Adversus Marcionem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Proinde scit et quando pati oporteret eum cuius passionem lex figurat. Nam et tot festis Iudaeorum paschae diem elegit. In hoc enim sacramentum pronuntiarat Moyses, Pascha est domini. Ideo et affectum suum ostendit: Concupiscentia concupivi pascha edere vobiscum, antequam patiar. O legis destructorem, qui concupierat etiam pascha servare! Nimirum vervecina illum Iudaica delectaret? An ipse erat qui tanquam ovis ad victimam adduci habens, et tanquam ovis coram tondente, sic os non aperturus, figuram sanguinis sui salutaris implere concupiscebat? Poterat et ab extraneo quolibet tradi. Ne dicerem et in hoc psalmum expunctum: Qui mecum panem edit, levabit in me plantam. Poterat et sine praemio tradi. Quanta enim opera traditoris circa eum qui populum coram offendens nec tradi magis potuisset quam invadi? Sed hoc alii competisset Christo, non qui prophetias adimplebat. Scriptum est enim: Pro eo quod venumdedere iustum. Nam et quantitatem et exitum pretii postea Iuda paenitente revocati et in emptionem dati agri tiguli, sicut in evangelio Matthaei continetur, Hieremias praecanit: Et acceperunt triginta argenteos, pretium appretiati vel honorati, et dederunt eos in agrum figuli. Professus itaque se concupiscentia concupisse edere pascha ut suum (indiguum enim ut quid alienum concupisceret deus), acceptum panem et distributum discipulis corpus suum illum fecit, hoc est corpus meum dicendo, id est figura corporis mei. Figura autem non fuisset nisi veritatis esset corpus. Ceterum vacua res, quod est phantasma, figuram capere non posset. Aut si propterea panem corpus sibi finxit quia eorporis carebat veritate, ergo panem debuit tradere pre nobis. Faciebat ad vanitatem Marcionis, ut panis crucifigeretur. Cur autem panem corpus suum appellat, et non magis peponem, quem Marcion cordis loco habuit? Non intellegens, ve-
terem fuisse istam figuram corporis Christi,dicentis per Hieremiam, Adversus me cogitaverunt cogitatum, dicentes, Venite coniciamus lignum in panem eius, scilicet crucem in corpus eius. Itaque illuminator antiquitatum quid tunc voluerit significasse panem satis declaravit corpus suum vocaus panem. Sic et in calicis mentione testamentum constituens sanguine suo obsignatum substantiam corporis confirmavit. Nullius enim corporis sanguis potest esse nisi carnis. Nam et si qua corporis qualitas non carnea opponetur nobis, certe sanguinem nisi carnea non habebit. Ita consistet probatio corporis de testimonio carnis, probatio carnis de testimonio sanguinis. Ut autem et sanguinis veterem figuram in vino recognoscas, aderit Esaias: Quis, inquit, qui advenit ex Edom? rubor vestimentorum eius ex Bosor? Sic decorus in stola violenta cum fortitudine? Quare rubra vestimenta tua, et indumenta sicut de foro torcularis pleno conculcato? Spiritus enim propheticus velut iam contemplabundus dominum ad passionem venientem, carne scilicet vestitum, ut in ea passum, cruentum habitum carnis in vestimentorum rubore designat, conculcatae et expressae vi passionis tanquam in foro torcularis, quia exinde quasi cruentati homines de vini rubore descendant. Multo manifestius Genesis in benedictione fudae, ex cuius tribu carnis census Christi proc(??)ssurus iam tunc Christum in Iuda delineabat, Lavabit, inquit, in vino stolam suam et in sanguine uvae amictum suum, stolam et amictum carnem demonstrans et vinum sanguinem. Ita et nune sanguinem suum in vino consccravit, qui tunc vinum in sanguine figuravit.Vae, ait, per quem traditur filius hominis. Ergo iam Vae constat imprecationis et comminationis inclamationem intellegendam et irato et offenso deputandam; nisi si Iudas impune erat tantum sceleris relaturus. Aut si impune, vacat Vae: si non impune, utique ab eo puniendus in quem scelus traditionis admisit. Porro si sciens passus est hominem quem ipse comitatui suo asciverat in tantum scelus ruere, noli iam de creatore circa Adam retractare quae in tuum quoque deum retorquentur, aut ignorasse illum, qui
