Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

DE EPRISTULA AD THESSALONICRNSES SECUNDA. Cogimur quaedam identidem iterare, ut cohaerentia eis confirmemus. Dominum et hic retriutorem utriusque meriti dicimus circumferri

ab apostolo, aut creatorem aut, quod nolit Marcion, parem creatoris, apud quem iustum sit afflictatoribus nostris rependi afflictationem, et nobis, qui afflictemur, requietem, in revelatione domini Iesu venientis a caelo cum angelis virtutis suae et in flamma ignis. Sed flammam et ignem defendo haereticus extinxit, ne scilicet nostratem deum faceret. Lucet tamen vanitas liturae. Cum enim ad ultionem venturum scribat apostolus dominum exigendam de eis qui deum ignorent et qui non obaudiant evangelio, quos ait poenam luituros exitialem, aeternam, a facie domini et a gloria valentiae eius, sequitur ut flammam ignis inducat, scilicet veniens ad puniendum. Ita et in hoc, nolente Marcione, crematoris dei Christus, et in illo creatoris est, quod etiam de ignorantibus dominum ulciscitur, id est de ethnicis. Seorsum enim posuit, Evangelio non obaudientes, sive Christianos peccatores, sive Iudaeos. Porro de ethnicis exigere poenas, qui evangelium forte non norint, non est dei eius qui naturaliter sit ignotus, nec usquam nisi in evangelio sit revelatus, non omnibus scibilis. Creatori autem etiam naturalis agnitio debetur, ex operibus intellegendo et exinde in pleniorem notitiam requirendo. Illius est ergo etiam ignorantes deum plectere, quem non liceat ignorare. Ipsum quod ait, A facie domini et a gloria valentiae eius, verbis usus Esaiae, ex ipsa causa eundem sapit dominum consurgentem ut comminuat terram. Quis est autem homo delicti, filius perditionis, quem revelari prius oportet ante domini adventum, extollens se super omne quod deus dicitur et omnem religionem, consessurus in templo dei et deum se iactaturus? Secundum nos quidem antichristus, ut docent veteres ac novae prophetiae, ut Ioannes apostolus, qui iam antichristos dicit processisse in mundum praecursores antichristi spiritus, negantes Christum in carne venisse, et solventes Iesum, scilicet in deo creatore: secundum vero Marcionem nescio ne sit Christus creatoris. Nondum venit apud illum. Quisquis est autem ex duobus, quaero cur veniat in omni virtute et signis et ostentis mendacii? propterea, inquit, quod dilectionem veritatis non susce-
perint, ut salvi essent, et propter hoc erit eis instinctum fallaciae, ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati. Igitur si antichristus, et secundum creatorem, deus erit creator, qui eum mittit ad impingendos eos in errorem qui non crediderunt veritati ut salvi fierent; eiusdem erit veritas et salus qui eas summissu erroris ulciscitur, id est creatoris, cui et competit zelus ipse errore decipere quos veritate non cepit. Si vero non est antichristus, secundum nos, ergo Christus est creatoris secundeum Marcionem. Et quale erit ut ad ulcisendam veritatem suam Christum creatoris summittat? At si et de antichristo consentit, proinde dexerim, Quale est ut illi satanas, angelus creatoris, sit necessarius, et occidatur ab eo, habens fallaciae operatione fungi creatori? In summa, si indubitatum est eius esse et angelum et veritatem et salutem cuius et ira et aemulatio et fallaciae immissio adversus contemptores et desultores, etiam adversus ignorantes (ut iam et Marcion de gradu cedat, deum quoque suum zeloten concedens), quis dignius irascetur? Puto, qui a primordio rerum naturam operibus, beneficiis, plagis, praedicationibus, testibus ad agnitionem sui praestruxit, nec tamen agnitus est: an qui semel unico evangelii instrumento, et ipso incerto, nae palam alium deum praedicante, productus est? Ita cui competit vindicta, ei competet materia vindictae, evangelium dico, et veritas et salus, Iubere autem operari eum qui velit manducare eius disciplina est qui bovi trituranti os liberum iussit.

