Adversus Marcionem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Revertamur nunc ad resurrectionem, cui et alias quidem proprio volumine satisfecimus omnibus haereticis resistentes; sed nec hic desumus, propter eos qui illud opusculum ignorant. Quid, ait, facient qui pro mortuis baptizantur, si mortui non resurgunt? Viderit institutio ista. Kalendae, si forte, Februariae respondebunt illi pro mortuis petere. Noli ergo apostolum novum statim aucto-
rem aut confirmatorem eius denotare, ut tanto magis sisteret carnis resurrectionem, quanto illi, qui vane pro mortuis baptizarentur, fide resurrectionis hoc facerent. Habemus illum alicubi unius baptismi definitorem. Igitur et pro mortuis tingui pro corporibus est tingui; mortuum enim corpus ostendimus. Quid facient qui pro corporibus baptizantur, si corpora non resurgunt? Atque adeo recte hunc gradum figimus, ut et apostolus secundam disceptationem aeque de corpore induxerit. Sed dicent quidam, Quomodo mortui resurgent? quo autem corpore venient? Defensa etenim resurrectione, quae negabatur, consequens crat de qualitate corporis retractare, quae non videbatur. Sed de ista cum aliis congredi convenit. Marcion enim in totum carnis resurrectionem non admittens et soli animae salutem repromittens non qualitatis, sed substantiae facit quaestionem. Porro et ex his manifestissime obducitur quae apostolus ad qualitatem corporis tractat propter illos qui dicunt, Quomodo resurgent mortui? quo autem corpore venient? Iam enim praedicavit resurrecturum esse corpus, si de corporis qualitate tractavit, Denique si proponit exempla grani tritici, vel alicuius eiusmodi, vel quibus det corpus deus prout volet, si unicuique seminum proprium ait esse corpus, ut aliam quidem carnem hominum, aliam vero pecudum et volucrum, et corpora caelestia atque terrena, et aliam gloriam solis, et lunae aliam, et stellarum aliam, - nonne carnalem et corporalem pro- tendit resurrectionem, quam per carnalia et corporalia exempla commendat? nonne etiam ab eo deo eam spondet a quo sunt et exempla? Sic et resurrectio, inquit. Quomodo? Sicut et granum corpus seritur, corpus resurgit. Seminationem denique vocavit dissolutionem corporis in terram, quia seritur in corruptela, in honestatem, in virtutem. Cuius ille ordo in dissolutione, eius et hic in resurrectione corporis, scilicet sicut et granum. Ceterum si auferas corpus resurrectioni quod dedisti dissolutioni, ubi consistet diversitas exitus? Proinde et si seritur animale, resurgit spiritale. Et si habet aliquod proprium corpus anima vel spiritus, ut possit videri corpus animale animam significare et corpus spiritale spiritum, non ideo animam dicit in resurrectione spiritum futuram, sed corpus, quod cum anima nascendo et per animam vivendo animale dici capit, futurum spiritale, dum per spiritum surgit in aeternitatem. Denique si non anima, sed caro seminatur in corruptela, dum dissolvitur in terram, iam non anima erit corpus animale, sed caro, quae fuit corpus animale, siquidem de animali efficitur spiritale, sicut et infra dicit, Non primum quod spiritale. Ad hoc enim et de ipso Christo praestruit: Faetus primus homo Adam in animam vivam, novissimus Adam in spiritum vivificantem; licet stultissimus haereticus noluerit ita esse, dominum enim posuit novissimum pre novissimo Adam, veritus scilicet ne, si et dominum novissimum haberet Adam, et eiusdem Christum defenderemus in Adam novissimo cuius et primum. Sed falsum relucet. Cur enim primus Adam, nisi quia et novissimus Adam? Non habent ordinem inter se nisi paria quaeque et eiusdem vel nominis vel substantiae vel auctoris. Nam etsi potest in diversis quoque esse aliud primum, aliud novissimum, sed unius auctoris. Ceterum si et auctor alius, et ipse quidem potest novissimus dici. Quod tamen intulerit, primum est, novissimum autem, si primo par sit. Par autem primo non est, quia non eiusdem auctoris est. Eodem modo et in nomine hominis revincetur. Primus, inquit, homo de humo terrenus, secundus dominus de caelo. Quare secundus, si non homo, quod et primus? Aut numquid et primus dominus, si et secundus? Sed sufficit si in evangelio filium hominis adhibet Christum et hominem, et in homine Adam eum negare non poterit. Sequentia quoque eum comprimunt. Cum enim dicit apostolus, Qualis qui de terra, homo scilicet, tales et terreni, homines utique, ergo et qualis qui de caelo homo, tales et qui de caelo homines. Non enim poterat hominibus terrenis non homines caelestes opposuisse, ut statum ac spem studiosius distingueret in appellationis societate. Statu enim ac spe dicit terrenos atque caelestes homines, tamen ex pari, qui secundum exitum