non ex providentia obstitit peccaturo, aut obsistere non potuisse, si ignorabat, aut noluisse, si et sciebat et poterat, atque ita malitiosum iudicandum, qui passus sit hominem suum ex delicto perire. Suadeo igitur agnoscas potius et in isto creatorem quam parem illi deum optimum adversus sententiam tuam facias. Nam et Petrum praesumptorie aliquid elocutum negationi potius destinando zeloten deum tibi ostendit. Debuit etiam osculo tradi propheticus scilicet Christus, ut eius scilicet filius qui labiis a populo diligebatur Perductus in consessum an ipse esset Christus interrogatur. De quo Christo Iudaei quaesisset nisi de suo? Cur ergo non vel tunc alium eis prodidit? Ut pati posset, inquis. Id est ut ille optimus ignorantes adhuc in scelus mergeret. Atquin et si dixisset, passurus esset. Si dixero enim, inquit, vobis non creditis. Porro non credituri perseverassent in necem eius. Et cur non magis passurus esset, si alterius dei, ac per hoc adversarium creatoris manifestaset? Ergo non ut pateretur alium se tunc quoque supersedit ostendere, sed quoniam ex ore eius confessionem extorquere cupiebant, nec confesso tamen credituri, qui eum ex operibus scripturas adimplentibus agnoviase debuerant, ita eius fuit occultasse se cui ultro debehatur agnitio. Et tamen adhuc eis manum porrigens, Abhinc, inquit, erit filius hominis sedens ad dexteram virtutis dei. Suggerebat enim se ex Danielis prophetia filium hominis, et e psalmo David sedentem ad dexteram dei. Itaque ex isto dicto et scripturae comparatione illuminati quem se vellet intellegi, Ergo, inquiunt, tu dei filius es? Cuius dei, nisi quem solum noverant? Cuius dei, nisi quem in psalmo meminerant dixisse filio suo, Sede ad dexteram meam? Sed respondit, Vos dicitis, quasi non ego. Atquin confirmavit id se esse quod illi dixerant, dum rursus interrogant. Unde autem probabis interrogative et non ipsos confirmative pronuntiasse, Ergo tu filius dei es? Ut, quia oblique ostenderat se per scripturas filium dei intellegendum, sic senserunt, Ergo tu dei es filius? quod te non vis aperte dicere, aeque ita et ille, Vos dicitis, confirmative respondit, et adeo sic fuit pronuntiatio eius, ut perseveraverint in eo quod pronuntiatio sapiebat.Perductum enim illum ad Pilatum onerare coeperunt quod se regem diceret Christum, sine dubio dei filium, sessurum ad dei dexteram. Ceterum alio eum titulo gravassent, incerti an filium dei se dixisset, nisi Vos dicitis sic pronuntiasset, hoc se esse quod dicerent. Pilato quoque interroganti, Tu es Christus? proinde, Tu dicis, ne metu potestatis videretur amplius respondisse. Constitutus est igitur dominus in iudicio. Et statuit in iudicio populum suum. Ipse dominus in iudicium venit cum presbyteris et archontibus populi, secundum Esaiam. Atque exinde omne scriptum passionis suae implevit. Tumultuatae sunt ibidem nationes, et populi meditati sunt inania. Astiterunt reges terrae, et archontes congregati sunt in unum adversus dominum et adversus Christum eius. Nationes, Romani qui cum Pilato fuerant, populi, tribus Israelis, reges, in Herode, archontes, in summis sacerdotibus. Nam et Herodi velut munus a Pilato missus Osee vocibus fidem reddidit. De Christo enim prophetaverat: Et vinctum eum ducent xenium regi. Delectatus est denique Herodes viso Iesu, nec vocem ullam ab eo audivit. Tanquam agnus enim coram tondente, sic non aperuit os suum, quia dominus dederat illi linguam disciplinae, ut sciret quomodo eum oporteret proferre sermonem, illam scilicet linguam quam in psalmo adglutinatam gutturi suo tunc probabat non loquendo. Et Barrabas quidem nocentissimus vita ut bonus donatur, Christus vero iustissimus ut homicida morti expostulatur. Sed et duo scelesti circumfiguntur illi, ut inter iniquos scilicet deputaretur. Vestitum plane eius a militibus divisum, partim sorte concessum, Marcion abstulit, respicens psalmi prophetiam: Dispertiti sibi sunt vestimenta mea, et in vestitum meum sortem miserunt. Aufer igitur et crucem ipsam. Idem tamen psalmus de eo non tacet: Foderunt manus meas et pedes meos. Totus in illo exitus legitur. Circumdederunt me canes, synagoga maleficorum circumvallavit me: omnes qui spectabant me, naso irridebant me: locuti sunt labiis, et capita moverunt: speravit in deum, liberet eum. Quo iam testimonium vestimentorum? Habe falsi tui praedam; totus psalmus vestimenta sunt Christi. Ecce
