Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

De manibus haeretici praecidentis non miror si syllabas subtrahit, cum paginas totas plerumque subducit. Datam, inquit,

sibi apostolus gratiam novissimo omnium, illuminandi omnes, quae dispensatio sacramenti occulti ab aevis in deo, qui omnia condidit. Rapuit haereticus In praepositionem, et ita legi facit: Occulti ab aevis deo, qui omnia condidit. Sed emicat falsum. Infert enim apostolus, Ut nota fiat principatibus et potestatibus in supercaelestibus per ecclesiam multifaria sapientia dei. Cuius dicit principatibus et potestatibus? Si creatoris, quale est ut principatibus et potestatibus eius ostendi voluerit deus ille sapientiam suam, ipsi autem non, quando nec potestates sine suo principe potuissent quid cognoscere? Aut si ideo deum non nominavit hic, quasi in illis et princeps ipse reputetur, ergo et occultatum sacramentum principatibus et potestatibus eius qui omnia condidit pronuntiasset, proinde in illis deputans ipsum. Quod si illis dicit occultatum, illi debebat dixisse manifestum. Ergo non deo erat occultatum, sed in deo omnium conditore, occultum autem principatibus et potestatibus eius. Quis enim cognovit sensum domini, aut quis consiliarius ei fuit? Hic captus haereticus fortasse mutavit ut dicat deum suum suis potestatibus et principatibus notam tacere voluisse dispensationem sui sacramenti, quam ignorasset deus conditor omnium. Et quo competebat praetendere ignorantiam creatoris extranei et longa separatione discreti, cum domestici quoque superioris dei nescissent? Tamen et creatori notum erat futurum. An non utique notum quod sub caelo et in terra eius habebat revelari? Ergo ex hoc confirmatur quod supra struximus. Si enim creator cogniturus erat quandoque occultum illud dei superioris sacramentum, et ita scriptura habebat: Occulti deo, qui omnia condidit. sic inferre debuerat, Ut nota fiat illi multifaria sapientia dei, tunc et potestatibus et principatibus cuiuscunque dei, cum quibus sciturus esset creator. Adeo subtractum constat quod et sie veritati suae salvum est. Volo nunc et ego tibi de allegoriis apostoli controversiam nectere. Quas novus in prophetis habuisset formas? Captivam, inquit, duxit captivitatem. Quibus armis? quibus proeliis? de cuius gentis vastatione? de cuius civitatis eversione? quas
feminas, quos pueros quoave regulos catenis victor inseruit? Nam et cum apud David Christus canitur succinctus gladio super femur, aut apud Esaiam spolia accipiens Samariae et virtutem Damasci, vere eum et visibilem extundis proeliatorem. Agnosce igitur iam et armaturam et militiam eius spiritalem, si iam didicisti esse captivitatem spiritalem, ut et hanc illius agnoscas, vel quia et captivitatis huius mentionem de prophetis apostolus sumpsit, a quibus et mandata. Deponentes mendacium loquimini veritatem ad proximum quisque, et, Irascimini et nolite delinquere (ipsis verbis quibus psalmus exponeret sensus eius), sol ut non occidat super iracundiam vestram. Nolite communicare operibus tenebrarum. Cum iusto enim iustus eris, et cum perverso perverteris, et, Auferte malum de medio vestrum, et, Exite de medio eorum, et, Immundum ne attigeritis; separamini, qui fertis vasa domini. Sic et, Inebriari vino dedecori, inde est ubi sanctorum inebriatores increpantur: Et potum dabatis sanctis meis vinum; quod prohibitus erat potare et Aaron sacerdos et filii eius, cum adirent ad sancta. Et psalmis et hymnis deo canere docere illius est qui cum tympanis potius et psalteriis vinum bibentes incusari a deo norat. Ita cuius invenio praecepta et semina praeceptorum vel augmenta, eius apostolum agnosco. Ceterum mulieres viris subiectas esse debere unde confirmat? Quia vir, inquit, caput est mulieris. Dic mihi, Marcion, de opere creatoris deus tuus legi suae astruit auctoritatem? Hoc iam plane minus est, cum et ipsi Christo suo et ecclesiae eius inde statum sumit, sicut et Christus stus caput est ecclesiae? Similiter et cum dicit, Carnem suam diligit qui uxorem susm diligit, sicut et Christus ecclesiam. Vides comparari operi creatoris Christum tuum et ecclesiam tuam. Quantum honoris carni datur in ecclesiae nomine! Nemo, inquit, carnem suam odio habat (nisi plane Marcion solus), sed et nutrit et fovet eam, sicut et Christus ecclesiam. At tu solus eam odisti,