aut in Adam aut in Christo deputantur, Et ideo iam ad exhortationem spei caelestis, Sicut portavimus, inquit, imaginem terreni, portemus et imaginem caelestis, non ad substantiam ullam referens resurrectionis, sed ad praesentis temporis disciplinam. Portemus enim, inquit, non portabimus, praeceptive, non promissive, volens nos sicut ipse incessit ita incedere et a terreni, id est veteris, hominis imagine abscedere, quae est carnalis operatio. Denique quid subiungit? Hoc enim dico, fratres, quis caro et sanguis regnum dei non possidebunt, sidebunt, opera scilicet carnis et sanguinis, quibus et ad Galat(??)s scribens abstulit dei regnum, solitus et alias substantiam pro operibus substantiae ponere, ut cum dicit eos qui in carne sunt deo placere non posse. Quando enim placere poterimus deo, nisi dum in carne hac sumus? Aliud tempus operationis nullum opinor est. Sed si in carne quamquam constituti carnis opera fugiamus, tum non erimus in carne, dum non in substantia carnis non sumus, sed in culpa. Quodsi in nomine carnis opera, non substantiam, carnis iubemur exponere, operibus ergo canis, non substantiae carnis, in nomine carnis denegatur dei regnum. Non enim id damnatur in quo male fit, sed id quod fit. Venenum dare scelus est, calix tamen in quo datur reus non est. Ita et corpus carnalium operum vas est, anima est autem quae in illo venenum alicuius mali faci temperat. Quale est autem ut, si anima auctrix operum carnis merebitur dei regnum per expiationem eorum quae in corpore admisit, corpus ministrum solummodo in damnatione permaneat? Venefico absoluto calix erit puniendus? Et tamen non utique carni defendimus dei regnum, sed resurrectionem substantiae suae, quasi ianuam regni, per quam aditur. Ceterum aliud resurreclio, aliud regnum. Primo enim resurrectio, dehinc regnum. Resurgere itaque dicimus carnem, sed mutatam consequi regnum. Resurgent enim mortui incorrupti, illi scilicet qui fuerant corrupti dilapsis corporibus in interitum. Et nos mutabimur, in atomo, in oculi momentaneo motu. Oportet enim corruptivum hoc, tenens utique carnem suam dicebat apostolus, induere incorruptelam, et mortale hoc immortalitatem, ut scilicet habilis substantia efficiatur regno dei. erimus enim sicut angeli. Haec erit demutatio carnis, sed resuscitatae. Aut si nulla erit, quomodo induet incorruptelam et immortalitatem? Aliud igitur facta per demutationem tunc consequetur dei regnum, iam non caro nec sanguis, sed quod illi corpus deus dederit. Et ideo recte apostolus: Caro et sanguis regnum dei non consequentur, demutationi illud adscribens, quae accedit resurrectioni. Si autem tunc fiet verbum, quod scriptum est apud creatorem, Ubi est, mors, victoria tua vel contentio tua? Ubi est, mors, aculeus tuus? (verbum autem hoc creatoris est per prophetam), eius erit et res, id est regnum, cuius et verbum fiet in regno. Nec alii deo gratias dicit, quod nobis victoriam utique de morte et triumphatorium accepit.DE EPISTULA SECUNDA AD CORINTIOS. Si deus commune vocabulum factum est vitio erroris humani, quatenus plures dei dicuntur atque creduntur in saeculo, benedictus tamen deus domini nostri Iesu Christi non alius quam creator intellegetur, qui et universa benedixit, habes Genesim, et ab universis benedicitur, habes Danielem. Proinde si pater potest dici sterilis dei nullius magis nomine quam creatoris, misericordiarum tamen pater idem erit qui misericors et miserator et misericordiae plurimus est dictus. Habes apud Ionam cum ipso misericordiae exemplo, quam Ninivitis exorantibus praestitit, facilis et Ezechiae fletibus flecti, et Achab, marito lezabelis, deprecanti sanguinem ignoscere Nabuthae, et David agnoscenti delictum statim indulgere, malens scilicet licet paenitentiam peccatoris quam mortem, utique ex misericordiae affectu. Si quid tale Marcionis deus edidit vel edixit, agnoscam patrem misericordiarum. Si vero ex eo tempore hunc titulum ei adscribit quo revelatus, quasi exinde sit pater misericordiarum quo liberare instituit genus humanum, atquin et nos ex eo tempore negamus illum ex quo dicitur revelatus. Non potest igitur aliquid ei adscribere quem tunc ostendit cum aliquid ei adscribit. Si enim prius constaret eum esse, tunc et adscribi ei potest. Accidens