autem et elementa concutiuntur. Dominus enim patiebatur ipsorum. Ceterum adversario laeso caelum luminibus floruisset, magis sol radiis insultasset, magis dies stetisset, libenter spectans pendentem in patibulo Christum Marcionis. Haec argumenta quoque mihi competissent, et si non fuissent praedicata. Caclum, inquit Esaias, vestiam tenebris. Hic erit dies de quo et Amos: Et erit illa die, dicit dominus, occidet sol meridie (habes et horae sextae significationem), et contenebrabit super terram. Scissum est et templi velum, angeli eruptione, derelinquentis filiam Sionis, tanquam in vinea spculam, et in cucumerario casulam. O quantum perseveravit etiam tricesimo psalmo Christum ipsum reddere! Vociferatur ad patrem, ut et moriens ultima voce prophetas adimpleret. Hoc dicto expiravit. Quis? spiritus semetipsum, an caro spiritum? Sed spiritus semetipsum expirare non potuit. Alius est qui expirat, alius qui expiratur. Si spiritus expiratur, ab alio expiretur necesse est. Quodsi solus spiritus fuisset, discessisse potius diceretur quam expirasse. Quis igitur expirat spiritum nisi caro, quae et spirat quando illum habet, et ita eum cum amittit expirat? Denique si caro non fuit, sed phantasma carnis, phantasma autem spiritus fuit, spiritus autem semetipsum expiravit et expirando discessit, sine dubio phantasma discessit cum spiritus, qui erat phantasma, discessit, et nusquam comparuit phantasma cum spiritu. Nihil ergo remansit in ligno, nihil pependit etiam post expirationem, nihil de Pilato postulatum, nihil de patibulo detractum, nihil sindone involutum, nihil sepulcro novo conditum. Atquin non nihil. Quid igitur illud fuit? Si phantasma, adhuc ergo inerat et Christus. Si discesserat Christus, ergo abstulerat phantasma. Superest impudentiae haereticae dicere phantasma illic phantasmatis remansisse. Sed si et Ioseph corpus fuisse noverat, quod tota pietate tractavit? ille Ioseph qui non consenserat in sceiere Iudaeis? Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit.Oportuerat etiam sepuitorem domini prophetari ac iam tunc merito benedici, si nec mulierum illarum officium praeterit prophetia quae ante lucem convenerunt ad sepulcrum cum odorum paratura. De hoc enim per Osee, Ut quaerant, inquit, faci(??)m meam, ante lucem vigilabunt ad me dicentes, Eamus et convertamur ad dominum, quia ipse eripuit et curabit nos, percussit et miserebitur nostri, sanabit nos post biduum, in die tertia resurgemus. Quis enim haec non credat in recogitatu mulierum illarum volutata inter dolorem praesentis destitutionis, qua percussae sibi videbantur a domino, et spem resurrectionis ipsius, qua restitui rite arbitrantur? Corpore autem non invento sublata erat sepultura eius de medio, secundum Esaiam. Sed et duo ibidem angeli apparuerunt. Tot fere laterensibus uti solebat in duobus testibus consistens dei sermo. Revertentes quoque a sepulcro mulieres, et ab illa angelorum visione, prospiciebat Esaias: Mulieres, inquit, venientes a visione, venite, ad renuntiandam scilicet domini resurrectionem. Bene autem quod incredulitas discipulorum perseverabat, ut in finem usque defensio nostra consisteret Christum Iesum non alium se discipulis edidisse quam prophetarum. Nam cum duo ex illis iter agerent et dominus eis adhaesisset, non comparens quod ipse esset, etiam dissimulans de conscientia rei gestae, Nos autem putabamus, inquiunt, ipsum esse redemptorem Israelis, utique suum Christum, id est creatoris. Adeo nec alium se ediderat illis. Ceterum non existimarent eum creatoris, et cum creatoris existimaretur, non sustinuisset hanc de se existimationem, si non is esset qui existimatur. Aut ipse erit auctor erroris et praevaricator veritatis adversus dei optimi titulum. Sed nec post resurrectionem alium se eis ostendit quam quem existimatum sibi dixerant. Plane invectus est in illos: O insensati et tardi corde in non credendo omnibus quae locutus est ad vos. Quae locutus non alterius se dei esse probat, sed eiusdem dei. Nam eadem et angeli ad mulieres: Rememoramini quae locutus sit vobis in Gali-
