupiebat, etsi diceudo supra: si ergo his, qui non natura sunt dei, servitis, physicae, id est, naturalis, superstitionis elementa pro deo habentis suggillat errorem, nec sic tamen elementorum deum taxans. Sed quae velit intelligi elementa, primas scilicet literas legis, ipse declarat. Dies observatis et menses ct tempora et annos et sabbata, ut opinor, et coenas puras et iciuraa et dies magnos. Cessare enim ab his quoque, sicut et circumcisione, oportebat ex decretis creatoris, qui et per Esaiam: neomenias vestras et sabbata et diem magnum non sustinebo, ieiunium et ferias et cerimonias vestras odit anima mea. Et per Amos,
Odi, reieci cerimonias vestras, et non odorabor in frequentiis vestris; item per Osee, Avertam universas iocunditates eius et cerimonias eius et sabbata et neomenias eius et omnes frequentias eius. Quae ipse constituerat, inquis, erasit? Magis quam alius; aut si alius, ergo ille adiuvit sententiam creatoris, auferens quae et ille damnaverat. Sed non huius loci quaestio cur leges suas creator infregerit. Sufficit quod infracturum probavimus, ut confirmetur nihil apostolum adversus creatorem determinasse, cum et ipsa amolitio legis a creatore sit. Sed ut furibus solet aliquid excidere de praeda in indicium, ita credo et Marcionem novissimam Abrahae mentionem dereliquisse, nullam magis auferendam, etsi ex parte convertit. Si enim Abraham duos liberos habuit, unum ex ancilla, et alium ex libera, sed qui ex ancilla, carnaliter natus est, qui vero ex libera, per repromissionem (quae sunt allegorica, id est aliud portendentia: haec sunt enim duo testamenta, sive duae ostensioues, sicut invenimus interpretatum, unum a monte Sina in synagogam Iudaeorum secundum legem generans in servitutem, aliud super omnem principatum generans, vim, dominationem, et omne nomen quod nominatur, non tantum in hoc aevo, sed et in futuro, quae est mater nostra, in quam repromisimus sanctam ecclesiam; ideoque adicit, Propter quod, fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae), utique manifestavit et Christianismi generositatem in filio Abrahae ex libera nato allegoriae habere sacramentum, sicut et Iudaismi servitutem legalem in filio ancillae, atque ita eius dei esse utramque dispositionem apud quem invenimus utriusque dispositionis delineationem. Ipsum quod ait, Qua libertate Christus nos manumisit, nonne eum constituit manumissorem qui fuit dominus? Alienos enim servos nec Galba manumisit, facilius liberos soluturus. Ab eo igitur praestabitur libertas
apud quem fuit servitus legis. Et merito. Non decebat manumissos rursus iugo servitutis, id est legis, adstringi, iam psalmo adimpleto: disrumpamus vincula eorum et abiiciamus a nobis iugum ipsorum, postquam archontes congregati sunt in unum adversus dominum et adversus Christum ipsius. De servitute igitur exemptos ipsam servitutis notam eradere perseverabat, circumcisionem, ex praedicationis scilicet propheticae auctoritate, memor dictum per Hieremiam: etr circumcidimi praeputia cordis vestri; quia et Moyses: circumcidetis duricordiam vestram, id est non carnem. Denique si circumcisionem ab alio deo veniens excludebat, cur etiam praeputiationem negat quiequam valere in Christo, sicut et circumcisionem? *) praeferre enim debebat aemulam eius, quam expugnabat, si ab aemulo circumcisionis deo esset. Porro quia et circumcisio et praeputiatio uni deo deputabantur, ideo utraque in Christo vacabat propter fidei praclationem, illius fidei, de qua erat scriptum: et in nominc eius nationes credent, illius fidei, quam
dicendo per dilectionem perfici, sic quoque creatoris ostendit. Sive enim dilectionem dicit quae in deum, et hoc creatoris est, Diliges deum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex totis viribus tuis, sive quae in proximum, Et proximum tuum tanquam te, creatoris est. Qui autem turbat vos, iudicium feret. A quo deo? Ab optimo? Sed ille non iudicat. A creatore? Sed nec ille damnabit assertorem circumcisionis. Quodsi non erit alius qui iudicet nisi creator, iam ergo non damnabit legis defensores nisi qui ipse eam cessare constituit. Quid nunc, si et confirmat illam ex parte qua debet? Tota enim, inquit, lex in vobis adimpleta est: Diliges proximum tuum tanquam te. Aut si sic vult intellegi, Adimpleta est, quasi iam non adimplenda, ergo non vult ut diligam proximum tanquam me, ut et hoc cum lege cessaverit. Sed perseverandum erit semper in isto praecepto. Ergo lex creatoris etiam ab adversario probata est, nec dispendium, sed compendium ab eo consecuta est, redacta summa in unum iam praeceptum. Sed nec hoc alii magis competit quam auctori. Atque adeo cum dicit, Onera vestra invicem sustinete, et sic adimplebitis legem Christi, si hoc non potest fieri nisi quis diligat proximum sibi tanquam se, apparet, Diliges proximum tibi tanquam te, per quod auditur, Invicem onera vestra portate, Christi esse legem, quae sit creatoris, atque ita Christum creatoris esse, dum Christi est lex creatoris. Erratis, deus non deridetur. Atquin derideri potest deus Marcionis, qui nec irasci novit nec ulcisci. Quod enim severit homo, hoc et metet. Ergo retributionis et iudicii deus intentat. Bonum autem facientes non fatigemur, et dum habemus tempus, operemur honum. Nega creatorem bonum facere praecepisse, et diversa doctrina sit diversae divinitatis. Porro si retributionem praedicat, ab eodem erit et corruptionis messis et vitae. Tempore autem suo metemus, quia et Ecclesiasticus, Tempus, inquit, erit omni rei. Sed et mihi, famulo creatoris, mundus crucifixus est, non tamen deus mundi, et ego mundo, non tamen deo mundi. Mundum enim, quantum ad conversationem eius, posuit, cui renuntiando mutuo transfigimur et invicem morimur. Persecutores vocat Christi. Cum vero adicit stigmata Christi in corpore suo gestare se (utique corporalia competunt), iam non putativam, sed veram et solidam carnem professus est Christi, cuius stigmata corporalia ostendit.