enim est quod adscribitur, accidentia autem antecedit ipsius rei ostensio cui accidunt, maxime cum iam alterius est quod adscribitur ei qui prius non sit ostensus. Tanto magis negabitur esse, quanto per quod affirmatur esse eius est qui iam ostensus est. Sic et testamentum novum non alterius erit quam qui illud repromisit; et si non littera, at eius spiritus; hoc erit novitas. Denique. qui litteram tabulis lapideis inciderat, idem et de spiritu edixerat, Effundam de meo spiritu in omnem carnem. Et si littera occidit, spiritus vero vivificat, eius utrumque est qui ait, Ego occidam et ego vivificabo, percutiam et sanabo. Olim duplicem vim creatoris vindicavimus, et iudicis et boni, littera occidentis per legem et spiritu vivificantis per evangelium. Non possunt duos deos facere quae, etsi diversa, apud unum recenseri praevenerunt. Commemorat et de velamine Moysi, quo faciem tegebat incontemplabilem filiis Israël. Si ideo ut claritatem maiorem defenderet novi testamenti, quod manet in gloria, quam veteris, quod evacuari habebat, hoc et meae convenit fidei praeponenti evangelium legi, et vide ne magis meae. Illic enim erit superponi quid ubi fuerit et illud cui superponitur. At cum dicit, Sed obtunsi sunt sensus mundi, non utique creatoris, sed populi, qui in mundo est. De IsraÄle enim dicit, Ad hodiernum usque velamen id ipsum in corde eorum. Figuram ostendit fuisse velamen faciei in Moyse velaminis cordis in populo, quia nec nunc apud illos perspiciatur Moyses corde, sicut nec facie tunc. Quid est ergo adhuc velatum in Moyse quod pertineat ad Paulum, si Christus creatoris a Moyse praedicatus nondum venit? quomodo iam operta et velata adhuc denotantur corda Iudaeorum, nondum exhibitis praedicationibus Moysi, id est de Christo, in quo eum intellegere deberent? Quid ad aposlum Christi alterius, si dei sui sacramenta Iudaei non intellegebant, nisi quia velamen cordis illorum ad caecitatem, qua non perspexerant Christum Moysi, pertinebat? Denique quod sequitur, Cum vero converterit ad deum, auferetur velamen, hoc Iudaeo proprie dicit, apud quem et est velamen Moysi, qui cum transierit in fidem Christi, intellegit Moysen de Christo praedicasse. Ceterum quomodo auferetur velamentum creatoris in Christo dei alterios, cuius sacramenta velasse non potuit creator, ignoti videlicet ignota? Dicit ergo nos iam aperta facie, utique cordis, quod velatum est in Iudaeis, contemplantes Christum eadem imagine transfigurari a gloria, qua scilicet et Moyses transfigurabatur a gloria domini, in gloriam. Ita corporalem Moysi illuminationem de congressu domini et corporale velamen de infirmitate populi proponens, et spiritalem revelationem et spiritalem claritatem in Christo superducens, tanquam a domino, inquit, spirituum, totum ordinem Moysi figuram ignorati apud Iudaeos, agniti vero apud nos Christi fuisse testatur. Scimus quosdam sensus ambiguitatem pati posse de sono pronuntiationis aut de modo distinctionis, cum duplicitas carum intercedit. Hanc Marcion captavit sic legendo: In quibus deus aevi huius, ut creatorem ostendens deum huius aevi alium suggerat deum alterius aevi. Nos contra sic distinguendum dicimus: In quihus deus, dehine: aevi huius excaecavit mentes infidelium; In quibus, Iudaeis infidelibus, in quibus opertum est aliquibus evangelium adhuc sub velamine Moysi. IIIis enim deus, labiis diligentibus eum, corde autem longe absistentibus ab eo, minatus fuerat: Aure audietis et non audietis, oculis videbitis et non videbitis, et: Nisi credideritis nec intellegetis, et: Auferam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium irritam faciam. Haec autem non utique de evangelio dei ignoti abscondendo minabatur. Ita etsi huius aevi deus, sed infidelium huius aevi excaecat cor, quod Christum eius non ultro recognoverint de scripturis intellegendum. Et positum in ambiguitate distinctionis hactenus tractasse, ne adversario prodesset, contentus victoriae nae ultro possum et in totum conten- tionem hanc praeterisse. Simpliciori responso prae manu erit esse huius aevi dominum diabolum interpretari, qui dixerit, propheta referente, Ero similis altissimi, ponam in nubibus thronum meum; sicut et tota huius aevi superstitio illi mancipata est qui excaecet infidelium corda et inprimis apostatae Marcionis. Denique non vidit occurrentem sibi clausulam sensus: Quoniam deus, qui dixit ex tenebris lucem lucescere, reluxit in cordibus nostris ad illuminationem agnitionis suae in persona Christi. Quis dixit, Fiat lux? Et de illuminatione mundi quis Christo ait, Posui te in lumen nationum, sedentium scilicet in tenebris et in umbra mortis? Cui respondet spiritus in psalmo ex providentia futuri. Significatum est, inquit, super nos lumen personae tuae, domine. Persona autem dei Christus dominus. Unde et apostolus supra, Qui est imago, inquit, dei. Igitur si Christus persona creatoris dicentis, Fial lux, et Christus et aposloli et evangelium et velamen et Moyses et tota series secundum testimonium clausulae creatoris est dei huius aevi, certe non eius qui nunquam dixit, Fial