laea dicens, quod oportet tradi filium hominis et crucifigi et tertia die resurgere. Et quare oportebat, nisi quia ita a deo creatore scriptum? Igitur increpavit illos ut de sola passione scandalizatos, et ut dubios de fide resurrectionis annuntiatae sibi a feminis, per quae non crediderant ipsum fuisse quem existimarant. Itaque quod existimaverant, id volens credi se eum se confirmabat quem existimaverant, creatoris scilicet Christum, redemptorem Israelis. De corporis autem veritate quid potest clarius? cum haesitantibus eis ne phantasma esset, immo phantasma credentibus, Quid turbati estis? inquit, et quid cogitationes subeunt in corda vestra? Videte manus meas et pedes, quia ego ipse sum, quoniam spiritus ossa non habet, sicut me videtis habere. Et Marcion quaedam contraria sibi illa, credo industria, eradere de evangelio suo noluit, ut ex his quae eradere potuit nec erasit illa quae erasit aut negetur erasisse aut merito erasisse dicatur. Nec parcit nisi eis quae non minus aliter interpretando quam delendo subvertit. Vult itaque sic dictum quasi, Spiritus ossa non habet, sicut me videtis habentem, ad spiritum referatur, sicut me videtis habetem, id est non habentem ossa, sicut et spiritus. Et quae ratio tortuositatis istius? cum simpliciter pronuntiare potuisset, Quia spiritus ossa non habet, sicut me videtis non habentem. Cur autem inspectui eorum manus et pedes suos offert, quae membra ex ossibus constant, si ossa non habebat? Cur adicit, Et scitote, quia ego sum, quem scilicet corporeum retro noverant? Aut si phantasma erat usquequaque, cur illos phantasma credentes increpabat? Atquin adhuc eis non credentibus propterea cibum desideravit, ut se ostenderet etiam dentes habere. Implevimus, ut opinor, sponsionem. Exhibuimus Iesum Christum prophetarum doctrinis, sententiis, affectibus, sensibus, virtutibus, passionibus, etiam resurrectione, non alium quam creatoris, siquidem et apostolos mittens ad praedicandum universis nationibus in omnem terram exire sonum eorum et in terminos terrae voces eorum psalmum adimplendo praecepit. Misereor tui, Marcion, frustra laborasti. Christus enim Iesus in evangelio tuo meus est.Nihil sine origine nisi deus solus. Quae quantum praecedit in statu omnium rerum, tantum praecedat necesse est etiam in retractatu earum, ut constare de statu possit, quia nec habeas dispicere quid quale sit, nisi certus an sit, cum cognoveris unde sit. Et ideo ex opusculi ordine ad hanc materiam devolutus apostoli quoque originem a Marcione desidero, novus aliqui discipulus nec ullius alterius auditor, qui nihil interim credam nisi nihil temere credendum, temere porro credi quodcunque sine originis agnitione creditur, quique dignissime ad sollicitudinem redigam istam inquisitionem, cum is mihi affirmatur apostolus quem in albo apostolorum apud evangelium non deprehendo. Denique audiens postea eum a domino allectum, iam in caelis quiescente, quasi inprovidentiam existimo si non ante scivit illum sibi necessarium Christus, sed iam ordinato officio apostolatus et in sua opera dimisso ex incursu, non ex prospectu, adiciendum existimavit, necessitate, ut ita dixerim, non voluntate. Quamobrem, Pontice nauclere, si nunquam furtivas merces vel illicitas in acatos tuas recepisti, si nullum omnino onus avertisti vel adulterasti, cautior utique et fidelior in dei rebus, edas velim nobis, quo symbolo susceperis apostolum Paulum, quis illum tituli charactere percusserit, quis transmiserit tibi, quis imposuerit, ut possis eum constanter exponere, ne illius