DE EPISTULA AD CORINTHIOS PRIMA. Praestructio superioris epistulae ita duxit, ut de titulo eius non retractaverim, certus et alibi retractari eum posse, communem scilicet et eundem in epistulis omnibus, quod non utique salutem praescribit eis quibus scribit, sed gratiam et pacem. Non dico quid illi cum Iudaico adhuc more, destructori Iudaismi? Nam et hodie Iudaei in pacis nomine appellant, et retro in scripturis sic salutabant. Sed intellego illum defendisse officio suo praedicationem creatoris: Quam maturi pedes evangelizantium bona, evangelizantium pacem. Evangelizator enim bonorum, id est gratiae dei, pacem quam praeferendam sciebat. Haec cum a deo patre nostro et domino Iesu annuntians communibus nominibus utatur, competentibus nostro quoque sacramento, non puto dispici posse quis deus pater et dominus Iesus praedicetur, nisi ex accedentibus cui magis competant. Primo quidem patrem dominum praescribo non alium agnoscendum quam et hominis et universitatis creatorem et institutorem: porro patri etiam domini nomen accedere ob potestatem, quod et filius per patrem capiat: dehinc gratiam et pacem non solum eius esse a quo praedicabantur, sed eius qui fuerit offensus. Nec gratia enim fit nisi offensae, nec pax nisi belli. Et populus autem per disciplinae transgressionem et omne hominum genus per naturae dissimulationem et deliquerat et rebellaverat adversus creatorem. Deus autem Marcionis, et quia ignotus, non potuit offendi, et quia nescit irasci. Quae ergo gratia a non offenso? quae pax a non rebellato? Ait crucem Christi stultitiam esse perituris, virtutem autem et sapientiam dei salutem consecuturis, et ut ostenderet unde hoc eveniret, adicit: Scriptum est enim, Perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium irritam faciam. Si haec creatoris sunt et quae ad causam crucis pertinent stultitiae deputat, ergo et crux et per crucem Christus ad creatorem pertinebit, a quo praedicatum est quod ad crucem pertinet. Aut si creator, qua aemulus, idcirco sapientiam abstulit, ut crux Christi

scilicet adversarii stultitia deputetur, ecquomodo potest aliquid ad crucem Christi non sui creator pronuntiasse, quem ignorabat cum praedicabat? Sed et cur apud dominum optimum et profusae misericordiae alii salutem referunt, credentes crucem virtutem et sapientiam dei esse, alii perditionem, quibus Christi crux stultitia reputatur, si non creatoris est aliquam et populi et humani generis offensam detrimento sapientiae atque prudentiae multasse? Hoc sequentia confirmabunt, cum dicit, Nonne infatuavit deus sapientiam mundi? cumque et hic adicit quare: Quoniam in dei sapientia non intellexit mundus per sapientiam dominum, boni duxit deus per stultitiam praedicationis salvos facere credentes. Sed prius de mundo disceptabo, quatenus subtilissimi haeretici hic vel maxime mundum per dominum mundi interpretantur, nos autem hominem qui sit in mundo intellegimus, ex forma simplici loquelae humanae, qua plerumque id quod continet ponimus pro eo quod continetur. Circus clamavit, et forum locutum est, et basilica fremuit, id est qui in his locis rem egerunt. Igitur quia homo, non deus, mundi in sapientia non cognovit deum, quem cognoscere debuerat, et Iudaeus in sapientia scripturarum et omnis gens in sapientia operum, ideo deus idem qui in sapientia sua non erat agnitus statuit sapientiam hominum stultitia repercutere, salvos faciendo credentes quosque in stultam crucis praedicationem. Quoniam Iudaei signa desiderant, qui iam de deo certi esse debuerant, et Graeci sapientiam quaerunt, qui suam scilicet, non dei, sapientiam sistunt. Ceterum si novus deus praedicaretur, quid deliquerant Iudaei signa desiderantes quibus crederent, aut Graeci sapientiam sectantes cui magis crederent? Ita et remuneratio ipsa in Iudaeos et Graecos et zeloten deum confirmat et iudicem, qui ex retributione aemula et iudice infatuaverit sapientiam mundi. Quodsi eius sunt et causae cuius adhibentur scripturae, ergo de creatore tractans apostolus non intellecto creatorem utique docet intellegendum. Etiam quod scandalum Iudaeis praedicat Christum, prophetiam super illo consignat creatoris, dicentis per Esaiam, Ecce posui in Sion lapidem offensionis et petram scandali; petra autem fuit Christus. Etiam