lux. Praetereo hic et de alia epistula, quam nos ad Ephesios praescriptam habemus, haeretici vero ad Laodicenos. Ait enim meminisse nationes quod illo in tempore cum essent sine Christo, alieni ab Israele, sine conversatione et testamentis et spe promissionis, etiam sine deo essent, in mundo utique,etsi de creatore. Ergo si nationes sine deo dixit esse, deus autem illis diabolus est, non creator, apparet dominum aevi huius eum intellegendum quem nationes pro deo receperunt, non creatorem, quem ignorant. Quale est autem ut non eiusdem habeatur thesaurus in fictilibus vasis nostris cuius et vasa sunt? Nam si gloria dei est in fictilibus vasis tantum thesauri haberi, vasa autem fictilia creatoris sunt, ergo et gloria creatoris est, cuius vasa eminentiam virtutis dei sapiunt, et virtus ipsa; quia propterea in vasa ficlilia commissa sunt, ut eminentia eius proberetur. Ceterum iam non erit alterius dei gloria ideoque nec virtus, sed magis dedecus et infirmitas, cuius eminen- tiam fictilia et quidem aliena ceperunt. Quodsi haec sunt fictilia vasa, in quibus tanta nos pati dicit, in quibus etiam mortificationem circumferimus dei, satis ingratus deus et iniustus, si non et hanc substantiam resuscitaturus est, in qua pro fide eius tanta tolerantur, in qua et mors Christi circumfertur, in qua et eminentia virtutis consecratur. Sed enim proponit, Ut et vita Christi manifestetur in corpore nostro, scilicet sicut et mors eius circumfertur in corpore. De qua ergo Christi vita dicit? qua nunc vivimus in illo? Et quomodo in sequentibus non ad visibilia nec ad temporalia, sed ad invisibilia et ad aeterna, id est non ad praesentia, sed ad futura exhortatur? Quodsi de futura vita dicit Christi, in corpore eam dicens apparituram, manifeste carnis resurrectionem praedicavit, exteriorem quidem hominem nostrum corrumpi dicens, et non quasi aeterno interitu post mortem, verum laboribus et incommodis, de quibus praemisit adiciens, Et non deficiemus. Nam et interiorem hominem nostrum renovari de die in diem dicens hic utrumque demonstrat, et corporis corruptionem ex vexatione temptationum et animi renovationem ex contemplatione promissionum.Terreni domicilii nostri non sic ait habere nos domum aeternam, non manu factam, in caelo, quia quae manu facta sit creatoris intereat in totum dissoluta post mortem. Haec enim ad mortis metum et ad ipsius dissolutionis contristationem consolandam retractans etiam per sequentia manifestius, cum subicit ingemere nos de isto tabernaculo corporis terreni quod de caelo est superindui cupientes; siquidem et despoliati non inveniemur nudi, id est recipiemus quod despoliati sumus, id est corpus. Et rursus: Etenim qui sumus in isto tabernaculo corporis, ingemimus, quod gravemur nolentes exui, sed superindui. Hic enim expressit quod in prima ep(??)stula strinxit: Et mortui resurgent incorrupti, qui iam obierunt, et nos mutabimur, qui in carne fuerimus deprehensi a deo. Et illi enim resurgent incorrupti, recepto scilicet
corpore, et quidem integro, ut ex hoc sint incorrupti, et hi propter temporis ultimum iam momentum et propter merita vexationum antichristi compendium mortis, sed mutati, consequentur superinduti magis quod de caelo est quam exuti corpus. Ita si hi super corpus induent caeleste illud, utique et mortui recipient corpus, super quod et ipsi induant incorruptelam de caelo; quia et de illis ait, Necesse est corruptivum istud induere incorruptelam et mortale istud immortalitatem. IIIi induunt, cum receperint corpus, isti superinduunt, quia non amiserint corpus, et ideo non temere dixit nolentes exui corpore, sed superindui, id est nolentes mortem experiri, sed vita praeveniri, uti devoretur mortale hoc a vita, dum eripitur morti per superindumentum demutationis. Ideo quia ostendit hoc melius esse, ne contristemur mortis, si forte, praeventu, et arrabonem nos spiritus dicit a deo habere, quasi pignoratos in eandem spem superindumenti, et abesse a domino, quamdiu in carne sumus, ac propterea debere boni ducere abesse potius a corpore et esse cum domino, ut et mortem libenter excipiamus. Atque adeo omnies ait nos oportere manifestari ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque quae per corpus admisit sive bonum sive malum. Si enim tunc retributio meritorum, quomodo iam aliqui cum deo poterunt deputari? Et tribunal autem nominando et dispunctionem boni ac mali operis utriusque sententiae iudicem ostendit, et corporum omnium repraesentationem confirmavit. Non enim poterit quod corpore admissum est non corpore iudicari. Iniquus enim deus, si non per id punitur quis aut iuvatur per quod operatus est. Si qua ergo conditio nova