auferens illi resurrectionem. Odisse debebis et ecclesiam, quia proinde diligitur a Christo. At enim Christus amavit et carnem sicut ecclesiam. Nemo non diliget imaginem quoque sponsae, immo et servabit illam et honorabit et coronabit. Habet similitudo cum veritate honoris consortium. Laborabo ego nunc eundem deum probare masculi et Christi, mulieris et ecclesiae, carnis et spiritus, ipso apostolo sententiam creatoris adhibente, immo et disserente: Propter hanc relinquet homo patrem et matrem, et erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est. Sufficit inter ista si creatoris magna sunt apud apostolum scramenta, minima apud haereticos. Sed ego autem dieo, inquit, in Christum et ecclesiam. Habet interpretationem, non separationem sacramenti. Ostendit figuram sacramenti ab eo praeministratam cuius erat utique sacramentum. Quid videtur Marcioni? Creator quidem ignoto deo figuras praeministrare non potuit, etiam quia adversario, si noto. Deus superior ab inferiore et ad destruendum potius mutuari nihil debuit. Obaudiant et parentibus filii. Nam etsi Marcion abstulit, Hoc est enim primum in promissione praeceptum, Iex loquitur, Honora patrem et matrem, et, Parentes, enutrite filios in disciplina et correptione domini. Audisti enim et veteribus dictum, Narrabitis haec in auribus filiorum vestrorum, et filii vestri aeque in auribus filiorum suorum. Quo iam mihi duos deos, si una est disciplina? Et si duo sunt, illum sequar qui prior docuit. Sed adversus munditenentes luctatio si nobis, o quanti iam dii creatores! Cur enim non et hoc vindicem, unum munditenentem nominari dehuisse, si createrem significahat cuius essent quas praemisit potestates? Porro cum supra quidem induere nos iubeat armaturam in qua stemus ad machinationes diaboli, iam ostendit diaboli esse quae diabolo subiungit, potestates et munditenentes tenebrarum istarum, quae et nos diabolo deputamus. Aut si diabolus creator est, quis erit diabolus apud creatorem? An sicut duo dii, ita et duo diaboli, et pluraliter potestates et munditenentes? Sed quomodo creator et diabolus et deus idem, cum diabolus non idem et deus et diabolus? Aut enim ambo et dei, si ambo iam diaboli, aut qui deus hic et non diabolus, sicut nec diabolus
deus. Ipsum vocabulum diaboli quareo ex qua delatura competat creatori. Fortasse detulit aliquam dei superioris intentionem, quod ipse ab archangelo passus est, et quidem mentito. Non ideo enim interdixerat illius arbusculae gustum ne dei fierent, sed ne de transgressione morerentur. Nec spiritalia autem nequitiae ideo creatorem significabant quia adiecit, In caelis. Sciebat enim et apostolus in caelis operata esse spiritalia nequitae, angelorum scandalizatorum in filias hominum. Et quale erat ut ambiguitatibus et per aenigmata nescio quae creatorem taxaret, qui in catenis iam constitutus ob libertatem praedicationis constantiam manifestandi sacramenti in apertione oris, quam ibi expostulare a deo mandabat, ecclesiae utique praestabat?

DE EPISTULA AD COLOSSENSES. Soleo in prascriptione adversus haereses omnes de testimonio temporum compendium figere, priorem vindicans regulam nostram omni haeretica posteritate. Hoc nunc probabit et apostolus, dicens, De spe reposita in caelis, quam audistis in sermone veritatis evangelii, quod pervenit ad vos, sicut et in totum mundum. Nam si iam tum traditio evangelica ubique manaverat, quanto magis nunc? Porro si nostra est quae ubique manavit, magis quam omnis haeretica, nedum Antoniniani Marcionis, nostra erit apostolica. Marcionis autem cum totum impleverit mundum, ne tunc quidem se defendere poterit de apostolica. Eam enim et sic constabit esse quae prior mundum replevit, illius scilicet dei evangelio qui et haec cecinit de praedicationibus eius: In omnem terram exiit sonus eorum, et in terminos orbis verba eorum. Invisibilis dei imaginem ait Christum. Sed nos enim invisibilem dicimus patrem Christi, scientes filium semper retro visum, si quibus visus est in dei nomine, ut imaginem ipsius; ne quam et hinc differentiam scindat dei visibilis et invisibilis, cum olim dei nostri sit definitio: Dominum nemo videbit et vivet. Si non est Christus primogenitus conditionis, ut sermo creatoris per quem omnia facta sunt et sine quo nihil factum