Marcion servat. Quid est autem stultum dei sapientius hominibus, nisi crux et mors Christi? Quid infirmum dei fortius homine, misi nativitas et caro dei? Ceterum si nec natus ex virgine Christus nec carne constructus ac per hoc neque crucem neque mortem vere perpessus est, nihil in illo fuit stultum et infirmum; nec iam stulta mundi elegit deus, ut confandat sapientiam, nec infirma mundi elegit deus, ut confundat fortia, nec inhenesta et minima et contemptibilia, quae non sunt, id est quae non vere sunt, ut confundat quae sunt, id est quae vere sunt. Nihil enim a deo dispositum est vere modicum et ignobile et contemptibile, sed quod ab homine. Apud creatorem autem etism vetera stultitiae et infirmitati et inhonestati et pusillitati et contemptui deputari possunt. Quid stultius, quid infirmius, quam sacrificiorum cruentorum et holocaustomatum nidorosorum a deo exactio? Quid infirmius quam vasculerum et grabatorum purgatio? Quid inhonestius quam carnis iam erubescentis alia dedecoratio? Quid tam humile quam talionis indictio? Quid tam contemptibile quam ciberum exceptio? Totum, quod sciam, vetus testamentum omnis haereticus irridet. Stulta enim mundi elegit deus, ut confundat sapientiam. Marcionis deus nihil tale, quia nec aemulatur contraria contrariis redarguere, ne glorietur omnis caro, ut, quemadmodum scriptum est, Qui gloriatur, in domino glorietur. In quo? utique in eo qui hoc praecepit. Nisi creator praecepti ut in deo Marcionis glorietur.

Igitur per haec omnia ostendit cuius dei sapientiam Ioquatur inter perfectos, eius scilicet qui sapientiam sapientium abstulerit et prudentiam prudentium irritam fecerit, qui infatuaverit sapientiam mundi, stulta eligens eius et disponens in salutem. Hanc dicit sapientiam in occulto fuisse quae fuerit in stultis et in pusillis et inhonestis, quae latuerit etiam sub figuris, allegoriis et aenigmatibus, revelanda postmodum in Christo, posito in lumen nationum

a creatore promittente per Esaiae vocem patefacturum se thesauros invisibiles et occultos. Nam ut absconderit aliquid is deus qui nihil egit omnino in quod aliquid abscondisse existimaretur, satis incredibile. Ipse si esset, latere non posset, nedum aliqua eius sacramenta. Creator autem tam ipse notus quam et sacramenta eius, palam scilicet decurrentia apud Isra(??)l, sed de significantiis obumbrata, in quibus sapientia dei delitescebat, inter perfectos narranda suo in tempore, proposita vero in proposito dei ante saecula. Cuius et saecula, nisi creatoris? Si enim et saecula temporibus structa sunt, tempora autem diebus et mensibus et annis compinguntur, dies porro et meuses et anni solibus et lunis et sideribus creatoris signantur in hoc ab eo positis (Et erunt enim, inquit, in signa mensium et annorum), apparet et saecula creatoris esse, et omne quod ante saecula propositum dicatur non alterius esse quam cuius et saecula. Aut probet dei sui saecula Marcion; ostendat et mundum ipsum in quo saecula deputentur, vas quodammodo temporum, et signa aliqua vel ordinem eorum. Si nibil demonstrat, revertor ut et illud dicam, Cur autem ante saecula creatoris proposuit gloriam nostram? Posset videri eam ante saecula proposuisse quam introductione saeculi revelasset. At cum id facit paene iam totis saeculis creatoris prodactis, vane ante saecula proposuit, et non magis intra saecula, quod revelaturus erat paene post saecula. Non enim eius est festinasse in proponendo cuius et retardasse in revelando. Creatori autem competit utrumque et ante saecula proposuisse et in fine saeculorum revelasse, quia et quod proposuit et revelavit, medio spatio saeculorum in figuris et aenigmatibus et allegoriis praeministravit. Sed quia subicit de gloria nostra, quod eam nemo ex principibus huius aevi scierit, ceterum si scissent, nunquam dominum gloriae crucifixissent, argumentatur haereticus quod principes huius aevi dominum, alterius scilicet dei Christum, cruci confixerint, ut et hoc in ipsum recidat creatorem. Porro cui supra ostendimus quibus modis gloria nostra a creatore sit deputanda, praeindicatum esse debebit eam quae in occulto fuerit apud creatorem merito ignotam etiam