in Christo, vetera transierunt, ecce nova facta sunt omnia, impleta est Esaiae prophetia. Si etiam iubet ut mundemus nos ab inquinamento carnis et sanguinis, non substantiam capere regnum dei, si et virginem sanctam destinat ecclesiam adsignare Christo, utique ut sponsam sponso, non potest imago coniungi inimico veritatis rei ipsius. Si et pseudapostolos dicit operarios dolosos transfiguratores sui, per hypocrisin scilicet, conversationis, non praedicationis adulteratae eos taxat. Adeo de disciplina, non de divinitate dissidebatur. Si transfiguratur satanas in angelum lucis, non potest hoc dirigi in creatorem. Deus enim, non angelus creator; in deum lucis, non in angelum transfigurare se dictus esset, si non eum satanan signiticaret quem et nos et Marcion angelum novimus. De paradise suus stilus est ad omnem quam patitur quaestionem. Hic illud forte mirabor, si proprium potuit habere paradisum deus nullius terrenae dispositionis, nisi si etiam paradiso creatoris precario usus est, sicut et mundo. Et tamen hominem tollere ad caelum creatoris exemplum est in Helia. Magis vero mirabor dominum optimum, percutiendi et saeviendi alienum, nec proprium saltem, sed creatoris angelum satanae colaphizando apostolo suo applicuisse, et ter ab eo obsecralum non concessisse. Emendat igitur et deus Marcionis secundum creatorem elatos aemulantem, ut deponentem scilicet de solio dynastas. Aut numquid ipse est qui et in corpus Iob dedit satanae potestatem, ut virtus in infirmitate comprobaretur? Quid et formam legis adhuc tenet Galatarum castigator, in tribus testibus praefiniens staturum omne verbum? Quid et non parsurm se peccatoribus comminatur, lenissimi dei praedicator? Immo et ipsam durius agendi in praesentia potestatem a domino datam sibi affimat. Nega nunc, haeretice, timeri deum tuum, cuius spostolus timebatur!DE KPISTULA AD ROMANOS. Quando opusculum profligatur, breviter iam retractanda sunt quae rursus occurrunt, quaedam vero tramittenda, quae saepius occurrerunt. Piget de lege adhuc congredi, qui totiens probaverim concessionem eius nullum argumentum praestare diversi dei in Christo praedicatam scilicet et repromisaam in Christum apud creatorem, quatenus et ipsa epistula legem plurimum videtur excludere. Sed et iudicem deum ab apostolo circumferri saepe iam ostendimus et in iudice ultorem
et creatorem in ultore. Itaque et hic, cum dicit, Non enim me pudet evangelii, virtus enim dei est in salutem omni credenti, Iudaeo et Graeco, quia iustitia dei in eo revelatur ex fide in fidem, sine dubio et evangelium et salutem iusto deo deputat, non bono, ut ita dixerim secundum haeretici distinctionem, transferenti ex fide legis in fidem evangelii, suae utique legis et sui evangelii. Quoniam et iram dicit revelari de caelo super impietatem et iniustitiam hominum, qui veritatem in iniustitia detineant. Cuius dei ira? Utique creatoris. Ergo et veritas eius erit cuius et ira, quae revelari habet in ultionem veritatis. Etiam adiciens, Scimus autem iudicium dei secundum veritatem esse, et iram ipsam probavit, ex qua venit iudicium pro veritate, et veritatem rursus eiusdem dei confirmavit cuius iram probavit probando iudicium. Aliud est si veritatem dei alterius in iniustitia detentam creator iratus ulciscitur. Quantas autem foveas in ista vel maxime epistula Marcion fecerit, auferendo quae voluit, de nostri instrumenti integritate parebit. Mihi sulficit, quae proinde eradenda non vidit, quasi neglegentias et caecitates eius accipere. Si enim iudicabit deus occulta hominum, tam eorum qui in lege deliquerunt, quam eorum qui sine lege, quia et hi legem ignorant et natura faciunt quae sunt legis, utique is deus iudicabit cuius sunt et lex et ipsa natura, quae legis est instar ignorantibus legem. Iudicabit autem quomodo? Secundum evangelium, inquit, per Christum. Ergo et evangelium et Christus illius sunt cuius et lex et natura, quae per evangelium et Christum vindicabuntur, adeo illo iudicio dei quod et supra, secundum veritatem. Ergo qua defendenda reveletur de caelo ira, non nisi a deo irae, ita et hic sensus pristino cohaerens, in quo iudicium creatoris edicitur, non potest in alium deum referri, qui nec iudicat nec iraseitur, sed in illum cuius dum haec sunt, iudicium dico et iram, etiam illa ipsius sint necesse est per quem haec habent transigi, evangelium et Christus. Et ideo vehitur in transgressores legis, docentes non furari et furantes, ut homo dei legis, non ut creatorem ipsum his modis tangens, qui et furari vetans fraudem mandaverit in Aegyptios auri et argenti, quemadmodum et cetera in illum retorquent. Scilicet apostolus verebatur convicium deo palam