est, si non in illo condita sunt universa in caelis et in terris, visibilia et invisibilia, sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates, si non cuncta per illum et in illo sunt condita (haec enim Marcioni displicere oportebat), non utique tam nude posuisset apostolus, Et ipse est ante omnes. Quomodo enim ante omnes, si non ante omnia? Quomodo ante omnia, si non primogenitus conditionis, si non sermo creatoris? Unde ante omnes probabitur fuisse qui post omnia apparuit? Quis scit priorem fuisse quem esse nesciit? Quomodo item boni duxit omnem plenitudinem in semetipso habitare? Primo enim, quae est ista plenitudo, nisi ex illis quae Marcion detraxit, conditis in Christo, in caelis et in terris, angelis et hominibus, nisi ex illis invisibilibus et visibilibus, nisi ex thronis et dominationibus et principatibus et potestatibus? Aut si haec pseudapostoli nostri et Iudaici evangelizatores de suo intulerint, et ad plenitudinem dei sui Marcion, qui nihil condidit, ceterum quale est ut plenitudinem creatoris aemulus et destructor eius in suo Christo habitare voluerit? Cui denique reconciliat omnia in semetipsum, pacem faciens per crucis suae sanguinem, nisi quem offenderant una ipsa, adversus quem rebellaverant per transgressionem, cuius novissime fuerant? Conciliari enim extraneo possent, reconciliari vero non alii quam suo. Ita et nos quondam alienatos et inimicos sensu in malis operibus creatori redigit in gratiam, cuius admiseramus offensam, colentes conditionem adversus creatorem. Sicubi autem et ecclesiam corpus Christi dicit esse, ut hic ait adimplere se reliqua pressurarum Christi in carne pro corpore eius, quod est ecclesia, non propterea et in totum mentionem corporis transferes a substantia carnis. Nam et supra reconciliari nos ait in corpore eius per mortem; utique in eo corpore, in quo mori potuit per carnem, mortuus est, non per ecclesiam, plane propter ecclesiam, corpus commutando pro corpore, carnale pro spiritali. At cum monet cavendum a subtililoquentia et philosophia, ut inani seductione, quae sit secundum elementa mundi, non secundum caelum aut terram dicens,
sed secundum litteras saeculares et secundum traditionem, scilicet hominum subtililoquorum et philosophorum, longum est quidem et alterins operis ostendere hac sententia omnes haereses damnari, quod omnes ex subtililoquentiae viribus et philosophiae regulis constent. Sed Marcion principalem suae fidei terminum de Epicuri schola agnoscat, dominum inferens hebetem, ne timeri dicat eum, collocans et cum deo creatore materiam de porticu Stoicorum, negans carnis resurrectionem, de qua proinde nulla philosophia consentit. Cuius ingeniis tam longe abest veritas nostra, ut et iram dei excitare formidet, et omnia illum ex nihilo protulisse confidat, et carnem eandem restituturum repremittat, et Christum ex valva virginis natum non erubescat, ridentibus philosophis et haereticis et ethnicis ipsis. Stulta enim mundi elegit deus, ut confundat sapientes, ille sine dubio, qui ex respectu huius suae dispositionis perditurum se sapientiam sapientium praeminabatur. Hac simplicitate veritatis contraria subtililoquentiae et philosophiae nihil perversi possumus sapere. Denique si nos deus cum Christo vivificat, donans delicta nobis, non possumus credere ab eo delicta donari in quem admissa non fuerint, ut retro ignotum. Age iam, cum dicit, Nemo vos iudicet in cibo et potu et in parte diei festi et neomeniae et sabbati, quae est umbra futurorum, corpus autem Christi, quid tibi videtur, Marcion? De lege iam non retractamus, nisi quod et hic quemadmodum exclusa sit edocet, dum scilicet de umbra transfertur in corpus, id est de figuris ad veritatem, quod est Christus. Ergo et umbra eius cuius et corpus, id est et lex eius et Christus. Segrega alii deo legem, et alii deo Christum, si potes aliquam umbram ab eo corpore cuius umbra est separare. Ma(??)iteste legis est Christus, si corpus est umbrae. Si autem et sliquos taxat qui ex visionibus angelicis dicebant cibis abstinendum, ne attigeris, ne gustaveris, volentes in bumilitate sensus incedere, non tenentes caput, non ideo legem et Meysen pulsat quasi de angelica superstitione constitnerit interdictionem quorundam edulium. Moysen enim a deo accepisse legem constat. Denique hanc disciplinam, Secundum praecepta, inquit, et doctri-
nam hominum deputavit in eos qui caput non tenerent, id est ipsum in quo omnia recensentur, in Christum ad initium revocata etiam indifferentia escarum. Cetera praeceptorum, ut eadem satis sit iam alibi docuisse quam a creatore manarint, qui cum velera praedicaret transitura, nova facturus universa, mandans etiam, Novate vobis novamen novum, iam tum docebat deponere veterem hominem et novum induere.