ab omnibus virtutibus et potestatibus creatoris, quia nec famulis liceat consilia nosse dominorum, nedum illis apostatis angelis ipsique principi transgressionis, diabolo, quos magis extraneos fuisse contenderim ob culpam ab omni conscientia dispositionum creatoris. Sed iam nec mibi competit principes huius aevi virtutes et potestates interpretari creatoris, quia ignorantiam illis adscribit apostolus, Iesum autem et secundum nostrum evangelium diabolus quoque in temptatione cognovit, et secundum commune instrumentum spiritus nequam sciebat eum sanctum dei esse et Iesum vocari et in perditionem eorum venisse. Etiam parabola fortis illius armati, quem alius validior oppressit et vasa eius occupavit, si in creatoris accipitur apud Marcionem, iam nec ignorasse ultra potuit creator deum gloriae, dum ab eo opprimitur, nec in cruce eum figere adversus quem valere non potuit, et superest ut secundum me quidem credibile sit scientes virtutes et potestates creatoris deum gloriae Christum suum crucifixisse, qua desperatione et malitiae redundantia servi quoque scelestissimi dominos suos interficere non dubitant. Scriptum est enim apud me satanam in Iudam introisse. Secundum autem Marcionem nec apostolus hoc loco patitur ignorantiam adscribi virtutibus creatoris in gloriae dominum, quia scilicet non illas vult intellegi principes huius aevi. Quod si non videtur de spiritalibus dixisse principibus, ergo de saecularibus dixit, de populo principali, utique non inter nationes, de ipsis archontibus eius, de rege Herode, etiam de Pilato, et quo maior principatus huius aevi Romana dignitas praesidebat. Ita et cum destruuntur argumentationes diversae partis, nostrae expositiones aedificantur. Sed vis adhuc gloriam nostram dei tui esse et apud eum in occulto fuisse. Et quare adhuc eodem et deus instrumento et apostolus nititur? Quid illi cum sententiis prophetarum ubique? Quis enim cognovit sensum domini, et quis illi consiliarius rius fuit? Esaias est. Quid illi etiam cum exemplis dei nostri? Nam quod architectum se prudentem affirmat, hoc invenimus significari depalatorem disciplinae divinae a creatore per Esaiam. Au-
feram enim, inquit, a Iudaea inter cetera et sapientem architectum. Et numquid ipse tunc Paulus destinabatur, de Iudaea, id est de Iudsismo, suferri habens in aedificationem Christianismi, positurus unicum fundamentum, quod est Christus? quia et de hoc per eundem prophetam oreator, Ecce ego, inquit, inicio in fundamenta Sionis lapidem pretiosum, honorabilem, et qui in eum crediderit, non confundetur. Nisi si structorem se terreni operis deus profitebatur, ut non de Christo suo significaret, qui futurus esset fundamentum credentium in eum, super quod prout quisque superstruxerit, dignam scilicet vel indignam doctrinam, si opus eius per ignem probabitur, si merces illi per ignem rependetur, creatoris est, quia per ignem iudicatur vestra superaedificatio, utique sui fundamenti, id est sui Christi. Nescitis quod templum dei sitis, et in vobis inhabitet spiritus dei? Si homo et res et opus et imago et similitudo et caro per terram et anima per afflatum creatoris est, totus ergo in alieno habitat deus Marcionis, si non creatoris sumus templum. Quod si templum dei quis vitiaverit, vitiabitur, utique a deo templi. Ultorem intentans creatorem intentabis. Stulti estote, ut sitis sapientes. Quare? Sapientia enim huius mundi stultitia est penes deum. Penes quem deum? Si nihil nobis et ad hunc sensum pristina praeiudicaverunt, bene quod et hic adstruit: Scriptum est enim, Deprehendens sapientes in nequitia illorum; et rursus, Dominus scit cogitationes sapientium, quod sint supervacuae. In totum enim praescriptum a nobis erit nulla illum sententia uti petuisse eius dei quem destruere deberet, si non illi doceret. Ergo, inquit, nemo glorietur in homine. Et hoc secundum creatoris disciplinam: Miserum hominem, qui spem habet in hominem! et, Bonum est fidere in deo, quam fidere in hominibus; ita et gloriari.