facere, a quo non verebatur divertisse? Adeo autem Iudaeos incesserat, ut ingesserit propheticam increpationem: Propter vos nomen dei blasphematur. Quam ergo perversum, ut ipse blasphemaret eum cuius blasphemandi causa malos exprobrat! Praefert et circumcisionem cordis praeputiationi; apud deum legis est facta circumcisio cordis, non carnis, spiritu, non littera. Quodsi haec est circumcisio Hieremiae: Et circumcidemini praeputia cordis, sicut et Moyses: Circumcidemini duricordiam vestram, eius erit spiritus circumcidens cor cuius et littera metens carnem eius, et Iudaeus qui in occulto cuius et Iudaeus in aperto, quia nec Iudaeum nominare vellet apostolus non Iudaeorum dei servum. Tunc lex, nunc iustitia dei per fidem Christi. Quae est ista distinctio? Servivit deus tuus dispositioni creatoris, dans ei tempus et legi eius: an eius tunc cuius et nunc? Eius lex cuius et fides Christi; distinctio dispositionum est, non deorum. Monet iustificatos ex fide Christi, non ex lege, pacem ad deum habere. Ad quem? Cuius nusquam fuimus hostes, an cuius legi et naturae rebellavimus? Nam si in eum competit pax cum quo fuit bellum, ei et iustificabimur, et eius erit Christus, ex cuius fide iustificabimur, ad cuius pacem competit redigi hostes eius aliquando. Lex autem, inquit, subintroivit, ut abundaret delictum. Quare? ut superabundaret, inquit, gratia. Cuius dei gratia, si non cuius et lex? Nisi si creator ideo legem intercalavit, ut negotium procuraret gratiae dei alterius et quidem aemuli, ne dixerim ignoti, ut, quemadmodum apud ipsum regnaverat peccatum in mortem, ita et gratia regnaret in iustitia in vitam per Iesum Christum, adversarium ipsius. Propter hoc omnia concluserat lex creatoris sub delictum, et totum mundum deduxerat in reatum, et omne os obstruxerat, ne qui gloriaretur per illam, ut gratia servaretur in gloriam Christi, non creatoris, sed Marcionis. Possum et hic de substantia Christi praestruere ex prospectu quaestionis subsecuturae. Mortuos enim nos, inquit, legi. Ergo corpus Christi et potest corpus contendi, non statim caro. Sed et quaecunque substantia sit, cum eius nominat corpus quem subicit ex mortuis resurrexisse, non potest aliud cor- pus intellegi quam carnis, in quam lex mortis est dicta. Ecce autem et testimonium perhibet legi, et causa delicti eam excusat. Quid ergo dicemus? Quia lex peccatum? Absit. Erubesce, Marcion. Absit. Abominatur apostolus criminationem legis. Sed ego delictum non scio nisi per legem. O summum ex hoc praeconium legis, per quam liquuit delictum latere! Non ergo lex seduxit, sed peccatum per praecepti occasionem. Quid deo imputas legis quod legi eius apostolus imputare non audet? Atquin et accumulat: Lex sancta, et praeceptum eius iustum et bonum. Si taliter veneratur legem creatoris, quomodo ipsum destruat nescio. Quis discernit duos deos, iustum alium, bonum alium, cum is utrumque debeat credi cuius praeceptum et bonum et iustum est? Si autem et spiritalem confirmat legem, utique et propheticam, utique et figuratam. Debeo enim et hinc constituere Christum in lege figurate praedicatum, quo nec a Iudaeis omnibus potuerit agnosei.Hunc si pater misit in similitudinem carnis peccati, non ideo phantasma dicetur caro quae in illo videbatur. Peccatum enim carni supra adscripsit, et illam fecit legem peccati habitantem in membris suis, et adversantem legi sensus. Ob hoc igitur missum filium in similitudinem carnis peccati, ut peccati carnem simili substantia redimeret, id est carnea, quae peccatrici carni similis esset, cum peccatrix ipsa non esset. Nam et hacc erit dei virtus in substantia pari perticere salutem. Non enim magnum, si spiritus dei carnem remediaret, sed si caro consimilis peccatrici, dum caro est, sed non peccati. Ita similitudo ad titulum peccati pertinebit, non ad substantiae mendacium. Nam nec addidisset Peccati, si substantiae similitudinem vellet intellegi, ut negaret veritatem; tantum enim Carnis posuisset, non et Peccati. Cum vero tunc sic struxit, Carnis peccati, et substantiam confirmavit, id est carnem, et similitudinem ad vitium substantiae retulit, id est ad peccatum. Puta nunc similitudinem substantiae dictam, non ideo negabitur substantiae veritas. Cur ergo similis vera? Quia vera quidem, sed non ex semine de statu simili, sed vera de censu non vero dissimili.