DE EPISTULA AD LAODICENOS. Ecclesiae quidem veritate

epistulam istam ad Ephesios habemus emissam, non ad Laodicenos; sed Marcion ei titulum aliquando interpolare gestiit, quasi et in isto diligentissimus explorator. Nihil autem de titulis interest, cum ad omnes spostolus scripserit dum ad quosdam, certe tamen eum deum praedicans in Christo cui competunt quae praedicantur. Cui ergo competent secundum boni existimationem, quam proposuerit in sacramento voluntatis suae, in dispensationem adimpletionis temporum (ut ita dixerim, sicut verbum illud in Graeco sonat) recapitulare (id est ad initium redigere vel ab initio recensere) omnia in Christum quae in Caelis et quae in terris, nisi cuius omnia erunt ab initio, etiam ipsum initium, a quo et tempora et temporum adinipletionis dispensatio, ob quam omnia ad initium recensentur in Christo? Alterius autem dei quod initium, id est unde, cuius opus nullum? quae tempora sine initio? quae adimpletio sine temporibus? quae dispensatio sine adimpletione? Denique quid in terris egit iam olim, ut longa aliqua temporum adimplendorum dispen(??)atio reputetur, ad recensenda omnia in Chcisto, etiam quae in caelis? Nec in caelis autem res ab altero acl(??)s existimabimus, quaecunque sunt, quam ab eo a quo et in teris actas omnibus constat. Quodsi non capit alterius omnia ista deputrari ab initio quam creatoris, quis credet ab alio ea recenseri in Christum alium, et non a suo auctore et in suum Christum? Si creatoris sunt, diversa sint necesse est a diverso deo; si diversa, utique contraria. Quomodo ergo contraria recenseantur in eum a quo denique destruuntur? Nam et sequentia quem renuntiant Christum, cum dicit, Ut simus in laudem gloriae nos, qui praesperavimus in Christum? Qui enim praesperasse poterunt, id est ante sperasse in deum, quam venisse, nisi Idaei, quibus Christus praenuntiabatur ab initio? Qui ergo praenuntiabatur, ille et praesperabatur. Atque adeo hoc ad se, id est ad Iudaeos, refert, ut distinctionem faciat, conversus ad nationes: In quo et vos, cum audissetis sermonem veritatis, evangelium, in quo credidistis et signati estis spiritu promissionis eius sancto. Cuius promissionis? factae per Ioēlem: in novissimis diebus effundam de meo spiritu in omnem carnem, id est et in nationes. Ita et spiritus et evangelium in eo erit Christo qui praesperabatur, dum praedicabatur. Sed et pater
gloriae ille est cuius Christus rex gloriae canitur in psalmo ascendens: dens: Quis est iste rex gloriae? dominus virtutum ipse est rex gloriae. Ab illo spiritus sapientiae optatur apud quem haec quoque Spiritalium species enumeratur inter septem spiritus per Esaiam. Ille dabit illuminatos cordis oculos qui etiam exteriores oculos luce ditavit, cui displicet caecitas populi. Et quis caecus nisi pueri mei? te excaecati sunt famuli dei. apud illum sunt et divitiae haereditatis in sanctis qui eam haereditatem ex vocatione nationum repromisit. Postula de me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam. Ille inoperatus est in Christum valentiam suam, suscitando eum a mortuis, et collocando eum ad dexteram suam, et subiciendo omnia, qui et dixit, sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum; quia et alibi spiritus ad patrem de filio, Omnia subiecisti sub pedibus eius. Si ex his alius deus et alius Christus infertur quae recognoscuntur in creatore, quaeramus iam creatorem. Plane, puto, invenimus, cum dicit illos delictis mortuos in quibus ingressi erant, secundum aevum mundi huius, secundum principem potestatis aēris, qui operatur in filiis incredulitatis. Sed mundum non potest et hic pro deo mundi Marcion interpretari. Non enim simile est creatum creatori. factum factori, mundus deo. Sed nec princeps potestatis aēris dicetur qui est princeps potestatis saeculorum. Nunquam enim praeses superiorum de inferioribus notatur, licet et inferiora ipsi deputentur. Sed nec incredulitatis operator videri potest, quam ipse potius et a Iudaeis et a nationibus patitur. Sufficit igitur si haec non cadunt in creatorem. Si autem et est in quem magis competant, utique magis hoc apostolus sciit. Quis iste? Sine dubio ille qui ipsi creatori filios incredulitatis obstruit, aēre isto potitus, sicut dicere eum propheta refert: Ponam in nubibus thronum meum: ero similis altissimo. Hic erit diabolus, quem et alibi (si tamen ita et apostolum legi volunt) deum aevi huius agnoscemus, Ita enim totum sacculum mendacio divinitatis implevit. Qui plane si non fuisset. tunc haec in creatorem spectasse potuissent. Sed et in Iudaismo conversatus fuerat apostolus. Non quia interposuit de delictis, in quibus et nos omnes conversati sumus, ideo delictorum dominum et principem aēris huius creatorem praestat intellegi, sed quia in