Et occulta tenebrarum ipse illuminabit, utique per Christum, qui Christum illuminationem repromisit, se quoque lucernam pronuntiavit, scrutantem corda et renes. Ab illo erit et laus unicuique a quo et contrarium laudis, ut a iudice. Certe, inquis, vel hic mundum deum mundi interpretatur, dicendo, Spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus. Quia si mundum homines

mundi significasset, non etiam homines postmodum nominasset. Immo ne ita argumentareris, providentia spiritus sancti demonstravit quomodo dixisset, Spectaculum facti sumus mundo, dum angelis, qui mundo ministrant, et hominibus, quibus ministrant. Verebatur nimirum tantae constantiae vis, ne dicam spiritus sanctus, praesertim ad filios scribens, quos in evangelio generaverat, libere deum mundi nominare, adversus quem nisi exserte non posset videri presdicare. Non defendo secundum legem creatoris displicuisse illum qui mulierem patris sui habuit. Communis et publicae religionis secutus sit disciplinam. Sed cum sum damnat dedendum satanae, damnatoris dei praeco est. Viderit et quomodo dixerit, In interitum carnis. ut spiritus salvus sit in die domini, dum et de carnis interitu et de salute spiritus iudicavit, et auferri iubens malum de medio creatoris frequentissimam sententiam commemoraverit. Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Ergo azymi figurae erant nostrae apud creatorem. Sic et pascha nostrum immolatus est Christus. Quare pascha Christus, si non pascha figura Christi per similitudinem sanguinis salutaris et peeoris Christi? Quid nobis et Christo imagines induit sollemnium creatoris, si non erant nostrae? Avertens autem nos a fornicatione manifestat carnis resurrectionem. Corpus, inquit, non fornicationi, sed domino, et dominus corpori, ut templum deo, et deus templo. Templum ergo deo peribit, et deus templo. Atquin vides, Qui dominum suscitavit, et nos suscitabit; in corpore quoque suscitabit, quia corpus domino, et dominus corpori. Et bene quod aggerat, Nescitis corpora vestra membra esse Christi? Quid dicet haereticus? Membra Christi non resurgent, quae nostra iam non sunt? Empti enim sumus pretio magno. Plane nullo, si phantasma fuit Christus, nec habuit ullam substantiam corporis quam pro nostris cerporibus dependeret. Ergo et Christus habuit quo nos redimeret, et si aliquo magno redemit haec corpora, in quae eadem committenda fornicatio non erit, ut in membra iam Christi, non nostra, utique sibi salva praestabit quae magno comparavit. Iam nunc quomodo honorabimus, quomodo tollemus deum in corpore perituro? Sequitur de nuptiis congredi, quas Marcion constantior apostolo prohibet. Etenim apostolus, etsi bonum con-
tinentiae praefert, tamen coniugium et contrahi permittit et usui esse, et magis retineri quam disiungi suadet. Plane Christus vetat divortium, Moyses vero permittit. Marcion totum concubitum auferens fidelibus (viderint enim catechumeni eius), repudium ante nuptias iubens, cuius sententiam sequitur, Moysi an.Christi? Atquin et Christus cum praecipit, mulierem a viro non discedere, aut si disoesserit, manere innuptam aut reconciliari viro, et repudium permisit, quod non in totum prohibuit, et matrimonium conflrmavit, quod primo vetuit disiungi, et, si forte disiunctum, voluit reformari. Sed et continentiae quas ait causas? Quis tempus in collecto est. Putaveram, quia deus alius in Christo; et tamen a quo est collectio temporis, ab eo erit et quod collectioni temporis congruit. Nemo alieno tempori consulit. Pusillum deum affirmas tuum, Marcion, quem in aliquo coangustat tempus creatoris. Certe praescribeas tantum in domino esse nubendum, ne qui fidelis ethnicum matrimonium contrahat, legem tuetur creatoris, allephylorum nuptias ubique prohibentis. Sed, Et si sunt qui dicuntur dei, sive in caelis sive in terris, apparet quomodo dixerit; non quasi vere sint, sed quia sint qui dicantur, quando non sint. De idelis enim coepit de idolothytis disputaturus: Scimus quod idolum nihil sit. Creatorem autem et Marcion deum non negat; ergo non potest videri apostolus creatorem quoque inter eos posuisse qui dei dieantur et temen non sint, quando, et si fuisent, nobis tamen unus esset deus pater. Ex quo omnia nobis, nisi cuius omnia? Quaenam ista? Habes in praeteritis, Omnia vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive praesentia, sive futura. Adeo omnium deum creatorem facit, a quo et mundus et vita et mors, quae alterius dei esse non possunt. Ab eo igitur inter omnia et Christus. Ex labore suo unumquemque quemque docens vivere oportere satis exempla praemiserat militum, pastorum, rusticorum; sed divina illi auotoritas deerat. Legem igitur opponit creatoris ingratis, quam destruebat; sui enim dei
nullam talem habebat. Bovi, inquit, terenti os non obligabis, et adicit, Numquid de bubus pertinet ad dominum? etiam de bubus propter homines benignum? Propter nos enim scriptum est, inquit. Ergo et legem allegoricam secundum nos probavit, et de evagelio viventibus patrocinantem, ac propter hoc non alterius esse evangelizatores quam cuius lex quae prospexit illis, cum dicit, Propter nos enim scriptum est. Sed noluit uti legis potestate, quia maluit gratis laborare. Hoc ad gloriam suam retulit, quam negavit quemquam evacuaturum, non ad legis destructionem, qua alium probavit usurum. Ecce enim et in petram offendit caecus Marcion de qua bibebant in solitudine patres nostri. Si enim petra illa Christus fuit, utique creatoris, cuius et populus. Cui rei figuram extranei sacramenti interpretatur? An ut hoc ipsum doceret figurata fuisse vetera in Christum ex illis recensendum? Nam et reliquum exitum populi decursurus praemittit, Haec autem exempla nobis sunt facta. Dic mihi, a creatore alterius quidem ignoti dei hominibus exempla sunt facta, an alius deus ab alio mutuatur exempla, et quidem aemulo? De illo me terret sibi a quo fidem meam transfert. Meliorem me illi adversarius faciet? Iam si deliquero eadem quae et populus, eademne passurus sum, an non? Atquin si non eadem, vane mihi timenda proponit quae non sum passurus. Passurus autem a quo ero? Si a creatore, qualia infligere ipsius est? et quale erit ut peccatorem aemuli sui puniat magis quam e contrario foveat deus zelotes? Si ab illo deo? Atquin punire non novit. Ita tota ista propositio apostoli nulla ratione consistit, si non disciplinam creatoris est. Denique et in clausula praefationi respondet. Haec autem quemadmodum evenerunt illis, scripta sunt ad nos commonendos, in quos fines aevorum decucurrerunt. O creatorem et praescium iam et admonitorem alienorum Christianorum! Praetereo si quando paria eorum quae retraetata sunt, quaedam et bre viter expungo. Magnum argumentum dei alterius permissio omnium obsoniorum adversus legem. Quasi non et ipsi confiteamur legis onera dimissa, sed ab eo qui imposuit, qui novationem repromisit. Ita et cibos qui abstulit, reddidit, quod et a primordio praestitit. Ceterum si quis alius deus fuisset destructor dei nostri, nihil magis suos prohibuisset quam de copiis adversarii vivere.