Ceterum similitudo in contrariis nulla est. Spiritus non diceretur carnis similitudo, quia nec caro similitudinem spiritus caperet; sed phantasma diceretur, si id quod non erat videbatur. Similitudo autem dicitur, cum est quod videtur. Est enim, dum alterius par est. Phantasma autem, qua hoc tantum est, non est similitudo. Et hic autem ipse edisserens quomodo nolit esse nos in carne, cum simus in carne, ut scilicet non simus in operibus carnis, ostendit hae ratione scripsisse, Caro et sanguis regnum dei consequi non possunt, non substantiam damnans, sed opera eius; quae quia possunt non admitti a nobis in carne adhuc positis non ad reatum substantiae, sed ad conversationis pertinebunt. Item si corpus quidem mortuum propter delictum, adeo non animae, sed corporis mors est, spirtius autem vita propter iustitiam cui mors obvenit propter delictum, id est corpori. Non enim alicui restituitur nisi qui illud amisit, et ita erit resurrectio mortuorum, dum est corporum. Nam subiungit: Qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra. Adeo et carnis resurrectionem confirmavit, absque qua nec corpus aliud dici capit nec mortale aliud intellegi, et Christi substantiam corporalem probavit; siquidem proinde vivificabuntur et mortalia corpora nostra, quemadmodum et ille resuscitatus est, non alias proinde, nisi quia in corpore. Salio et hic amplissimum abruptum intercisae scripturae, sed apprehendo testimonium perhibentem apostolum Israeli, quod zelum dei habeant, sui utique, non tamen per scientiam. Deum enim, inquit, ignorantes, et suam iustitiam sistere quaerentes, non subiecerunt se iustitiae dei; finis etenim legis Christus in iustitia omni credenti. Hic erit argumentatio haeretici, quasi deum superiorem ignoraverint ludaei, qui adversus eum iustitiam suam, id est legis suae, constituerint, non recipientes Christum, finem legis. Cur ergo zelo eorum erga deum proprium testimonium perhibet, si non et inscitiam erga eundem deum eis exprobrat? quod zelo quidem dei agerentur, sed non per scientiam, ignorantes scilicet eum, dum dispositiones eius in Christo ignorant consummationem legi staturo, atque ita suam iustitiam tuentur adversus illum. Atque adeo ipse creator et ignorantiam erga se eorum contestatur: Israel me non agnovit et populus mous me non intellexit; et qoud iustitiam suam magis sisterent, docentes doctrinas praecepta hominum, nec non et congregati essent adversus dominum et adversus Christum ipsius, ex inscitia scilicet. Nihil igitur potest in alium deum exponi quod competit in creatorem, quia et alias immerito apostolus Iudaeos de ignorantia suggillasset erga deum ignotum. Quid enim deliquerant, si iustitiam dei sui adversus eum sistebant quem ignorabant? Atquin exclamat: O profundum divitiarum et sapientiae dei, et investigabites viae eius! Unde illa eruptio? Ex recordatione scilicet scripturarum, quas retro revolverat, ex contemplatione sacramentorum, quae supra disseruerat in fidem Christi ex lege venientem. Haec si Marcion de industria erasit, quid apostolus eius exclamat, nullas intuens divitias dei, tam pauperis et egeni quam qui nihil condidit, nihil praedicavit, nihil denique habuit, ut qui in aliena descedit? Sed enim et opes et divitiae creatoris olim absconditae, nunc reseratae. Sic enim repromiserat: Et dabo illis thesauros occultos, invisibiles aperiam eis. Inde ergo exclamatum est: O profundum divitiarum et sapientiae dei! cuius iam thesauri patebant. Id Esaiae, et sequentia de eiusdem prophetae instrumento: Quis enim cognovit sensum domini, aut quis consiliarius eius fuit? quis prorrexit ei, et retribuetur illi? Qui tanta de scripturis ademisti, quid ista servasti, quasi non et haec creatoris? Plane nevi dei praecepta videamus. Odio, inquit, babentes malum, et bono adhaerentes. Aliud est enim apud creatorem, Auferte malum de vobis, et declina a malo et fac bonum? Amore fraternitatis invicem affectuosi; non enim id ipsum est, Diliges proximum tanquam te. Spe gaudentes, utique dei. Bonum est enim sperare in dominum, quam sperare in magistratus. Pressuram sustinentes. Exaudiet enim te dominus in die pressurae. Habes psalmum. Benedicite, et nolite maledicere. Quis hoc docebit quam qui omnia benedictionibus condidit? Non altum sapientes, sed humilibus assentantes, ne sitis apud vos sapientes. Vae enim audiunt per Esaiam. Malum pro malo nemini retribueritis. Et malitiae fratris tui ne memineris. Nec vosmet ipsos ulciscentes. Mihi enim vindictam et ego vindicabo, dicit dominus. Pacem cum omnibus hominibus hominibus habetote. ergo et legalis talio non retributionem iniuriae permittebat, sed inceptionem metu retributionis comprimebat. Merito itaque totam creatoris disciplinam principali praecepto eius conclusit, Diliges proximum tanquam. Hoc legis supplementum si ex ipsa lege est, quis sit deus legis iam ignoro. Metuo ne deus Marcionis. Si vero evangelium Christi hoc praecepto adimpletur, Christi autem non est creatoris, quo iam contendimus dixerit Christus