probetur, qui omnia apostolatus eius instrumenta protulerit. Ipse se, ioquit, apostolum est professus, et quidem non ab hominibus nec per hominem, sed per Iesum Christum. Plane profiteri potest semet ipsum quivis, verum professio eius alterius auctoritate conficitur; alius scribit, alius subscribit, alius obsignat, alius actis refert. Nemo sibi et professor ct testis est. Praeter haec utique Iegisti, multos venturos, qui dicant: ego sum Christus. Si est, qui se Christum mentiatur, quanto magis qui se apostolum praedicet Christi? Adbuc ego in persona discipuli et inquisitoris conversor, ut iam hinc et fidem tuam obtundam, qui unde eam probes, non habes, et impudentiam suflundam, qui vindicas, et unde possis vindicare, non recipis. Sit Christus, sit apostolus, ut alterius, dum non probantur nisi de instrumento creatoris. Nam mihi Paulum etiam Genesis olim repromisit Inter illas enim figuras et propheticas super filios suos benedictiones Iacob, cum ad Beniamin dixisset: Beniamin, inquit, iupus rapax ad matutinum comedet adhuc, et ad vesperam dabit escam. Ex tribu enim Beniamin oriturum Paulum providebat, lupum rapacem ad matutinum comedentem, id est, prima aetate vastaturum pecora domiai ut persecutorem ecclesiorum, dehinc ad vesperam escam daturum, id est, devergente iam aetate oves Christi edocaturum ut doctorem nationum. Nam et Saulis primo asperitas insectationis erga David, dehinc poenitentia et satisfactio, hona pro malis recipientis, non aliod portendebat, qoam Paolum in Saule secundum trihus et lesum in David secondom virginis censum. Haec figurarum sacramenta si tibi displicent, certe Acta Apostolorum hunc mihi ordinem Pauli tradiderunt a te quoque non negandum. Inde apostolom ostendo persecutorem, non ab hominibus neque per hominem; inde et ipsi credere inducor; inde te a defensione eius expello, nec timeo dicentem, Tu ergo negas apostolum Paulum? Non blasphemo quem tueor. Nego, ut to probare compellam. Nego, ut meum esse convincam. Aut si ad nostram fidem spectas, recipe quae eam faciunt. Si ad tuam provocas, ede quae eam praestruunt. Aut proba esse quae credis; aut si non probas, quomodo credis? Aut qualis es adversus eum credens a quo solo probatur esse quod credis? Habe nunc et apostolum de meo sicut et Christum, tam meum apostolum quam et Christum. Iisdem et hic dimicabimus lineis, in ipso gradu provocabimus praescriptionis, oportere scilicet et apostolum qui creatoris negetur, immo et adversus creatorem proferatur, nihil docere, nihil sapere, nihil velle secundum creatorem, et inprimis tanta constantia alium deum edicere quanta a lege creatoris abrupit. Neque enim verisimile est ut avertens a Iudaismo non pariter ostenderet in cuius dei fidem averteret, quia nemo transire posset a creatore nesciens ad quem transeundum sibi esset. Sive enim Christus iam alium deum revelaverat, sequebatur etiam apostoli testatio, vel ne non eius dei apostolus haberetur quem Christus revelaverat, et quia non licebat abscondi ab apostolo qui iam revelatus fuisset a Christo: sive nihil tale de deo Christus revelaverat, tanto magis ab apostolo debuerat revelari, qui iam non posset ab alio, non credendus sine dubio si nec ab apostolo revelatus. Quod idcirco praestruximus, ut iam hinc profiteamur nos proinde probaturos nullum alium deum ab apostolo circumlatum, sicut probavimus nec a Christo, ex ipsius utique epistulis Pauli, quas proinde mutilatas etiam de numero forma iam haeretici evangelii praeiudicasse debebit.DE EPISTULA AD GALATAS. Principalem adversus
Iudaismum epistolam nos quoque confitemur, quae Galatas docet. Amplectimur etenim omnem illam legis veteris abolitionem, ut et ipsam de creatoris venientem dispositione, sicut saepe iam in isto ordine tractavimus de praedicata novatione a prophetis dei nostri. Quodsi creator quidem vetera cessura promisit, novis scilicet orituris, Christus vero tempus distinctionis istius (lex et prophetae usque ad Ioannem) terminum in Ioanne statuens inter utrumque ordinem desinentium e xinde veterum et incipientium novorum: necessarie et apostolus in Christo post Ioannem revelato vetera infirmat, nova vero confirmat, atque ita non alterius dei fidem curat, quam creatoris, apud quem et vetera decessura praedicabantur. Igitur et legis destructio et evangelii aedificatio pro me faciunt in ista quoque epistola ad eam Galatarum praesumptionem pertinentes, qua