Caput viri Christus est. Quis Christus, qui non est viri auctor? Capul enim ad auctoritatem posuit, auctoritas autem non alterius erit quam auctoris. Cuius denique viri caput est? Certe de quo subicit, Vir enim non debet capnt velare, cum sit dei imago. Igitur si creatoris est imago (ille enim Christum sermonem suum intuens hominem futurum, Faciamus, inquit, hominem ad imaginem et similitudinem nostram), quomodo possum alterum habere caput, non eum cuius imago sum? Cum enim imago sim creatoris, non est in me locus capitis alterius. Sed et quare mulier potestatem super caput habere debebit? Si quia ex viro, et propter virum facta est secundum institutionem creatoris, sic quoque eius disciplinam apostolus curavit de cuius institutione causas disciplinae interpretatur. Adicit etiam, Propter angelos. Quos? id est cuius? Si creatoris apostatas, merito, ut illa facie, quae eos scandalizavit, notam quandam referat de habitu humilitatis et obscuratione decoris: si vero propter angelos dei alterius, quid veretur, si nec ipsi Marcionitae feminas appetunt? Saepe iam ostendimus haereses apud apostolum inter mala ut malum poni, et eos probabiles intellegendos qui haereses ut malum fugiant. Proinde panis et caliois sacramento iam in evangelio probavimus corporis et sanguinis dominici veritatem adversus phantasma Marcionis. Sed et omnem iudicii mentionem creatori competere, ut deo iudici, toto paene opere tractatum est. Nunc de spiritalibus dico, haec quoque in Christum a creatore promissa, sub illa praescriptione iustissima, opinor, qua non alterius credenda sit exhibitio quam cuius probata. fuerit repromissio. Pronuntiavit Esaias, Prodibit virga de radice Iesse, et flos de radica ascendet, et requiescet super eum spiritus domini. Dehinc species eius enumerat: Spiritus sapientiae et intellegentiae, spiritus consilii et valentiae, et spiritus agnitionis et religionis, spiritus eum replebit timoris dei. Christum enim in floris figura ostendit oriturum ex virga profecta de radice Iesse, id est virgine generis David, filii Iesse, in quo Christo consistere haberet tota substantia spiritus, non quasi postea obventura illi qui semper spiritus dei fuerit, ante carnem quoque, ne ex hoc argu-

menteris prophetiam ad eum Christum pertinere qui ut homo tantum ex solo censu David postea consecuturus sit dei sui spiritum, sed quoniam exinde quo floruisset in carne, sumpta ex stirpe David, requiescere in illo omnis haberet operalio gratiae spiritalis, et concessare et finem facere, quantum ad Iudaeos; sicut et res ipsa testatur, nihil exinde spirante penes illos spiritu creatoris, ablato a Iudaea sapiente et prudente architecto et consiliario et propheta, ut hoc sit, Lex et prophetae usque ad Ioannam. Accipe nunc, quomodo et a Christo in caelum recepto charismata obventura pronuntiarit. Ascendit in sublimitatem, id est in caelum: captivam duxit captivitatem, id est mortem vel humanam servitutem: dedit data filiis hominum, id est donativa, quae charismata dicimus. Eleganter filiis hominum ait, non passim hominibus, nos ostendens filios hominum, id est vere hominum, apostolorum. In evangelio enim, inquit, ego vos generavi, et, Filii mei, quos parturio rursus. Iam nunc et illa promissio spiritus absolute facta per Ioelem: In novissimis diebus effundam de meo spiritu in omnem carnem, et prophetabunt filii filiaeque eorum, et super servos et ancillas meas de meo spiritu effundam. Et utique si in novissimos dies gratiam spiritus creator repromisit, Christus autem spiritalium dispensator in novissimis diebus apparuit, dicente apostolo, At ubi tempus expletum est, misit deus filium suum, et rursus, Quia tempus iam in collecto est, apparet et de temporum ultimorum praedicatione hanc gratiam spiritus ad Christum praedicatoris pertinere. Compara denique species apostoli et Esaiae. Alii, inquit, datur per spiritum sermo sapientiae: statim et Esaias spiritum sapientiae posuit. Alii sermo scientiae: hic erit sermo intellegentiae et consilii. Alii fides in eodem spiritu: hic erit spiritus religionis et timoris dei. Alii donum curationum, alii virtutum: hic erit valentiae spiritus. Alii prophetia, alii distinctio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio linguarum: hic erit agnitionis spiritus. Vide apostolum et in distributione facienda unius spiritus et in specialitate interpretanda prophetae conspirantem. Possum dicere ipsum, qui corporis nostri per multa et diversa