an non, Ego non veni legem dissolvere, sed implere? Frustra de ista sententia neganda Pontus laboravit. Si evangelium legem non adimplevit, ecce lex evangelium adimplevit. Bene autem quod et in clausula tribunal Christi comminatur, utique iudicis et ultoris, utique creatoris, illum certeco constituens promerendum quem intentat timendum, etiamsi alium praedicaret.DE EPISTULA AD THESSALONICENSES PRIMA. Brevioribus quoque epistulis non pigebit intendere. Est sapor et in paucis. Occiderant Iudaei prophetas suos. Possum dicere, Quid ad apostolum dei alterius, et quidem optimi, qui nec suorum delicta damnare dicatur, quique et ipse prophetas eosdem destruendo quodammodo perimat? Quid enim mali admisit apud illum IsraÄl, si occidit quos et ille reprobavit, si prior inimicam in eos sententiam statuit? Deliquit autem apud deum ipsorum. Is exprobravit iniquitatem ad quem pertinet laesus; certe quivis alius quam adversarius laesi. Sed nec onerassed illos imputando etiam domini necem, qui et dominum interfecerunt, dicendo, et prophetas suos,
licet Suos adiectio sit h(??)eretici. Quid enim tam acerbum, si alteruis dei praedicatorem Christum interemerunt, qui sui dei prophetas contrucidaverunt? Status autem exaggerationis, quod et dominum et famulos eius peremissent. Denique si alterius dei Christum, alterius prophetas peremerunt, aequavit impietates, non exaggeravit. Aequanda autem non fuit; ergo exaggerari non potuit, nisi in eundem dominum commissa ex utroque titulo. Ergo eiusdem dei Christus et prophetae. Quam autem sanctitatem nostram voluntatem dei dicat, ex contrariis quae prohibet agnosceres. Abstinere enim, inquit, a stupro, non a matrimonio: scire unumquemque suum (??)as in honore tractare. Quomodo? dum non in libidine, qua gentes. Libido autem nec apud gentes matrimonio adscribitur, sed extraordinariis et non naturalibus et portentuosis. Lex naturae luxuriae est, turpitudini quoque et immunditiae contraria, quae non matrimonium excludat, sed libidinem, quae vas nostrum in honore matrimonii tractet. Hunc autem locum salva alterius, id est plenioris, sanctitatis praelatione tractaverim, continentiam et virginitatem nuptiis anteponens, sed non prohibitis. Destructores enim dei nuptiarum, non sectatores castitalis retundo. Ait eos qui remaneant in adventum Christi cum eis qui mortui in Christo primi resurgent quod in nubibus auferentur in a(??)rem obviam domino. Agnosco his iam tunc prospectis mirari substantias caelestes ipsam Hierusalem, quae sursum est, et per Esaiam pronuntiare, Quinam huc velut nubes volant, tanquam columbae cum pullis ad me? Hunc ascensum si Christus nobis praeparavit, ille erit Christus de quo Amos: Qui ascensum suum aedificat in caelos, utique sibi et suis. Exinde a quo sperabo nunc, nisi a quo haec audivi? Quem spiritum prohibet extingui, et quas prophetias vetat nihil haberi? utique non creatoris spiritum, nec creatoris prophetias secundum Marcionem. Quae enim destruit, ipse iam extinxit et nihil fecit, nec potest prohibere quae nihil fecit. Ergo incumbit Marcioni exhibere hodie apud ecclesiam suam exinde spiritum dei sui qui non sit extinguendus, et prophetias que non sint nihil habendae. Et si exhibuit quod putat, sciat nos quodcunque illud ad formam spiritalis et propheticae gratiae atque virtutis provocaturos, ut et futura praenuntiet et occulta cordis revelet et sacramenta edisserat. Cum nihil tale protulerit ac probarit, nos proferemus et spiritum et prophetias creatoris secundum ipsum praedicantes. Atque ita constabit apostolus de quibus dixerit, de eis scilicet quae futura erant in ecclesia eius dei qui dum est, spiritus quoque eius operatur, et promissio celebratur. Age nunc, qui salutem carnis abnuitis, et si quando corpus in huiusmodi praenominatur, aliud nescio quid interpretamini illud quam substantiam carnis, quomodo apostolus omnes in novis substantiis certis nominibus distinxit et omnes in uno constituit salutis, optans ut spiritus noster et corpus et anima sine querela in adventu et salutificatoris nostri Christi conserventur? Nam et animam posuit et corpus, tam duas res quam diversas. Licet enim et animae corpus sit aliquod suae qualitatis, sicut et spiritus, cum tamen et corpus et anima distincte nominantur, habet anima suum vocabulum proprium, non egens communi vocabulo corporis; id relinquitur carni, quae non nominata proprio, communi utatur necesse est. Etenim aliam substantiam in homine non video post spiritum et animam cui vocabulum corporis accommodetur praeter carnem, hanc totiens in corporis nomine intellegens quotiens non nominatur; multo magis hic, cum quae dicitur corpus suo nomine appellatur.