praesumebant Christum, ut puta creatoris salva creatoris Iege credendum, quod adhuc incredibile videretur Iegem a suo auctore deponi. Porro si omniuo alium deum ab apostolo audissent, ultro utique scissent abscedendum sibi esse a lege eius dei, quem reliquissent alium secuti. Quis enim exspectaret diutius discere, quod novam deberet sectari disciplinam, qui novum deum recepisset? Immo quia eadem quidem divinitas praedicabatur in evangelio, quae semper nota fuerat in lege, disciplina vero non eadem, bic erat totus quaestionis status, an lex creatoris ab evangelio deberet excludi in Christo creatoris. Denique aufer hunc statum, et vacat quaestio. Vacante autem quaestione, ultro olDoibus agnoscentibus, discedendum sibi esse ab ordine creatoris per fidem dei alterius, nulla apostolo materia competisset id tam presse doceudi, quod ultro fides ipsa dictasset. Igitur tota intentio epistolae istius nihil aliud docet, quam legis discessionem venientem de creatoris dispositione, ut adhuc suggeremus. Si item nullius novi dei exserit mentionem, quod nusquam magis fecisset, quam in ista materia, ut rationem scilicet ablegendae legis unica hac et sufficientissima defiuitione proponeret novae divinitatis, apparet quomodo scribat. Miror vos tam cito transferri ab eo, qni vos vocavit in gratiam, ad aliud evangelium, ex conversatione aliud, non ex religione, ex disciplina, non ex divinitate, quoniam quidem evangelium Christi a lege evocare deberet ad gratiam, non a creatore ad alium deum. Nemo enim illos moverat a creatore, ut viderentur sic ad aliud evangelium transferri, quasi dum ad creatorem transferuntur. Nam et adiciens, quod aliud evangelium omnino non esset, creatoris confirmat id quod esse defendit. Sed enim et creator evangelium repromittit, dicens per Esaiam, Ascende in montem excelsum, qui evangelizas Sioni, extolle vocem in valentia tua, qui evangelizas Hierusalem; item ad apostolorum personam, Quam tempestivi pedes evangelizantium pacem, evangelizamtium bona, utique et nationibus evangelizantium, quoniam et, In nomine eius, inquit, nationes sperabunt, Christi scilicet, cui ait, Posui te in lumen nationum. Est autem evangelium etiam dei novi, quod vis tunc ab apostolo defensum. Iam ergo duo sunt evangelia apud duos deos, et mentitus erit apostolus dicens quod aliud omnino non est, cum sit et aliud, cum sic suum evangelium defendere potuisset, ut potius demonstraret, non ut unum determinaret. Sed fortasse, ut fugias hinc, et ideo, dices, subtexuit, Licet angelus de caelo aliter evangelizaverit, anathema sit, quia et creatorem sciebat evangelizaturum. Rursus ergo te implicas. Hoc est enim quod adstringeris. Duo enim evangelia confirmare non est eius qui aliud iam negarit. Tamen lucet sensus eius qui suam praemisit personam: Sed et si nos aut angelus de caelo aliter evangelizaverit. Verbi enim gratia dictum est. Ceterum si nec ipse aliter evangelizaturus, utique nec angelus. Ita angelum ad hoc nominavit, quo multo magis hominibus non esset credendum, quando nec angelo, nec apostolo, non angelum ad evangelium referret creatoris. Exinde decurrens ordinem conversionis suae de persecutore in apostolum scripturam Apostolicorum confirmat, apud quam ipsa etiam epistulae istius materia recognoscitur, intercessisse quosdam qui dicerent circumcidi oportere et observandam esse Moysi legem, tunc apostolos de ista quaestione consultos ex auctoritate spiritus renuntiasse non esse imponenda onera hominibus quae patres ipsi non potuissent sustinere. Quodsi et ex hoc congruunt Paulo Apostolorum Acta, cur ea respuatis iam apparet, ut deum scilicet non alium praedicantia quam creatorem, nec Christum alterius quam creatoris, quando nec promissio spiritus sancti aliunde probetur exhibita quam de instrumento Actorum. Quae utique verisimile non est ex parte quidem apostolo convenire, cum ordinem eius secundum ipsius testimo- nium ostendunt, ex parte vero dissidere, cum divinitatem in Christo creatoris annuntiant, ut praedicationem quidem apostolorum non sit secutus Paulus, qui formam ab eis dedocendae legis accepit.