membra unitatem charismatum variorum compagini adaequavit, eundem et corporis humani et spiritus sancti dominum ostendit, qui meritum charismatum noluerit esse in corpore spiritus, quae nec in corpore humano collocavit, qui de dilectione quoque omnibus charismatibus praeponenda apostolum instruxerit principali praecepto, quod probavit et Christus, Diliges dominum de totis praecordiis et totis viribus et tota anima tua, et proximum tuum tanquam te ipsum. Quod, etsi in lege scriptum esset, commemorat in aliis linguis et in aliis labiis locuturum creatorem, cum hac commemoratione charisma linguarum confirmat, nec hic potest videri alienum charisma creatoris praedicatione confirmasse. Aeque praescribens silentium mulieribus in ecclesia, ne quid discendi duntaxat gratia loquantur (ceterum prophetandi ius et illas habere, iam ostendit, cum mulieri etiam prophetanti velamen imponit), ex lege accipit subiciendae feminae auctoritatem, quam, ut semel dixerim, nosse non debuit nisi in destructionem. Sed ut iam a spiritalibus recedamus, res ipsae probare debebunt quis nostrum temere deo suo vindicet, et an nostrae parti possit opponi haec, et si creator repromisit in suum Christum nondum revelatum, ut Iudaeis tantum destinatum, suas habitura in suo tempore, in suo Christo, et in suo populo operationes. Exhibeat itaque Marcion dei sui dona, aliquos prophetas, qui tamen non de humano sensu, sed de dei spiritu sint locuti, qui et futura praenuntiarint et cordis occulta traduxerint; edat aliquem psalmum, aliquam visionem, aliquam orationem, duntaxat spiritalem, in ecstasi, id est amentia, si qua linguae interpretatio accessit; probet etiam mihi mulierem apud se prophetasse ex illis suis sanctioribus feminis
magnidicam: si haec omnia facilius a me proferuntur, et utique conspirantia regulis et dispositionibus et disciplinis creatoris, sine dubio dei mei erit et Christus et spiritus et apostolus. Habet professionem meam qui voluerit eam exigere.

Interim Marcionites nihil huiusmodi exhibebit, qui timet iam pronuntiare cuius magis Christus nondum sit revelatus. Sicut meus expectandus est, qui a primordio praedicatus est, illius idcirco non est, quia non a primordio sit. Melius nos credimus in Christum futurum quam haereticus in nullum. Mortuerum resurrectionem quomodo quidam tunc negarint prius dispiciendum est. Utique eodem modo quo et nunc; siquidem semper resurrectio carnis negatur. Ceterum animam et sapientium plures divinam vindicantes salvam repromittunt, et vulgus ipsum ea praesumptione defunctos colit qua animas eorum manere confidit: ceterum corpora aut ignibus statim aut feris aut etiam diligentissime condita temporibus tamen aboleri manifestum est. Si ergo carnis resurrectionem negantes apostolus retundit, utique adversus illos tuetur quod illi negabant, carnis scilicet resurrectionem. Habes compendio responsum, Cetera iam ex abundanti. Nam et ipsum, quod mortuorum resurrectio dicitur, exigit defendi proprietates vocabulorum. Ita vocabulum mortuum non est nisi quod amisit animam, de cuius facultate vivebat. Corpus est quod amittit animam et amittendo fit morluum; ita mortui vocabulum corpori competit. Porro si resurrectio mortui est, mortuum autem non aliud est quam corpus, corporis erit resurrectio. Sic et resurrectionis vocabulum non aliam rem vindicat quam quae cecidit. Surgere enim potest dici et quod omnino non cecidit, quod semper retro iacuit. Resurgere autem non est nisi eius quod cecidit; iterum enim surgendo, quia cecidit,