Iudaismo unus fuerat de filiis incredulitatis, diabolum habens operatorem, cum persequeretur ecclesiam et Christum creatoris, propter quod et, Iracundiae filii fuimus, inquit, sed natura. Ne. quia filios appellavit Iudaeos creator, argumentetur hoc haereticus dominum irae creatorem. Cum enim dicit, Fuimus natura filis iracundiae, creatoris autem non natura sunt filii Iudaei, sed allectione patrum, irae filios ad naturam retulit, non ad creatorem, ad summam subiungens, Sicut et ceteri, qui utique filii dei non sunt. Apparet communi naturae omnium hominum et delicta et concupiscentias carnis et incredulitatem et iracundiam reputari, diabolo tamen captante naturam, quam et ipse iam infecit delicti semine illato. Ipsius, inquit, sumus factura, conditi in Christo, Aliud eat facere, aliud condere, Sed utrumque uni dedit. Homo autem factura creatoris est. Idem ergo condidit in Christo qui et fecit. Quantum enim ad substantiam, fecit, quantum ad gratiam, condidit. Inspice et cohaerentia. Memores, vos aliquando nationes in carne, qui appellabimini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in carne manu facta, quod essetis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israëlis et peregrini testamentorum et promissionis eorum, spem non habentes, et sine deo in mundo. Sine quo autem deo fuerunt nationes, et sine quo Christo? Utique eo cuius erat conversatio Israëlis et testamenta et promissio. At nunc, inquit, in Christo vos, qui eratis longe, facti estis prope in sanguine eius. A quibus erant retro longe? A quibus supra dicit, a Christo creatoris, a conversatione Israëlis, a testamentis, a spe promissionis, a deo ipso. Si haec ita sunt, ergo his prope fiunt nunc nationes in Christo a quibus tune longe fuerant. Si autem conversationi Israëlis, quae est in religione dei creatoris, et testamentis, a deo ipso. Si haec ita sunt, ergo his prope fiunt nunc vocatone ex longinquo vocadarum. Qui longe erant a me, appropinquaverunt iustitiae meae. Tam enim iustitia quam et pax creatoris in Christo annuntiabatur, ut saepe iam ostendimus. Itaque ipse est, inquit, pax nostra, qui fecit duo unum, Iudaicum scilicet populum et gentilem. Quod prope et quod longe, soluto medio
pariete inimicitiae, in carne, sua. Sed Marcion abstulit Sua, ut inimicitiae daret carnem, quasi carnali vitio, non Christo aemulae. Sic, uti alibi dixi, et hic, non Marrucine, sed Pontice, cuius supra sanguinem confessus es, hic negas carnem. Si legem praeceptorum sententiis vacuam fecit, adimplendo certe legem (vacat enim iam, Non adulterabis, cum dicitur, Nec videbis ad concupiscendum, vacat, Non occides, cum dicitur, Nec maledices) adversarium legis de adiutore non potest facere. Ut duos conderet in semetipso, qui fecerat idem condens (secundum quod et supra: Ipsius enim factura sumus conditi in Christo), in unum novum hominem, faciens pacem (si vere novum, vere et hominem, non phantasma, novum autem et nove novum autem et nove natum ex virgine dei spiritu), ut reconciliet ambos deo, et deo quem utrumque genus offenderat, et Iudaicum et gentilem populum in uno corpore, inquit, cum interfecisset inimicitiam in eo per crucem. Ita et hic caro corpus in Christo, quod crucem pati potuit. Hoc itaque annuntiante pacem eis qui prope, et eis qui longe, accessum consecuti simul ad patrem, iam non sumus peregrini nec advenae, sed concives sanctorum, sed domestici dei (utique eius a quo supra ostendimus alienos fuisse nos, et longe constitutos), superaedificati super fundamentum apostolorum. Abstulit haereticus, Et prophetarum, oblitus dominum posuisse in ecclesia, sicut apostolos, ita et prophetas. Timuit scilicet ne et super veterum prophetarum fundamenta aedificatio nostra constaret in Christo, cum ipse apostolus ubique nos de prophetis exstruere non cesset. Unde enim accepit summum lapidem angularem dicere Christum, nisi de psalmi significatione: Lapis, quem reprobaverunt aedificantes, iste factus est in summo anguli?