resurgere dicitur. RE enim syllaba iterationi semper adhibetur. Cadere ergo dicimus corpus in terram per mortem, sicut et res ipsa testatur, ex dei lego. Corpori enim dictum est, Terra es et in terram ibis. Ita quod de terra est ibit in terram. Hoc cadit quod in terram abit, hoc resurgit quod cadit. Quia per hominem more, et per hominem resurrectio. Hic mibi et Christi corpus ostenditur. in nomine hominis, qui constat ex corpore, ut saepe iam docuimus. Quodsi sic in Christo vivificamur omnes sicut mortificamur in Adam, quando in Adam corpore mortificamur, sic necasse est in Christo corpore vivificemur. Ceterum similitudo non constat si non in eadem substantia mortificationis in Adam vivificatio concurrat in Christo. Sed interposuit adhuc aliquid de Christo, et propter praesentem disceptaionem. non omittendum. Tanto magis enim probabitur carnis resurrectio, quanto Christum eius dei ostendero apud quem creditur carnis resurrectio. Cum dicit, Oportet enim regnare eum, donec ponat inimicos eius sub pedes eius, iam quidem et ex hoc ultorem deum edicit, atque exinde ipsum qui hoc Christo repromiserit: Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos, scabellum pedum tuorum: virgam virtutis tuae emittet dominus ex Sion, et dominabitur in medio inimicorum tuorum tecum. Sed necesse est ad meam sententiam pertinere defendam eas scripturas quas et Iudaei nobis avocare conantur. Dicunt denique hunc psalmum in Exechiam cecinisse, quia is sederit ad dexteram templi, et hostes eius averterit deus et absumpserit; propterea igitur et cetera, Ante luciferum ex utero generavi te, in Ezechiam convenire et in Ezechiae nativitatem. Nos edimus evangelia (de quorum fide aliquid utique iam in tanto opere istos confirmasse debemus), nocturna nativitate declarantia dominum, ut hoc sit aute luciferum, et ex stella magis intellecta, et ex testimonio angeli, qui nocte pastoribus annuntiavit natum esse cum maxime Christum, et ex loco partus, in diversorium enim ad noctem convenitur. Fortassean et mystice factum sit ut nocte Christus nasceretur, lux veritatis futurus ignorantiae tenebris. Sed nec, Generavi te, edixisset deus, nisi filio vero. Nam etsi de toto
populo ait, Filios generavi, sed non adiecit Ex utero. Cur autem adiecit Ex utero tam vane, quasi aliqui hominum ex utero natus dubitaretur, nisi quia curiosius voluit intellegi in Christum: Ex utero generavi te, id est ex solo utero, sine viri semine, carni deputans ex utero spiritus. Quod et in ipso hic accodit: Tu es sacerdos in aevum. Nec sacerdos autem E(??)echias, nec in aevum, etsi fuisset. Secundum ordinem, inquit, Melchisedec. Quid Ezechias ad Melchisedec altissimi sacerdotem, et quidem non circumcisum, qui Abraham circumcisum iam accepta decimarum oblatione benedixit? At in Christum conveniet ordo Melchisedec, quoniam quidem Christus proprius et legitimus dei antistes, praeputiati sacerdotii pontifex, tum in nationibus constitutus, a quibus magis suscipi habebat, cognituram se quandoque circumcisionem et Abrahae gentem, cum ultimo venerit, acceptatione et benedictione dignabitur. Est et alius psalmus ita incipiens: Deus, iudicium tuum regi da, id est Christo regnaturo, et iustitiam tuam filio regis, id est populo Christi. Filii enim eius sunt qui in ipso renascuntur. Sed et hic psalmus Salomoni canere dicetur. Quae tamen soli competunt Christo docere non poterunt etiam cetera non ad Salomenem, sed ad Christum pertinere? Descendit, inquit, tanquam imber super vellus, et velut stillae destillantes in terram; placidum descensum eius et insensibilem describens de caelo in carnem. Salomon autem etsi descendit alicunde, non tamen sicut imber, quia non de caelo. Sed simpliciora quaeque proponam. Dominabitur, inquit, a mari ad mare, et a flumine usque ad terminos terrae. Hoc soli datum est Christo; ceterum Salomon uni et modicae Iudaeae imperavit. Adorabunt illum omnes reges. Quem omnes, nisi Christum? Et servient ei omnes nationes. Cui omnes, nisi Christo? Sit nomen eius in aevum. Cuius nomen in aeternum, nisi Chri-
sti? Ante solem manebit nomen eius. Ante solem enim sermo dei, id est Christus. Et benedicentur in illo universae gentes. In Salomone nulla natio benedicitur, in Christo vero omnis, Quid nunc, si et deum eum iste psalmus demonstrat? Et beatum eum dicent: quoniam benedictus dominus deus Isra(??)lis, qui facit mirabilia solus: benedictum nomen gloriae eius, et replebitur universa terra gloria eius. Contra Salomon, audeo dicere, etiam quam habuit in deo gloriam amisit per mulierem in idololatriam usque pertractus. Itaque cum in medio psalmo illud quoque positum sit: Inimici eius pulverem lingent, subiecti utique pedibus ipsius, ad illud pertinebit propter quod hunc psalmum et intuli et ad meam sententiam defendi, ut confirmaverim et regni gloriam et inimicorum subiectionem secundum dispositionem creatoris, consecuturus non alium credendum quam creatoris.